Complete Works of Frontinus
Page 20
Huic labori non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui praeteritum aliquod a nobis reppererit exemplum. Quis enim ad percensenda omnia monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, sufficiat? at multa et transire mihi ipse permisi. Quod me non sine causa fecisse scient, qui aliorum libros eadem promittentium legerint. Verum facile erit sub quaque specie suggerere. Nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius aliorum quam meae commendationis causa adgressus sim, adiuvari me ab his, qui aliquid illi astruent, non argui credam.
Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint στρατηγικῶν et στρατηγημάτων perquam similem naturam discernere. Namque omnia, quae a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, στρατηγικὰ habebuntur, si in specie eorum sunt, στρατηγήματα. Horum propria vis in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam opprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque inlustris exstiterit effectus, ut factorum ita dictorum exempla posuimus.
Species eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda sunt:
I.
De occultandis consiliis.
II.
De explorandis consiliis hostium.
III.
De constituendo statu belli.
IV.
De transducendo exercitu per loca hosti infesta.
V.
De evadendo ex locis difficillimis.
VI.
De insidiis in itinere factis.
VII.
Quemadmodum ea, quibus deficiemur, videantur non deesse aut usus eorum expleatur.
VIII.
De distringendis hostibus.
IX.
De seditione militum compescenda.
X.
Quemadmodum intempestiva postulatio pugnae inhibeatur.
XI.
Quemadmodum incitandus sit ad proelium exercitus.
XII.
De dissolvendo metu, quem milites ex adversis conceperint ominibus.
I. De Occultandis Consiliis
[1] M. Porcius Cato devictas a se Hispaniae civitates existimabat in tempore rebellaturas fiducia murorum. Scripsit itaque singulis, ut diruerent munimenta, minatus bellum, nisi confestim obtemperassent, epistulasque universis civitatibus eodem die reddi iussit. Unaquaeque urbium sibi soli credidit imperatum; contumaces conspiratio potuit facere, si omnibus idem denuntiari notum fuisset.
[2] Himilco dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, non pronuntiavit, quo proficisceretur, sed tabellas, in quibus scriptum erat, quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas praecepitque, ne quis legeret nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis abductus.
[3] C. Laelius, ad Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et centurionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit. Ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae condicionis eius causa baculo ut servum castigavit.
[4] Tarquinius Superbus pater, principes Gabinorum interficiendos arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui ad eum a filio erat missus; tantum virga eminentia papaverum capita, cum forte in horto ambularet, decussit. Nuntius sine responso reversus renuntiavit adulescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisset; ille intellexit idem esse eminentibus faciendum.
[5] C. Caesar, quod suspectam habebat Aegyptiorum fidem, per speciem securitatis inspectioni urbis atque operum ac simul licentioribus conviviis deditus, videri voluit captum se gratia locorum ad mores Alexandrinos vitamque deficere; atque inter eam dissimulationem praeparatis subsidiis occupavit Aegyptum.
[6] Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus Pharnaeum quendam, natione Cyrrhestem, ex his qui socii videbantur, omnia quae apud ipsos agerentur nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. Nam quae maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne acciderent, quae timebat, ea ut evenirent optare simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi ante transirent Euphraten, quam sibi supervenirent legiones, quas in Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti sollemni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traicerent exercitum, qua et brevissimum iter est et demisso alveo Euphrates decurrit; namque si illa venirent, asseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendos sagittarios, omnia autem vereri, si se infra per patentis campos proiecissent. Inducti hac affirmatione barbari inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum dumque fusiores ripas et ob hoc operosiores ponte[s] iungunt instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt. Quo spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias eisque triduo, antequam Parthus adveniret, receptis acie commissa vicit Pacorum et interfecit.
[7] Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximum diem moliens, huius consilii obscurandi causa latius et usque ad applicitas hosti valles pabulatus, colloquia quoque cum pluribus avertendae suspicionis causa in posterum constituit, ignes etiam frequentiores per tota castra fieri iussit; secunda deinde vigilia praeter ipsa hostium castra agmen eduxit.
[8] Imperator Caesar Domitianus Augustus Germanicus, cum Germanos, qui in armis erant, vellet opprimere nec ignoraret maiore bellum molitione inituros, si adventum tanti ducis praesensissent, profectioni[s] suae census obtexuit Galliarum; sub quibus inopinato bello affusus contusa immanium ferocia nationum provinciis consuluit.
[9] Claudius Nero, cum e re publica esset Hasdrubalem copiasque eius, antequam Hannibali fratri iungerentur, excidi idcircoque festinaret se Livio Salinatori collegae suo, cui bellum mandatum fuerat, parum fidenti viribus quae sub ipso erant, adiungere neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem milia fortissimorum militum elegit praecepitque legatis, quos relinquebat, ut eaedem stationes vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent, eadem facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus paucitatem relictorum. cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se iunxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret, detractaturo pugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. Igitur inscium duplicatis adgressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad Hannibalem. Ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio alterum celavit, alterum oppressit.
