factum est semel, quod equidem in etruscae disciplinae voluminibus invenio, ingens terrarum portentum l. marcio sexto iulio cos. in agro mutinensi. namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu, spectante e via aemilia magna equitum romanorum familiarumque et viatorum multitudine. eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum, quod haud scio an funestius terrae ipsi italiae fuerit quam civilia. non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas anno neronis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleisque intercedente publica via in contrarias sedes transgressis in agro marrucino praediis vetti marcelli equitis romani res neronis procurantis.
fiunt simul cum terrae motu et inundationes maris, eodem videlicet spiritu infusi aut terrae sidentis sinu recepti. maximus terrae memoria mortalium exstitit motus tiberii caesaris principatu, xii urbibus asiae una nocte prostratis; creberrimus punico bello intra eundem annum septies ac quinquagies nuntiatus romam, quo quidem anno ad trasimenum lacum dimicantes maximum motum neque poeni sensere nec romani. nec vero simplex malum aut in ipso tantum motu periculum est, sed par aut maius ostento. numquam urbs roma tremuit, ut non futuri eventus alicuius id praenuntium esset.
eadem nascentium causa terrarum est, cum idem ille spiritus adtollendo potens solo non valuit erumpere. nascuntur enim, nec fluminum tantum invectu, sicut echinades insulae ab acheloo amne congestae maiorque pars aegypti a nilo, in quam a pharo insula noctis et diei cursum fuisse homero credimus, nec recessu maris, sicuti olim cerceis. quod accidisse et in ambraciae portu decem milium passuum intervallo et atheniensium quinque milium ad piraeeum memoratur. et ephesius quondam aedem dianae adluebat. herodoto quidem si credimus, mare fuit supra memphim usque ad aethiopum montes itemque a planis arabiae, mare circa ilium et tota teuthranie quaque campos intulerit maeander.
nascuntur et alio modo terrae ac repente in aliquo mari emergunt, velut paria secum faciente natura quaeque hauserit hiatus alio loco reddente.
clarae iam pridem insulae delos et rhodos memoriae produntur; et natae postea minores, ultra melon anaphe, inter lemnum et hellespontum neae, inter lebedum et teon halone, inter cycladas thera et therasia, inter easdem olympiadis cxlv anno quarto post annos cxxx hiera eademque automate, et ab ea duobus stadiis post annos ccxlii nostro aevo iunio silano valerio balbo cos. a. d. viii idus iulias thia. ante nos et iuxta italiam inter aeolias insulas, item iuxta cretam emersit mm d passuum una cum calidis fontibus, altera olympiadis clxiii anno tertio in tusco sinu, flagrans haec violento cum flatu, proditurque memoriae, magna circa eam multitudine piscium fluitante confestim expirasse quibus ex his cibus fuisset. sic et pithecussas in campano sinu ferunt ortas, mox in his montem epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri aequatum planitiei. in eadem et oppidum haustum profundo, alioque motu terrae stagnum emersisse, et alio provolutis montibus insulam extitisse prochytam.
namque et hoc modo insulas rerum natura fecit: avellit siciliam italiae, cyprum syriae, euboeam boeotiae, euboeae atalanten et macrian, besbicum bithyniae, leucosiam sirenum promunturio. rursus abstulit insulas mari iunxitque terris, antissam lesbo, zephyrium halicarnaso, aethusan myndo, dromiscon et pernen mileto, narthecusam parthenio promunturio. hybanda, quondam insula ioniae, ducentis nunc a mari abest stadiis, syrien ephesus in mediterraneo habet, derasidas et sapphoniam vicina ei magnesia. epidaurus et oricum insulae esse desierunt. in totum abstulit terras primum omnium ubi atlanticum mare est, si platoni credimus, inmenso spatio, mox interno quoque: videmus hodie mersam acarnaniam ambracio sinu, achaiam corinthio, europam asiamque propontide et ponto. ad hoc perrupit mare leucada, antirrhium, hellespontum, bosporos duos.
atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa se comest terra. devoravit cibotum altissimum montem cum oppido cariae, sipylum in magnesia et prius in eodem loco clarissimam urbem, quae tantalis vocabatur, galenes et gamales urbium in phoenice agros cum ipsis, phegium, aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non infida grassarentur et litora. pyrram et antissam circa maeotim pontus abstulit, helicen et buram sinus corinthius, quarum in alto vestigia apparent. ex insula cea amplius triginta milia passuum abrupta subito cum plurimis mortalium rapuit et in sicilia dimidiam tyndarida urbem ac quicquid ab italia deest, similiter in boeotia eleusina.
