restant pauca de mundo. namque et in ipso caelo stellae repente nascuntur. plura earum genera. cometas graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo titus imperator caesar praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores et in mucronem fastigatas xiphias vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit. pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet, qualis fuit cum graecia apud salamina depugnavit. lampadias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et candidus Διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, olympiade cviii, urbis anno ccccviii. brevissimum quo cernerentur spatium vii dierum adnotatum est, longissimum clxxx.
moventur autem aliae errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomen accepit. aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta aethiopum et aegypti populis cui nomen aevi eius rex dedit typhon, ignea specie ac spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque non leviter piatum, ut civili motu octavio consule iterumque pompei et caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium, quo claudius caesar imperium reliquit domitio neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis emicet: tibiarum specie musicae arti portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis austrinaeve serpentis.
cometes in uno totius orbis loco colitur in templo romae, admodum faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat veneri genetrici non multo post obitum patris caesaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis in ... gaudium prodit is: “ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione caeli sub septemtrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. eo sidere significari vulgus credidit caesaris animam inter deorum inmortalium numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est.” haec ille in publicum; interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est. et, si verum fatemur, salutare id terris fuit.
sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi.
idem hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam et aliam in aevo suo genitam deprehendit eiusque motu, qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius fieret moverenturque et eae, quas putamus adfixas, ideoque ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac nascerentur, sed an omnino aliquae transirent moverenturque, item an crescerent minuerenturque, caelo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet, inventus esset.
emicant et faces, non nisi cum decidunt visae, qualis germanico caesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi meridiano transcucurrit. duo genera earum. lampadas vocant plane faces, alterum bolidas, quale mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem trahit limitem.
emicant et trabes simili modo, quas δοκοὺς vocant, qualis cum lacedaemonii classe victi imperium graeciae amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant chasma, fit et sanguinea species et, quo nihil terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens inde, sicut olympiadis cvii anno tertio, cum rex philippus graeciam quateret. atque ego haec statis temporibus naturae vi, ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectusque et multa alia, nosci.
cernuntur et stellae cum sole totis diebus, plerumque et circa solis orbem ceu spiceae coronae et versicolores circuli, qualiter Augusto Caesare in prima iuventa urbem intrante post obitum patris ad nomen ingens capessendum. existunt eaedem coronae circa lunam et circa nobilia astra caeloque inhaerentia. circa solem arcus adparuit l. opimio q. fabio cos., orbis c. porcio m’. acilio, circulus rubri coloris l. iulio p. rutilio cos.
fiunt prodigiosi et longiores solis defectus, qualis occiso dictatore caesare et antoniano bello totius paene anni pallore continuo. et rursus soles plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed ex obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu, sed aut oriente aut occidente. semel et meridie conspecti in bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt in occasum. trinos soles et antiqui saepius videre, sicut sp. postumio q. mucio et q. marcio m. porcio et m. antonio p. dolabella et m. lepido l. planco cos., et nostra aetas vidit divo claudio principe, consulatu eius cornelio orfito collega. plures quam tres simul visi ad hoc aevi numquam produntur.
lunae quoque trinae, ut cn. domitio c. fannio consulibus, apparuere.
quod plerique appellaverunt soles nocturnos, lumen de caelo noctu visum est c. caecilio cn. papirio consulibus et saepe alias, ut diei species nocte luceret.
clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcucurrit solis occasu l. valerio c. mario consulibus.
scintillam visam e stella cadere et augeri terrae adpropinquantem ac, postquam lunae magnitudine facta sit, inluxisse ceu nubilo die, dein, cum in caelum se reciperet, lampadem factam semel umquam proditur cn. octavio c. scribonio consulibus. vidit id silanus proconsul cum comitatu suo.
fieri videntur et discursus stellarum numquam temere, ut non ex ea parte truces venti cooriantur.
existunt stellae et in mari terrisque. vidi nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea; et antemnis navigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae autem salutares et prosperi cursus nuntiae, quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque helenam ferunt et ob id polluci ac castori id numen adsignant eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis magno praesagio circumfulgent. omnia incerta ratione et in naturae maiestate abdita.
