Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 76
Complete Works of Bede Page 76

by Bede


  [28] Exin Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis, ad anchoriticae quoque contemplationis, quae diximus, silentia secreta peruenit. Uerum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis, et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: ‘Si mihi diuina gratia in loco illo donauerit, ut de opere manuum mearum uiuere queam, libens ibi morabor; sin alias, ad uos citissime Deo uolente reuertar.’ Erat autem locus et aquae prorsus et frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum frequentia humanae habitationi minus accommodus; sed ad uotum uiri Dei habitabilis per omnia factus est, siquidem ad aduentum eius spiritus recessere maligni. Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumuallante aggere et domus in ea necessarias, iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere; erat autem tellus durissima et saxosa, cui nulla omnino spes uenae fontanae uideretur inesse. Quod dum facerent, ad fidem et preces famuli Dei, alio die aqua plena inuenta est, quae usque ad hanc diem sufficientem cunctis illo aduenientibus gratiae suae caelestis copiam ministrat. Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogauit, quod dum praeparata terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum, sed ne herbae quidem ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit. Unde uisitantibus se ex more fratribus hordeum iussit adferri, si forte uel natura soli illius, uel uoluntas esset superni largitoris, ut illius frugis ibi potius seges oriretur. Quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi, ultra omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris uiro Dei refectionem praebebat.

  Cum ergo multis ibidem annis Deo solitarius seruiret, (tanta autem erat altitudo aggeris, quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non parua sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne, in loco, qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat ‘ad duplex uadum,’ cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, unanimo omnium consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur. Qui cum multis legatariis ac litteris ad se praemissis nequaquam suo monasterio posset erui, tandem rex ipse praefatus, una cum sanctissimo antistite Trumuine, nec non et aliis religiosis ac potentibus uiris insulam nauigauit. Conueniunt et de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrimas fundunt, obsecrant; donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris, atque ad synodum pertrahunt. Quo dum perueniret, quamuis multum renitens, unanima cunctorum uoluntate superatur, atque ad suscipiendum episcopatus officium collum submittere conpellitur; eo maxime uictus sermone, quod famulus Domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta, quae eum essent superuentura, patefaceret, antistitem quoque eum futurum esse praedixerat. Nec tamen statim ordinatio decreta, sed peracta hieme, quae inminebat, in ipsa sollemnitate paschali conpleta est Eboraci sub praesentia praefati regis Ecgfridi, conuenientibus ad consecrationem eius VII episcopis, in quibus beatae memoriae Theodorus primatum tenebat. Electus est autem primo in episcopatum Hagustaldensis ecclesiae pro Tunbercto, qui ab episcopatu fuerat depositus; sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi ecclesiae, in qua conuersatus fuerat, dilexit praefici, placuit, ut Eata reuerso ad sedem ecclesiae Hagustaldensis, cui regendae primo fuerat ordinatus, Cudberct ecclesiae Lindisfarnensis gubernacula susciperet.

  Qui susceptum episcopatus gradum ad imitationem beatorum apostolorum uirtutum ornabat operibus. Commissam namque sibi plebem, et orationibus protegebat adsiduis, et admonitionibus saluberrimis ad caelestia uocabat. Et, quod maxime doctores iuuare solet, ea, quae agenda docebat, ipse prius agendo praemonstrabat. Erat quippe ante omnia diuinae caritatis igne feruidus, patientiae uirtute modestus, orationum deuotioni solertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis gratia ueniebant; hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si infirmis fratribus opem suae exhortationis tribueret;

  sciens, quia, qui dixit: ‘Diliges Dominum Deum tuum,’ dixit et: ‘Diliges proximum.’ Erat abstinentiae castigatione insignis, erat gratia conpunctionis semper ad caelestia suspensus. Denique cum sacrificium Deo uictimae salutaris offerret, non eleuata in altum uoce, sed profusis ex imo pectore lacrimis, Domino sua uota commendabat.

  [29] Duobus autem annis in episcopatu peractis repetiit insulam ac monasterium suum, diuino admonitus oraculo, quia dies sibi mortis, uel uitae magis illius, quae sola uita dicenda est, iam adpropiaret introitus; sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus, quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat; quibusdam autem hoc idem etiam manifeste reuelabat.