motus enim terrae sileantur et quicquid est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae miracula potius dicamus quam scelera naturae. et, hercules, non caelestia enarratu difficiliora fuerint. metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis suboriens, cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant; gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculae interque eos candor alicuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot saeculis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris animantibus, nonnumquam et homini, ut in sinuessano agro et puteolano! spiracula vocant, alii charonea, scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in hirpinis ampsancti ad mephitis aedem locum, quem qui intravere moriuntur; simili modo hierapoli in asia, matris tantum magnae sacerdoti innoxium. aliubi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura praecinant, ut delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae adferre mortalium quispiam quam diffusae per omne naturae subinde aliter atque aliter numen erumpens
quaedam vero terrae ad ingressus tremunt, sicut in gabiensi agro non procul urbe roma iugera ferme ducenta equitantium cursu; similiter in reatino. quaedam insulae semper fluctuantur, sicut in agro caecubo et eodem reatino, mutinensi, statoniensi, in vadimonis lacu, ad cutilias aquas opaca silva, quae numquam die ac nocte eodem loco visitur, in lydia quae vocantur calaminae, non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae, multorum civium mithridatico bello salus. sunt et in nymphaeo parvae, saliares dictae, quoniam in symphoniae cantu ad ictus modulantium pedum moventur. in tarquiniensi lacu magno italiae duae nemora circumferunt, nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu ventis inpellentibus, quadratam numquam.
celebre fanum habet veneris paphos, in cuius quandam aream non inpluit, item in nea, oppido troadis, circa simulacrum minervae; in eodem et relicta sacrificia non putrescunt. iuxta harpasa oppidum asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem, si toto corpore inpellatur, resistens. in taurorum paeninsula in civitate parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. at circa asson troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; sarcophagus vocatur. duo sunt montes iuxta flumen indum: alteri natura ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vestigia evelli in altero non possint, in altero sisti. locris et crotone pestilentiam numquam fuisse nec in ilio terrae motum adnotatum est, in lycia vero semper a terrae motu quadraginta dies serenos esse. in agro arpano frumentum satum non nascitur; ad aras mucias in veiente et apud tusculanum et in silva ciminia loca sunt, in quibus in terram depacta non extrahuntur. in crustumino natum faenum ibi noxium, extra salubre est.
et de aquarum natura complura dicta sunt, sed aestus maris accedere ac reciprocare maxime mirum, pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque. bis inter duos exortus lunae adfluunt bisque remeant vicenis quaternisque semper horis, et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes, rursusque ab occasu subter ad caeli ima et meridiano contraria accedente inundantes, hinc, donec iterum exoriatur, se resorbentes nec umquam eodem tempore quo pridie reflui, velut anhelantes sidere avido trahente secum haustu maria et adsidue aliunde quam pridie exoriente, paribus tamen intervallis reciproci senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis aut loci, sed aequinoctialibus ideoque inaequales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eos aut diei aut noctis illarum mensurae cadant, et aequinoctio tantum pares ubique. ingens argumentum plenumque lucis ac vocis etiam diurnae, hebetes esse qui negent subtermea
re sidera ac rursus eadem exsurgere, similemque terris, immo vero naturae universae, et inde faciem in isdem ortus occasusque operibus, non aliter sub terra manifesto sideris cursu aliove effectu quam cum praeter oculos nostros feratur.
multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. quippe modici a nova ad dividuam aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent. inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio latere dividua augentur. in coitu solis pares plenae. eadem in aquilonia et a terris longius recedente mitiores quam cum in austros digressa propiore nisu vim suam exercet. per octonos quosque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo lunae revocantur ambitu. augent ea cuncta solis annuis causis, duobus aequinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes vero bruma et magis solstitio. nec tamen in ipsis quos dixi temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam mundus ostendat occultetve aut media plaga declinet, verum fere duabus horis aequinoctialibus serius, tardiore semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu cadente quam visu, sicuti fulguris et tonitrus et fulminum.
omnes autem aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque quam in reliquo mari, sive quia in totum universitate animosius quam parte est, sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes similiter moventur. - (octogenis cubitis supra britanniam intumescere aestus pytheas massiliensis auctor est.) - et interiora autem maria terris clauduntur ut portu; quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret, utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nulloque velorum pulsu tertio die ex italia pervectorum vticam aestu fervente. circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est spiritus, magis sentiunt. in plerisque tamen aestuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus diversi existunt aestus, tempore, non ratione discordes, sicut in syrtibus.
et quorundam tamen privata natura est, velut tauromenitani euripi saepius et in euboea septies die ac nocte reciprocantis. idem aestus triduo in mense consistit, septima, octava nonaque luna. gadibus qui est delubro herculis proximus fons, inclusus ad putei modum, alias simul cum oceano augetur minuiturque, alias utrumque contrariis temporibus; eodem in loco alter oceani motibus consentit. in ripa baetis oppidum est, cuius putei crescente aestu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. eadem natura hispali oppido uni puteo, ceteris vulgaris. et pontus semper extra meat in propontidem, introrsus in pontum numquam refluo mari.
omnia plenilunio maria purgantur, quaedam et stato tempore. circa messanam et mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula est solis boves ibi stabulari. his addit - ut nihil, quod equidem noverim, praeteream - aristoteles nullum animal nisi aestu recedente expirare. observatum id multis in gallico oceano et dumtaxat in homine compertum. quo vera coniectatio existit, haut frustra spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac minui, frondes quoque et pabula - ut suo loco dicetur - sentire, in omnia eadem penetrante vi. itaque solis ardore siccatur liquor, et hoc esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque. sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur - ideo summam aequorum aquam dulciorem profunda; hanc esse veriorem causam asperi saporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus - aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut quia terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exemplis dionysio siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare. e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre. id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut in marinis solis.
