Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 71
Complete Works of Bede Page 71

by Bede


  instituta quoque disciplinae regularis, quae uel ab ipso didicissent, et in ipso uidissent, uel in patrum praecedentium factis siue dictis inuenissent, indefessa instantia sequerentur.

  Deinde subiunxit diem sui obitus iam proxime instare. ‘Namque hospes,’ inquit, ‘ille amabilis, qui fratres nostros uisitare solebat, ad me quoque hodie uenire, meque de saeculo euocare dignatus est. Propter quod reuertentes ad ecclesiam dicite fratribus, ut et meum exitum Domino precibus commendent, et suum quoque exitum, cuius hora incerta est, uigiliis, orationibus, bonis operibus praeuenire meminerint.’ Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius benedictione iam multum tristes exissent, rediit ipse solus, qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram : ‘Obsecro,’ inquit, ‘pater; licet aliquid interrogare?’ ‘Interroga,’ inquit, ‘quod uis.’ At ille: ‘Obsecro,’

  inquit, ‘ut dicas, quod erat canticum illud laetantium, quod audiui, uenientium de caelis super oratorium hoc, et post tempus redeuntium ad caelos?’ Respondet ille: ‘Si uocem carminis audisti, et caelestes superuenire coetus cognouisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. Re uera autem angelorum fuere spiritus, qui me ad caelestia, quae semper amabam, ac desiderabam, praemia uocare uenerunt, et post dies VII se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt.’ Quod quidem ita, ut dictum ei erat, opere conpletum est. Nam confestim langore corporis tactus est, et hoc per dies ingrauescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petiuit. Non autem mirum, si diem mortis uel potius diem Domini laetus aspexit, quem semper, usquedum ueniret, sollicitus expectare curauit.

  Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, uoluntariae paupertatis, et ceterarum uirtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum nouissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut, sicut mihi frater quidam de his, qui me in scripturis erudiebant, et erat in monasterio ac magisterio illius educatus, uocabulo Trumberct, referre solebat, si forte legente eo uel aliud quid agente, repente flatus uenti maior adsurgeret, continuo misericordiam Domini inuocaret, et eam generi humano propitiari rogaret. Si autem uiolentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in faciem, atque obnixius orationi incumberet. At si procella fortior aut nimbus perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente uacaret. Cumque interrogaretur a suis, quare hoc faceret, respondebat: ‘Non legistis, quia “intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam; misit sagittas suas, et dissipauit eos, fulgora multiplicauit, et conturbauit eos?” Mouet enim aera Dominus, uentos excitat, iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri iudicii reuocet, ut superbiam eorum dissipet, et conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis ac terris ardentibus uenturus est in nubibus, in potestate magna et maiestate, ad iudicandos uiuos et mortuos.

  Propter quod,’ inquit, ‘oportet nos admonitioni eius caelesti, debito cum timore et amore respondere; ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.’

  Conuenit autem reuelationi et relationi praefati fratris de obitu huius antistitis etiam sermo reuerentissimi patris Ecgbercti, de quo supra diximus, qui dudum cum eodem Ceadda adulescente, et ipse adulescens in Hibernia monachicam in orationibus et continentia, et meditatione diuinarum scripturarum uitam sedulus agebat. Sed illo postmodum patriam reuerso, ipse peregrinus pro Domino usque ad finem uitae permansit. Cum ergo ueniret ad eum longo post tempore gratia uisitationis de Brittania uir sanctissimus et continentissimus, uocabulo Hygbald, qui erat abbas in prouincia Lindissi, et ut sanctos decebat, de uita priorum patrum sermonem facerent, atque hanc aemulari gauderent, interuenit mentio reuerentissimi antistitis Ceadda, dixitque Ecgberct: ‘Scio hominem in hac insula adhuc in carne manentem, qui, cum uir ille de mundo transiret, uidit animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum descendere de caelo, et adsumta secum anima eius, ad caelestia regna redire.’ Quod utrum de se an de alio aliquo diceret, nobis manet incertum, dum tamen hoc, quod tantus uir dixit, quia uerum sit, esse non possit incertum.