hactenus de mundo ipso sideribusque: nunc reliqua caeli memorabilia. namque et hoc caelum appellavere maiores quod alio nomine ae+ra, omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. infra lunam haec sedes multoque inferior, ut animadverto propemodum constare, infinitum ex superiore natura ae+ris, infinitum terreni halitus miscens utraque sorte confunditur. hinc nubila, tonitrua et alia fulmina, hinc grandines, pruinae, imbres, procellae, turbines, hinc plurima mortalium mala et rerum naturae pugna secum. terrena in caelum tendentia deprimit siderum vis eademque quae sponte non subeant ad se trahit. decidunt imbres, nebulae subeunt, siccantur amnes, ruunt grandines. torrent radii et terram in medium undique inp
ellunt, iidem infracti resiliunt et quae potuere auferunt secum. vapor ex alto cadit rursusque in altum redit. venti ingruunt inanes iidemque cum rapina remeant. tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit, at ille contra nititur, tellusque ut inani caelo spiritum fundit. sic ultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur. nec stare pugnae licet, sed adsidue rapta convolvitur et circa terram inmenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes caelum aliud obtexens. ventorum hoc regnum. itaque praecipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas causas, quoniam tonitruum et fulminum iactus horum violentiae plerique adsignant, quin et ideo lapidibus pluere interim, quia vento sint rapti, et multa similiter. quam ob rem simul plura dicenda sunt.
tempestatum imbriumque quasdam statas esse causas, quasdam vero fortuitas aut adhuc rationis inconpertae, manifestum est. quis enim aestates et hiemes quaeque in temporibus annua vice intelleguntur siderum motu fieri dubitet ergo ut solis natura temperando intellegitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria est cuiusque vis et ad suam cuique naturam fertilis. alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda, alia concreti in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in grandines, alia flatus, teporis alia aut vaporis, alia roris, alia rigoris. nec vero haec tanta debent existimari, quanta cernuntur, cum esse eorum nullum minus luna tam inmensae altitudinis ratio declaret. igitur in suo quaeque motu naturam suam exercent, quod manifestum saturni maxime transitus imbribus faciunt. nec meantium modo siderum haec vis est, sed multorum etiam adhaerentium caelo, quotiens errantium accessu inpulsa aut coniectu radiorum exstimulata sunt, qualiter in suculis sentimus accidere, quas graeci ob id pluvio nomine appellant. quin et sua sponte quaedam statisque temporibus, ut haedorum exortus. arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit.
nam caniculae exortu accendi solis vapores quis ignorat cuius sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur: fervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna. orygem appellat aegyptus feram, quam in exortu eius contra stare et contueri tradit ac velut adorare, cum sternuerit. canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem agi non est dubium.
quin partibus quoque signorum quorundam sua vis inest, ut autumnali aequinoctio brumaeque, cum tempestatibus confici sidus intellegimus, nec imbribus tantum tempestatibusque, sed multis et corporum et ruris experimentis. adflantur alii sidere, alii commoventur statis temporibus alvo, nervis, capite, mente. olea et populus alba et salices solstitio folia circumagunt. floret ipso brumali die suspensi in tectis arentis herba pulei. rumpuntur intentae spiritu membranae. miretur hoc qui non observet cotidiano experimento, herbam unam, quae vocatur heliotropium, abeuntem solem intueri semper omnibusque horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. iam quidem lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum omnium corpora augeri ac rursus minui, quin et soricum fibras respondere numero lunae exquisivere diligentiores, minimumque animal, formicam, sentire vires sideris interlunio semper cessantem. quo turpior homini inscitia est fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis morbos cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitas rei, inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa, hoc est rerum aut animantium effigies, in quas digessere caelum periti. in iis quidem mdc adnotavere stellas, insignes scilicet effectu visuve, exempli gratia in cauda tauri septem quas appellavere vergilias, in fronte suculas, booten, quae sequitur septem triones.
extra has causas non negaverim exsistere imbres ventosque, quoniam umidam a terra, alias vero propter vaporem fumidam exhalari caliginem certum est nubesque liquore egresso in sublime aut ex ae+re coacto in liquorem gigni. densitas earum corpusque haut dubio coniectatur argumento, cum solem obumbrent, perspicuum alias etiam urinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem.
igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe cernimus, quorum ictu concuti ae+ra verum est, quando et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras. his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas. posse et repulsu siderum depressum qui a terra meaverit spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante sonitum, dum rixetur, edito fragore, cum erumpat, ut in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum praeceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. sed haec omnia esse fortuita. hinc bruta fulmina et vana, ut quae nullam habeant rationem naturae. his percuti montes, his maria, omnesque alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statisque de causis et ex suis venire sideribus.