[10] Themistocles exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos iussu Lacedaemoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui interpellarent, respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem; et pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit; et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit falsum ad eos rumorem et rogavit, mitterent aliquos ex principibus, quibus crederent de munitione Athenarum. Suis deinde clam scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec refectis operibus confiteretur Lacedaemoniis, munitas esse Athenas neque aliter principes eorum redire posse, quam si ipse remissus foret. Quod facile praestiterunt Lacedaemonii, ne unius interitum multorum morte pensarent.
[11] L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens, tamquam circuitu maiore hostem adgressurus, converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.
[12] Metellus Pius in Hispania interrogatus, quid postera die facturus esset, “tunicam meam, si eloqui posset”, inquit, “comburerem.”
[13] M. Licinius Crassus percunctanti, quo tempore castra moturus esset, respondit: “vereris, ne tubam non exaudias?”
II. De Explorandis Consiliis Hostium
[1] Scipio Africanus, capta occasione mittendae ad Syphacem legationis, cum Laelio servorum habitu tribunos et centuriones electissimos ire iussit, quibus curae esset perspicere regias vires. Hi, quo liberius castrorum positionem scrutarentur, equum de industria dimissum tamquam fugientem persectati maximam partem munimentorum circumierunt. Quae cum nuntiassent, incendio confectum bellum est.
[2] Q. Fabius Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem, peritum linguae Etruscae, iussit Tusco
habitu penetrare Ciminiam silvam, intemptatam ante militi nostro. Quod is adeo prudenter atque industrie fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes, cum animadvertisset non alienos nomini Romano, ad societatem compulerit.
[3] Carthaginienses, cum animadvertissent Alexandri ita magnas opes, ut Africae quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem nomine Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exsilio ire ad regem omnique studio in amicitiam eius pervenire. Qua is potitus consilia eius nota civibus suis faciebat.
[4] Idem Carthaginienses miserunt, qui per speciem legatorum longo tempore Romae morarentur exciperentque consilia nostrorum.
[5] M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non potuerat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium raptumque unum ex his in castra perferre incolumem. Tortus ille omnia suorum arcana confessus est.
[6] C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorum et Ligurum fidem litteras eis misit, quarum pars prior praeceperat, ne interiores, quae praesignatae erant, ante certum tempus aperirentur. Easdem postea ante praestitutum diem repetiit et, quia resignatas reppererat, intellexit hostilia agitari.
[Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio per se provident, sicut:]
[7] Aemilius Paulus consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multitudinem citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insidiarum latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. Praemissis igitur exploratoribus comperit decem milia Boiorum excipiendo ibi Romanorum agmini imminere, eaque alio quam exspectabatur latere missis legionibus circumfudit.
[8] Similiter Tisamenus Orestis filius, cum audisset iugum ab hostibus natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos, quid rei foret; ac referentibus eis non esse verum, quod opinaretur, ingressus iter, ubi vidit ex suspecto iugo magnam vim avium simul evolasse neque omnino residere, arbitratus latere illic agmen hostium. Itaque circumducto exercitu elusit insidiatores.
[9] Hasdrubal, frater Hannibalis, iunctum Livii et Neronis exercitum, quamquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab itinere strigosiores notabat equos et coloratiora hominum, ut ex via, corpora.
III. De Constituendo Statu Belli
[1] Alexander Macedo, cum haberet vehementem exercitum, semper eum statum belli elegit, ut acie confligeret.
[2] C. Caesar bello civili, cum veteranum exercitum haberet, hostium autem tironem esse sciret, acie semper decertare studuit.
[3] Fabius Maximus adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit Cunctatorisque nomen et per hoc summi ducis meruit.
[4] Byzantii adversus Philippum omne proeliandi discrimen evitantes, omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt assecutique sunt, ut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet.
[5] Hasdrubal, Gisgonis filius, secundo Punico bello in Hispania victum exercitum, cum P. Scipio instaret, per urbes divisit. Ita factum est, ut Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna suos reduceret.
[6] Themistocles adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque tutelae finium neque obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit eis liberos et coniuges in Troezena et in alias amendandi relictoque oppido statum belli ad navale proelium transferendi.
[7] Idem fecit in eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios.
[8] Scipio, manente in Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu necessitatem Carthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem. Sic a domesticis finibus in hostiles transtulit bellum.
[9] Athenienses, cum Deceliam castellum ipsorum Lacedaemonii communissent et frequentius vexarentur, classem, quae Peloponensum infestare[n]t, miserunt consecutique sunt, ut exercitus Lacedaemoniorum, qui Deceliae erat, revocaretur.
[10] Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Germani more suo e saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque regressum in profunda silvarum haberent, limitibus per centum viginti milia passuum actis non mutavit tantum statum belli, sed et subiecit dicioni suae hostes, quorum refugia nudaverat.
IV. De Transducendo Exercitu per Loca Hosti Infesta
[1] Aemilius Paulus consul, cum in Lucanis iuxta litus angusto itinere exercitum duceret et Tarentini ei classe insidiati agmen eius scorpionibus agressi essent, captivos lateri euntium praetexuit, quorum respectu hostes inhibuere tela.