  Obiit autem Ceadda sexto die Nonarum Martiarum, et sepultus est primo quidem iuxta ecclesiam sanctae Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia beatissimi apostolorum principis Petri, in eandem sunt eius ossa translata. In quo utroque loco, ad indicium uirtutis illius, solent crebra sanitatum miracula operari. Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi uespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis Domino largiente consequeretur, ostendit. Est autem locus idem sepulchri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus, habente foramen in pariete, per quod solent hi, qui causa deuotionis illo adueniunt, manum suam inmittere, ac partem pulueris inde adsumere; quam cum in aquas miserint, atque has infirmantibus iumentis siue hominibus gustandas dederint, mox infirmitatis ablata molestia, cupitae sospitatis gaudia redibunt.

  In cuius locum ordinauit Theodorus Uynfridum, uirum bonum ac modestum, qui, sicut prodecessores eius, prouinciis Merciorum et Mediterraneorum Anglorum et Lindisfarorum episcopatus officio praeesset; in quibus cunctis Uulfheri, qui adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. Erat autem Uynfrid de clero eius, cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.

  [4] Interea Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, relinquens Brittaniam, tulit secum omnes, quos in Lindisfarnensium insula congregauerat Scottos; sed et de gente Anglorum uiros circiter XXX, qui utrique monachicae conuersationis erant studiis inbuti. Et relictis in ecclesia sua fratribus aliquot, primo uenit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum uerbum Anglorum genti destinatus.

  Deinde secessit ad insulam quandam paruam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scottico Inisboufinde, id est insula uitulae albae, nuncupatur. In hanc ergo perueniens, construxit monasterium, et monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat, collocauit. Qui cum inuicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis, quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi uagarentur, at uero hieme succedente redirent, et his, quae Angli praeparauerant, communiter uti desiderarent; quaesiuit Colmanus huic dissensioni remedium, et circuiens omnia prope uel longe, inuenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Magaco nominatur; emitque partem eius non grandem, ad constituendum ibi monasterium, a comite, ad cuius possessionem pertinebat; ea condicione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent. Et constructo statim monasterio, iuuante etiam comite ac uicinis omnibus, Anglos ibidem locauit, relictis in praefata insula Scottis.

  Quod uidelicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis.

  Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigaco consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuant.

  [5] Anno dominicae incarnationis DCLXXmo, qui est annus secundus ex quo Brittaniam uenit Theodorus, Osuiu rex Nordanhymbrorum pressus est infirmitate, qua et mortuus est anno aetatis suae LVIIIo. Qui in tantum eo tempore tenebatur amore Romanae et apostolicae institutionis, ut, si ab infirmitate saluaretur, etiam Romam uenire, ibique ad loca sancta uitam finire disponeret, Uilfridumque episcopum ducem sibi itineris fieri, promissa non parua pecuniarum donatione, rogaret. Qui defunctus die XV Kalendarum Martiarum Ecgfridum filium regni he
redem reliquit; cuius anno regni IIIo, Theodorus cogit concilium episcoporum, una cum eis, qui canonica patrum statuta et diligerent, et nossent, magistris ecclesiae pluribus. Quibus pariter congregatis, diligenter ea, quae unitati pacis ecclesiasticae congruerent, eo quo pontificem decebat, animo, coepit obseruanda docere. Cuius synodicae actionis huiusmodi textus est:

  In nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac gubernante suam ecclesiam eodem Domino Iesu Christo, placuit conuenire nos iuxta morem canonum uenerabilium, tractaturos de necessariis ecclesiae negotiis. Conuenimus autem die XXoIIIIo mensis Septembris, indictione prima, in loco, qui dicitur Herutford;

  ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica sede destinatus Doruuernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater noster, reuerentissimus Bisi, Orientalium Anglorum episcopus;

  quibus etiam frater et consacerdos noster Uilfrid, Nordanhymbrorum gentis episcopus, per proprios legatarios adfuit. Adfuerunt et fratres ac consacerdotes nostri, Putta, episcopus castelli Cantuariorum, quod dicitur HrofescÅ”stir, Leutherius, episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid, episcopus prouinciae Merciorum.