simili modo ventos vel potius flatus posse et arido siccoque anhelitu terrae gigni non negaverim, posse et aquis ae+ra exspirantibus, qui neque in nebulam densetur nec crassescat in nubes, posse et solis inpulsu agi, quoniam ventus haut aliud intellegatur quam fluctus ae+ris, pluribusque etiam modis. namque et e fluminibus ac nivibus et e mari videmus, et quidem tranquillo, et alios, quos vocant altanos, e terra consurgere. qui, cum e mari redeunt, tropaei vocantur, si pergunt, apogei.
montium vero flexus crebrique vertices et conflexa cubito aut confracta in umeros iuga, concavi vallium sinus, scindentes inaequalitate ideo resultantem ae+ra - quae causa etiam voces multis in locis reciprocas facit - , sine fine ventos generant. iam quidem et specus, qualis in dalmatia ore vasto, praeceps hiatu, in quem deiecto levi pondere quamvis tranquillo die turbini similis emicat procella; nomen loco est senta. quin et in cyrenaica provincia rupes quaedam austro traditur sacra, quam profanum sit attrectari hominis manu, confestim austro volvente harenas. in domibus etiam multis madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent. adeo causa non deest.
sed plurimum interest, flatus sit an ventus. illos statos atque perspirantes, quos non tractus aliquis, verum terrae sentiunt, qui non aura, non procella, sed, mares appellatione quoque ipsa, venti sunt, sive adsiduo mundi motu et contrario siderum occursu nascuntur, sive hic est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuc tamquam in utero aliquo vagus, sive disparili errantium siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus ae+r, sive a suis sideribus exeunt his propioribus sive ab illis caelo adfixis cadunt, palam est illos quoque legem habere naturae non ignotam, etiamsi nondum percognitam. viginti amplius auctores graeci veteres prodidere de his observationes. quo magis miror orbe discordi et in regna, hoc est in membra, diviso tot viris curae fuisse tam ardua inventu, inter bella praesertim et infida hospitia, piratis etiam, omnium mortalium hostibus, transituros fama terrentibus, ut hodie quaedam in suo quisque tractu ex eorum commentariis, qui numquam eo accessere, verius noscat quam indigenarum scientia, nunc vero pace tam festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe, omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum quidem inventa perdisci. non erant maiora praemia, in multos dispersa fortunae magnitudine, et ista plures sine praemio alio quam posteros iuvandi eruerunt. namque mores hominum senuere, non fructus, et inmensa multitudo aperto, quodcumque est, mari hospitalique litorum omnium adpulsu navigat, sed lucri, non scientiae, gratia. nec reputat caeca mens et tantum avaritiae intenta id ipsum scientia posse tutius fieri. quapropter scrupulosius, quam instituto fortassis conveniat operi, tractabo ventos, tot milia navigantium cernens.
veteres quattuor omnino servavere per totidem mundi partes - ideo nec homerus plures nominat - hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta aetas octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab oriente aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vulturnus. illum apelioten, hunc graeci eurum appellant. a meridie auster et ab occasu brumali africus; notum et liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab occasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a septentrionibus septentrio, interque eum et exortum solstitialem aquilo, aparctias et boreas dicti. numerosior ratio quattuor his interiecer
at, thrascian media regione inter septentrionem et occasum solstitialem, itemque caecian media inter aquilonem et exortum aequinoctialem ab ortu solstitiali, phoenica media regione inter ortum brumalem et meridiem, item inter liba et notum conpositum ex utroque medium inter meridiem et hibernum occidentem libonotum. nec finis. alii quippe mesen nomine etiamnum addidere inter borean et caecian, et inter eurum notumque euronotum. sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes tractum, ut atheniensibus sciron, paulo ab argeste deflexus, reliquae graeciae ignotus. aliubi flatus idem olympias vocatur. consuetudo omnibus his nominibus argesten intellegit. caecian aliqui vocant hellespontian, et eosdem alii aliter. item in narbonensi provincia clarissimus ventorum est circius nec ullo omnium violentia inferior, ostiam plerumque secto ligustico mari perferens. idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus est, sed ne viennam quidem eiusdem provinciae urbem attingens: paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille ventorum coercitus! et austros in aegyptum penetrare negat fabianus. quo fit manifesta lex naturae, ventis etiam et tempore et fine dicto.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 277