  Erat enim presbyter uitae uenerabilis nomine Hereberct, iamdudum uiro Dei spiritalis amicitiae foedere copulatus; qui, in insula stagni illius pergrandis, de quo Deruuentionis fluuii primordia erumpunt, uitam ducens solitariam, annis singulis eum uisitare, et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat. Hic cum audiret eum ad ciuitatem Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi. Qui dum sese alterutrum caelestis uitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes: ‘Memento, frater Heriberct, ut modo, quicquid opus habes, me interroges mecumque loquaris; postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus inuicem aspiciemus. Certus sum namque, quia tempus meae resolutionis instat, et uelox est depositio tabernaculi mei.’ Qui haec audiens prouolutus est eius uestigiis, et fusis cum gemitu lacrimis: ‘Obsecro,’ inquit, ‘per Dominum, ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis, rogesque supernam pietatem, ut, cui simul in terris seruiuimus, ad eius uidendam gratiam simul transeamus ad caelos. Nosti enim, quia ad tui oris imperium semper uiuere studui, et, quicquid ignorantia uel fragilitate deliqui, aeque ad tuae uoluntatis examen mox emendare curaui.’ Incubuit precibus antistes, statimque edoctus in spiritu inpetrasse se, quod petebat a Domino: ‘Surge,’ inquit, ‘frater mi, et noli plorare, sed gaudio gaude, quia, quod rogauimus, superna nobis clementia donauit.’

  Cuius promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus; quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati. Sed Heriberct diutina prius infirmitate decoquitur; illa, ut credibile est, dispensatione dominicae pietatis, ut, siquid minus haberet meriti a beato Cudbercto, suppleret hoc castigans longae egritudinis dolor; quatinus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore cum eo de corpore egredi, ita etiam una atque indissimili sede perpetuac beatitudinis meruisset recipi.

  Obiit autem pater reuerentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres, ut ibi quoque sepeliretur, ubi non paruo tempore pro domino militaret. Attamen tandem eorum precibus uictus assensum dedit, ut ad insulam Lindisfarnensium relatus, in ecclesia deponeretur. Quod dum factum esset, episcopatum ecclesiae illius anno uno seruabat uenerabilis antistes Uilfrid, donec eligeretur, qui pro Cudbercto antistes ordinari deberet.

  Ordinatus est autem post haec Eadberct uir scientia scripturarum diuinarum simul et praeceptorum caelestium obseruantia, ac maxime elimosynarum operatione insignis; ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, uerum etiam frugum omnium, atque pomorum, nec non et uestimentorum partem pauperibus daret.

  [30] Uolens autem latius demonstrare diuina dispensatio, quanta in gloria uir Domini Cudberct post mortem uiueret, cuius ante mortem uita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius annis XI, inmisit in animo fratrum, ut tollerent ossa illius, quae more mortuorum consumto iam et in puluerem redacto corpore reliquo sicca inuenienda putabant; atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco, sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent. Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque, ut die depositionis eius hoc facere
meminissent.’ Fecerunt autem ita, et aperientes sepulchrum, inuenerunt corpus totum, quasi adhuc uiueret, integrum et flexibilibus artuum conpagibus multo dormienti quam mortuo similius; sed et uestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant. Quod ubi uidere fratres, nimio mox timore perculsi, festinarunt referre antistiti, quae inuenerant. Qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undique pelagi fluctibus cincto, solitarius manebat. In hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc XL ante dominicum natale dies in magna continentiae, orationis, et lacrimarum deuotione transigere solebat; in quo etiam uenerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam Farne peteret, aliquandiu secretus Domino militabat.