  Cumque in unum conuenientes iuxta ordinem quique suum resedissemus: ‘Rogo,’ inquam, ‘dilectissimi fratres, propter timorem et amorem Redemtoris nostri, ut in commune omnes pro nostra fide tractemus; ut, quaeque decreta ac definita sunt a sanctis ac probabilibus patribus, incorrupte ab omnibus nobis seruentur.’ Haec et alia quamplura, quae ad caritatem pertinebant, unitatemque ecclesiae conseruandam, prosccutus sum. Cumque explessem praelocutionem, interrogaui unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quae a patribus canonice sunt antiquitus decreta, custodire. Ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes dixerunt: ‘Optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctorum canones patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime seruare.’

  Quibus statim protuli eundem librum canonum, et ex eodem libro X capitula, quae per loca notaueram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, et, ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogaui.

  Primum capitulum: ‘Ut sanctum diem paschae in commune omnes seruemus dominica post XIIIIam lunam mensis primi.’

  Secundum: ‘Ut nullus episcoporum parrochiam alterius inuadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis.’

  III: ‘Ut, quaeque monasteria Deo consecrata sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quicquam de eorum rebus uiolenter abstrahere.’

  IIII: ‘Ut ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis; sed in ea permaneant oboedientia, quam tempore suae conuersionis promiserunt.’

  V: ‘Ut nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat, neque alicubi ueniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur. Quod si semel susceptus noluerit inuitatus redire, et susceptor, et is, qui susceptus est, excommunicationi subiacebit.’

  VI: ‘Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale, absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.’

  VII: ‘Ut bis in anno synodus congregetur. Sed quia diuersae causae inpediunt, placuit omnibus in commune, ut Kalendis Augustis in loco, qui appellatur Clofeshoch, semel in anno congregemur.’

  VIII: ‘Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem consecrationis suae.’

  VIIII capitulum in commune tractatum est: ‘Ut plures episcopi crescente numero fidelium augerentur’; sed de hac re ad praesens siluimus.

  X capitulum pro coniugiis: ‘Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium. Nullus incestum faciat, nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum euangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisquam propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte uoluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneat, aut propriae reconcilietur coniugi.’

  His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis diuulgarentur, placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret. Quam sententiam definitionis nostrae Titillo notario scribendam dictaui.

  Actum in mense et indictione supra scripta. Quisquis igitur contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo uenire, eamque infringere temtauerit, nouerit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate separatum. Diuina nos gratia in unitate sanctae suae ecclesiae uiuentes custodiat incolumes.

  Facta est autem haec synodus anno ab incarnatione Domini DCLXX tertio, quo anno rex Cantuariorum Ecgberct mense Iulio obierat, succedente in regnum fratre Hlothere, quod ipse annos XI et menses VII tenuit. Bisi autem episcopus Orientalium Anglorum, qui in praefata synodo fuisse perhibetur, ipse erat successor Bonifatii, cuius supra meminimus, uir multae sanctitatis et religionis. Nam Bonifatio post X et VII episcopatus sui annos defuncto, episcopus ipse pro eo, Theodoro ordinante, factus est. Quo adhuc superstite, sed grauissima infirmitate ab administrando episcopatu prohibito, duo sunt pro illo, Aecci et Baduuini, electi et consecrati episcopi;

  ex quo usque hodie prouincia illa duos habere solet episcopos.

  [6] Non multo post haec elapso tempore, offensus a Uynfrido Merciorum episcopo per meritum cuiusdam inoboedientiae, Theodorus archiepiscopus deposuit eum de episcopatu post annos accepti episcopatus non multos; et in loco eius ordinauit episcopum Sexuulfum, qui erat constructor et abbas monasterii, quod dicitur Medeshamstedi, in regione Gyruiorum. Depositus uero Uynfrid rediit ad monasterium suum, quod dicitur Adbaruae, ibique in optima uitam conuersatione finiuit.