[2] Agesilaus Lacedaemonius, cum praeda onustus ex Phrygia rediret insequerenturque hostes et ad locorum opportunitatem lacesserent agmen eius, ordinem captivorum ab utroque latere exercitus sui explicuit; quibus dum parcitur ab hoste, spatium transeundi habuerunt Lacedaemonii.
[3] Idem, tenentibus angustias Thebanis, per quas transeundum habebat, flexit iter, quasi Thebas contenderet. Exterritis Thebanis digressisque ad tutanda moenia repetitum iter, quo destinaverat, emensus est nullo obsistente.
[4] Nicostratus, dux Aetolorum, adversus Epirotas, cum ei aditus in fines eorum angusti fierent, per alterum locum inrupturum se ostendens, omni illa ad prohibendum occurrente Epirotarum multitudine, reliquit suos paucos, qui speciem remanentis exercitus praeberent; ipse cum cetera manu, quo non exspectabatur aditu, intravit.
[5] Autophradates Perses, cum in Pisidiam exercitum duceret et angustias quasdam Pisidae occuparent, simulata vexatione traiciendi instituit reducere. Quod cum Pisidae credidissent, ille nocte validissimam manum ad eundem locum occupandum praemisit ac postero die totum traiecit exercitum.
[6] Philippus Macedonum rex Graeciam petens, cum Thermopylas occupatas audiret et ad eum legati Aetolorum venissent acturi de pace, retentis eis ipse magnis itineribus ad angustias pertendit securisque custodibus et legatorum reditus exspectantibus inopinatus Thermopylas traiecit.
[7] Iphicrates, dux Atheniensium, adversus Anaxibium Lacedaemonium in Hellesponto circa Abydon, cum transducendum exercitum haberet per loca, quae stationibus hostium tenebantur, alterum autem latus eius transitus abscisi montes premerent, alterum mare allueret, aliquamdiu moratus, cum incidisset frigidior solito dies et ob hoc nemini suspectus, delegit firmissimos quosque, quibus oleo ac mero calefactis praecepit, ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent, atque ita custodes angustiarum inopinatos oppressit a tergo.
[8] Cn. Pompeius, cum flumen transire propter oppositum hostium exercitum non posset, adsidue producere et reducere in castra instituit; deinde, in eam demum persuasionem hoste perducto, ne ullam viam ad progressum Romanorum teneret, repente impetu facto transitum rapuit.
[9] Alexander Macedo, prohibente rege Indorum Poro traici exercitum per flumen Hydaspen, adversus aquam adsidue procurrere iussit suos; et ubi eo more exercitationis assecutus est, ne quid a Poro adversa ripa caveretur, per superiorem partem subitum transmisit exercitum.
9aIdem, quia Indi fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis in flumen equites instituit immittere et transitum minari; cumque exspectatione barbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem primum exiguo, deinde maiore praesidio occupavit atque inde in ulteriorem ripam transmisit. Ad quam manum opprimendam cum universi se hostes effudissent, ipse libero vado transgressus omnes copias coniunxit.
[10] Xenophon, ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri aditus; et cum a vado inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferius, iussa quidem militum parte subsistere, quae, cum Armenii ad inferioris vadi tutelam redissent, per superius transgrederetur. Armenii, credentes decursuros omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum resistente nullo vadum superassent, transeuntium suorum fuere propugnatores.
[11] Appius Claudius consul primo bello Punico, cum a Regio Messanam traicere militem nequiret, custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi bellum iniussu populi inceptum gerere non posset, classemque in Italiam versus se agere simulavit. Digressis deinde Poenis, qui profectioni eius habuerant fidem, circumactas naves appulit Siciliae.
[12] Lacedaemoniorum duc
es, cum Syracusas navigare destinassent et Poenorum dispositam per litus classem timerent, decem Punicas naves, quas captivas habebant, veluti victrices primas iusserunt agi, aut a latere iunctis aut puppe religatis suis. Qua specie deceptis Poenis transierunt.
[13] Philippus, cum angustias maris, quae Ϲτενὰ appellantur, transnavigare propter Atheniensium classem, quae opportunitatem loci custodiebat, non posset, scripsit Antipatro Thraciam rebellare, praesidiis quae ibi reliquerat interceptis; sequeretur omnibus omissis. Quae ut epistulae interciperentur ab hoste, curavit. Athenienses, arcana Macedonum excepisse visi, classem abduxerunt; Philippus nullo prohibente angustias freti liberavit.
13aIdem, quia Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare prohibebatur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodiorum quoque et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se atque Byzantios, qui causa belli erant. Tractaque per magnum tempus postulatione, cum de industria subinde aliquid in condicionibus retexeret, classem per id tempus praeparavit eaque in angustias freti imparato hoste subitus evasit.
[14] Chabrias Atheniensis, cum adire portum Samiorum obstante navali hostium praesidio non posset, paucas e suis navibus praeter portum missas iussit transire, arbitratus, qui in statione erant, persecuturos; hisque per hoc consilium avocatis, nullo obstante portum cum reliqua adeptus est classe.
V. De Evadendo ex Locis Difficillimis