  A dtulerunt autem ei et partem indumentorum, quae corpus sanctum ambierant, quae cum ille et munera gratanter acciperet, et miracula libenter audiret, nam et ipsa indumenta quasi patris adhuc corpori circumdata miro deosculabatur affectu, ‘Noua,’ inquit, ‘indumenta corpori pro his, quae tulistis, circumdate, et sic reponite in arca, quam parastis. Scio autem certissime, quia non diu uacuus remanebit locus ille, qui tanta miraculi caelestis gratia sacratus est; et quam beatus est, cui in eo facultatem quiescendi Dominus totius beatitudinis auctor atque largitor praestare dignabitur.’ Haec et huiusmodi plura ubi multis cum lacrimis et magna conpunctione antistes lingua etiam tremente conpleuit, fecerunt fratres, ut iusserat; et inuolutum nouo amictu corpus, nouaque in theca reconditum, supra pauimentum sanctuarii posuerunt.

  Nec mora, Deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente, multumque ingrauescente ardore langoris, non multo post, id est pridie Nonas Maias, etiam ipse migrauit ad Dominum; cuius corpus in sepulchro benedicti patris Cudbercti ponentes, adposuerunt desuper arcam, in qua incorrupta eiusdem patris membra locauerant. In quo etiam loco signa sanitatum aliquoties facta meritis amborum testimonium ferunt, e quibus aliqua in libro uitae illius olim memoriae mandauimus. Sed et in hac historia quaedam, quae nos nuper audisse contigit, superadicere commodum duximus.

  [31] Erat in eodem monasterio frater quidam, nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio deseruiens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab uniuersis fratribus, cunctisque superuenientibus hospitibus, quod uir esset multae pietatis ac religionis, iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus. Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret. Resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis langore depressam, et maximo cum labore baculo innitens domum peruenit.

  Crescebat morbus paulatim, et nocte superueniente grauior effectus est, ita ut die redeunte uix ipse per se exsurgere aut incedere ualeret. Quo affectus incommodo, concepit utillimum mente consilium, ut ad ecclesiam, quoquo modo posset, perueniens, intraret ad tumbam reuerentissimi patris Cudbercti, ibique genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret, ut uel ab huiuscemodi langore, si hoc sibi utile esset, liberaretur; uel, si se tali molestia diutius castigari diuina prouidente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum. Fecit igitur, ut animo disposuerat, et inbecilles artus baculo sustentans intrauit ecclesiam; ac prosternens se ad corpus uiri Dei, pia intentione per eius auxilium Dominum sibi propitium fieri precabatur; atque inter preces uelut in soporem solutus, sentit, ut ipse postea referre erat solitus, quasi magnam latamque manum caput sibi in parte, qua dolebat, tetigisse, eodemque tactu totam illam, quae langore pressa fuerat, corporis sui partem, paulatim fugiente dolore, ac sanitate subsequente, ad pedes usque pertransisse. Quo facto, mox euigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate Domino gratias denuo referens, quid erga se actum esset, fratribus indicauit; cunctisque congaudentibus, ad ministerium, quod sollicitus exhibere solebat, quasi flagello probante castigatior, rediit.

  Sed et indumenta, quibus Deo dicatum corpus Cudbercti, uel uiuum antea, uel postea defunctum uestierant, etiam ipsa a gratia curandi non uacarunt, sicut in uolumine uitae et uirtutum eius quisque legerit, inueniet.

  [32] Nec silentio praetereundum, quod ante triennium per reliquias eius factum, nuper mihi per ipsum, in quo factum est, fratrem innotuit.

  Est autem factum in monasterio, quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc uir religiosus Suidberct abbatis iure praefuit. Erat in eo quidam adulescens, cui tumor deformis palpebram oculi fedauerat; qui cum per dies crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc adpositis pigmentorum fomentis emollire, nec ualebant. Quidam abscidendum esse docebant, alii hoc fieri metu maioris periculi uetabant. Cumque tempore non pauco frater praefatus tali incommodo laboraret, neque inminens oculo exitium humana manus curare ualeret, quin per dies augesceret, contigit eum subito diuinae pietatis gratia per sanctissimi patris Cudbercti reliquias sanari. Nam quando fratres sui corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reppererunt, tulerunt partem de capillis, quam more reliquiarum rogantibus amicis dare, uel ostendere in signum miraculi possent.