  Tum etiam Orientalibus Saxonibus, quibus eo tempore praefuerunt Sebbi et Sigheri, quorum supra meminimus, Earconualdum constituit episcopum in ciuitate Lundonia; cuius uidelicet uiri, et in episcopatu, et ante episcopatum, uita et conuersatio fertur fuisse sanctissima, sicut etiam nunc caelestium signa uirtutum indicio sunt. Etenim usque hodie feretrum eius caballarium, quo infirmus uehi solebat, seruatum a discipulis eius, multos febricitantes, uel alio quolibet incommodo fessos, sanare non desistit. Non solum autem subpositi eidem feretro, uel adpositi curantur egroti, sed et astulae de illo abscissae, atque ad infirmos adlatae citam illis solent adferre medellam.

  Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae Aedilburgae construxerat, quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat; sibi quidem in regione Sudergeona, iuxta fluuium Tamensem, in loco, qui uocatur Cerotaesei, id est Ceroti insula; sorori autem in Orientalium Saxonum prouincia, in loco, qui nuncupatur In Berecingum, in quo ipsa Deo deuotarum mater ac nutrix posset existere feminarum. Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, et ipsa recte uiuendo, et subiectis regulariter ac pie consulendo praebuit; ut etiam caelestia indicio fuere miracula.

  [7] In hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his, qui nouere, descripta habentur a multis; e quibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae inserere curauimus. Cum tempestas saepe dictae cladis late cuncta depopulans, etiam partem monasterii huius illam, qua uiri tenebantur, inuasisset, et passim cotidie raperentur ad Dominum; sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancellarum Dei caterua a uirorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret, crebrius in conuentu sororum perquirere coepit, quo loci in monasterio corpora sua poni, et cymiterium fieri uellent, cum eas eodem, quo ceteros exterminio raptari e mundo contingeret. Cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum supernae prouisionis responsum. Cum enim nocte quadam, expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulchra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus, ueluti linteum magnum, uenit super omnes, tantoque eas s
tupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae intermitterent. Ipse autem splendor emissae lucis, in cuius conparatione sol meridianus uideri posset obscurus, non multo post illo eleuatus de loco, in meridianum monasterii, hoc est ad occidentem oratorii, secessit, ibique aliquandiu remoratus, et ea loca operiens, sic uidentibus cunctis ad caeli se alta subduxit; ut nulli esset dubium, quin ipsa lux, quae animas famularum Christi esset ductura uel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum, in quo requietura, et diem resurrectionis essent expectatura, monstraret. Cuius radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior, qui ipsa hora in oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat, referret mane, quod ingressi per rimas ostiorum uel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis uiderentur superare fulgorem.

  [8] Erat in eodem monasterio puer trium circiter non amplius annorum, Aesica nomine, qui propter infantilem adhuc aetatem in uirginum Deo dedicatarum solebat cella nutriri, ibique meditari. Hic praefata pestilentia tactus, ubi ad extrema peruenit, clamauit tertio unam de consecratis Christo uirginibus, proprio eam nomine quasi praesentem alloquens, ‘Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd’; et sic terminans temporalem uitam, intrauit aeternam. At uirgo illa, quam moriens uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocitata est die de hac luce subtracta, et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste secuta est.

  Item quaedam ex eisdem ancellis Dei, cum praefato tacta morbo, atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa mediam noctem clamare his, quae sibi ministrabant, petens, ut lucernam, quae inibi accensa erat, extinguerent. Quod cum frequenti uoce repeteret, nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: ‘Scio, quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed iam nunc non ita esse cognoscite; nam uere dico uobis, quia domum hanc tanta luce inpletam esse perspicio, ut uestra illa lucerna mihi omnimodis esse uideatur obscura.’ Et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet, uel adsensum praeberet, iterum dixit: ‘Accendite ergo lucernam illam, quamdiu uultis; attamen scitote, quia non est mea;

 

‹ Prev