altissimum mare xv stadiorum fabianus tradit. alii in ponto ex adverso coraxorum gentis - vocant bathea ponti - trecentis fere a continente stadiis inmensam altitudinem maris tradunt, vadis numquam repertis. mirabilius id faciunt aquae dulces iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura miraculis cessat. dulces mari invehuntur, leviores haut dubie; ideo et marinae, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. quaedam vero et dulces inter se supermeant alias, ut in fucino lacu invectus pitonius amnis, in lario addua, in verbanno ticinus, in benaco mincius, in sebinno ollius, in lemanno rhodanus: hic trans alpis, superiores in italia, multorum milium transitu hospitali suas tantum nec largiores quam intulere aquas evehentes. proditum hoc et in oronte amne syriae multisque aliis. quidam vero odio maris ipsa subeunt vada, sicut arethusa, fons syracusanus, in quo redduntur iacta in alpheum, qui per olympiam fluens peloponnesiaco litori infunditur. subeunt terras rursusque redduntur lycus in asia, erasinus in argolica, tigris in mesopotamia et, quae in aesculapi fonte athenis mersa sunt, in phalerico redduntur. et in atinate campo fluvius mersus post xx milia passuum exit et in aquileiensi timavus. nihil in asphaltite iudaeae lacu, qui bitumen gignit, mergi potest nec in armeniae maioris aretissa; is quidem nitrosus pisces alit. in sallentino iuxta oppidum manduriam lacus, ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur neque infusis augetur. in ciconum flumine et in piceno lacu velino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et in surio colchidis flumine adeo, ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex. similiter in flumine silero ultra surrentum non virgulta modo inmersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri potu eius aquae. in exitu paludis reatinae saxum crescit et in rubro mari oleae virentesque frutices enascuntur.
sed fontium plurimorum natura mira est fervore, idque etiam in iugis alpium ipsoque in mari inter italiam et aenariam in baiano sinu et in liri fluvio multisque aliis. nam dulcis haustus in mari plurimis locis, ut ad chelidonias insulas et aradum et in gaditano oceano. patavinorum aquis calidis herbae virentes innascuntur, pisanorum ranae, ad vetulonios in etruria non procul a mari pisces. in casinate fluvius appellatur scatebra, frigidus, abundantior aestate; in eo, ut in arcadia stymphali, nascuntur aquatiles musculi. in dodone iovis fons, cum sit gelidus et inmersas faces extinguat, si extinctae admoveantur, accendit. idem meridie semper deficit, qua de causa ἀναπαυόμενον vocant, mox increscens ad medium noctis exuberat, ab eo rursus sensim deficit. in illyricis supra fontem frigidum expansae vestes accenduntur. iovis hammonis stagnum, interdiu frigidum, noctibus fervet. in trogodytis fons solis appellatur dulcis et circa meridiem maxime frigidus; mox paulatim tepescens ad noctis media fervore et amaritudine infestatur.
padi fons mediis diebus aestivis velut interquiescens semper aret. in tenedo insula fons semper a tertia noctis hora in sextam ab aestivo solstitio exundat, et in delo insula inopus fons eodem quo nilus modo ac pariter cum eo decrescit augeturve. contra timavum amnem insula parva in mari est cum fontibus calidis, qui pariter cum aestu maris crescunt minuunturque. in agro pitinate trans appenninum fluvius novanus, omnibus solstitiis torrens, bruma siccatur.
in falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in boeotia amnis melas oves nigras, cephisus ex eodem lacu profluens albas, rursus nigras penius rufasque iuxta ilium xanthus, unde et nomen amni. in ponto fluvius axiaces rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem alunt. in reatino fons neminie appellatus alio atque alio loco exoritur, annonae mutationem significans. brundisi in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus. lyncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos facit; item in paphlagonia et in agro caleno. andro in insula templo liberi patris fontem nonis ianuariis semper vini saporem fundere mucianus ter consul credit. dies Θεοδοσία vocatur. iuxta nonacrim in arcadia styx, nec odore differens nec colore, pota ilico necat; item in liberoso tauror
um colle tres fontes sine remedio, sine dolore mortiferi. in carrinensi hispaniae agro duo fontes iuxta fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam differentes. in comensi iuxta larium lacum fons largus horis singulis semper intumescit ac residit. in cydonea insula ante lesbum fons calidus vere tantum fluit. lacus sannaus in asia circa nascente absinthio inficitur. colophone in apollinis clarii specu lacuna est, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas neronis principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus.
iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit sicut illa permira naturae opera, aes ac plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius moveri, syrium lapidem quamvis grandem innatare eundemque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius quam plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus; marinas tardius gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse, autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id urinantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam in aetnae radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena, centena milia passuum harenas flammarum globo eructet. namque et ignium, quod est naturae quartum elementum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 280