  Harum particulam reliquiarum eo tempore habebat penes se quidam de presbyteris eiusdem monasterii nomine Thruidred, qui nunc ipsius monasterii abbas est. Qui cum die quadam ingressus ecclesiam, aperuisset thecam reliquiarum, ut portionem earum roganti amico praestaret, contigit et ipsum adulescentem, cui oculus languebat, in eadem tunc ecclesia adesse. Cumque presbyter portionem, quantam uoluit, amico dedisset, residuum dedit adulescenti, ut suo in loco reponeret. At ille salubri instinctu admonitus, cum accepisset capillos sancti capitis, adposuit palpebrae languenti, et aliquandiu tumorem illum infestum horum adpositione conprimere ac mollire curabat. Quo facto, reliquias, ut iussus erat, sua in theca recondidit, credens suum oculum capillis uiri Dei, quibus adtactus erat, ocius esse sanandum. Neque eum sua fides fefellit. Erat enim, ut referre est solitus, tunc hora circiter secunda diei. Sed cum alia, quaeque dies illa exigebat, cogitaret et faceret, inminente hora ipsius diei sexta, repente contingens oculum ita sanum cum palpebra inuenit, ac si nil umquam in eo deformitatis ac tumoris apparuisset.

  LIBER QUINTUS

  [1] Successit autem uiro Domini Cudbercto in exercenda uita solitaria, quam in insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, uir uenerabilis Oidiluald, qui multis annis in monasterio, quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse consecrabat actibus. Cuius ut meritum, uel uita qualis fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum, quod mihi unus e fratribus, propter quos et in quibus patratum est, ipse narrauit, uidelicet Gudfrid, uenerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus eiusdem ecclesiae Lindisfarnensis, in qua educatus est, abbatis iure praefuit.

  ‘Ueni,’ inquit, ‘cum duobus fratribus aliis ad insulam Farne, loqui desiderans cum reuerentissimo patre Oidilualdo; cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus. Cumque diu multum cum uento pelagoque frustra certantes, tandem post terga respiceremus, si forte uel ipsam, de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, inuenimus nos undiqueuersum pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis Ubi autem longius uisum leuauimus, uidimus in ipsa insula Farne egressum de latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere. Audito etenim fragore procellarum ac feruentis oceani exierat uidere, quid nobis accideret; cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat genua sua ad patrem Domini nostri Iesu Christi pro nostra uita et salute precaturus. Et cum orationem conpleret, simul tumida aequora placauit; adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur. Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessauit; ut palam daretur i
ntellegi, quia modica illa, quae prouenerat, intercapedo quietis, ad uiri Dei preces nostrae euasionis gratia caelitus donata est.’

  Mansit autem idem uir Dei in insula Farne XII annis, ibidemque defunctus; sed in insula Lindisfarnensi iuxta praefatorum corpora episcoporum in ecclesia beati apostoli Petri sepultus est. Gesta uero sunt haec temporibus Aldfridi regis, qui post fratrem suum Ecgfridum genti Nordanhymbrorum X et VIIII annis praefuit.

  [2] Cuius regni principio defuncto Eata episcopo, Iohannes uir sanctus Hagustaldensis ecclesiae praesulatum suscepit; de quo plura uirtutum miracula, qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum; e quibus aliqua memoriae tradere commodum duximus.

  Est mansio quaedam secretior, nemore raro et uallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens clymeterium sancti Michahelis archangeli, in qua uir Dei saepius, ubi oportunitas adridebat temporis, et maxime in quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueuerat. Cumque tempore quodam, incipiente quadragesima, ibidem mansurus adueniret, iussit suis quaerere pauperem aliquem maiore infirmitate uel inopia grauatum, quem secum habere illis diebus ad faciendam elimosynam possent; sic enim semper facere solebat.

  Erat autem in uilla non longe posita quidam adulescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui ne unum quidem sermonem umquam profari poterat; sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur. Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet. Cumque una quadragesimae esset impleta septimana, sequente dominica iussit ad se intrare pauperem, ingresso linguam proferre ex ore, ac sibi ostendere iussit; et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius inpressit, quam signatam reuocare in os, et loqui illum praecepit: ‘Dicito,’

 

‹ Prev