verum instituto ordine reliqua huius sinus dicantur, et maria quidem eius nuncupavimus.
hellespontus insulas non habet in europa dicendas. in ponto duae, m d ab europa, [xiiii] ab ostio, cyaneae, ab aliis symplegades appellatae traditaeque fabulis inter se concucurrisse, quoniam parvo discretae intervallo ex adverso intrantibus geminae cernebantur paulumque deflexa acie coeuntium speciem praebebant. citra histrum apolloniatarum una, [lxxx] p. a bosporo thracio, ex qua m. lucullus capitolinum apollinem advexit. inter ostia histri quae essent diximus. ante borysthenen achillea est supra dicta, eadem leuce et macaron appellata. hanc temporum horum demonstratio a borysthene [cxl] ponit, a tyra [cxx], a peuce insula [l]; cingitur circiter [x] p. reliquae in carcinite sinu cephalonesos, spodusa, macra. non est omittenda multorum opinio, priusquam digrediamur a ponto, qui maria omnia interiora illo capite nasci, non gaditano freto, existimavere, haut inprobabili argumento, quoniam aestus semper e ponto profluens numquam reciprocet.
exeundum deinde est, ut extera europae dicantur, transgressisque ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante scythiam quae appellatur baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. amalchium eum hecataeus appellat a parapaniso amne, qua scythiam adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum. philemon morimarusam a cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad promunturium rusbeas, ultra deinde cronium. xenophon lampsacenus a litore scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis balciam tradit, eandem pytheas basiliam nominat. feruntur et oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, hippopodes appellati, phanesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.
incipit deinde clarior aperiri fama ab gente inguaeonum, quae est prima in germania. mons saevo ibi, inmensus nec ripaeis iugis minor, inmanem ad cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui codanus vocatur, refertus insulis, quarum clarissima est scatinavia, inconpertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, hillevionum gente quingentis incolente pagis: quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est opinione aeningia. quidam haec habitari ad vistlam usque fluvium a sarmatis, venedis, sciris, hirris tradunt, sinum cylipenum vocari et in ostio eius insulam latrim, mox alterum sinum lagnum, conterminum cimbris. promunturium cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae tastris appellatur. xxiii inde insulae romanis armis cognitae. earum nobilissimae burcana, fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte provenientis, item glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris austeravia, praeterque actania.
toto autem mari ad scaldim usque fluvium germaniae accolunt gentes, haud explicabili mensura: tam inmodica prodentium discordia est. graeci et quidam nostri [30xxv]30 oram germaniae tradiderunt, agrippa cum raetia et norico longitudinem [dcxxxvi], latitudinem [ccxlviii], raetiae prope unius maiore latitudine, sane circa excessum eius subactae; nam germania multis postea annis nec tota percognita est. si coniectare permittitur, haut multum ora deerit graecorum opinioni et longitudini ab agrippa proditae. germanorum genera quinque: vandili, quorum pars burgodiones, varinnae, charini, gutones. alterum genus inguaeones, quorum pars cimbri, teutoni ac chaucorum gentes. proximi autem rheno istuaeones, quorum ... mediterranei hermiones, quorum suebi, hermunduri, chatti, cherusci. quinta pars peucini, basternae, supra dictis contermini dacis. amnes clari in oceanum defluunt guthalus, visculus sive vistla, albis, visurgis, amisis, rhenus, mosa. introrsus vero nullo inferius nobilitate hercynium iugum praetenditur. in rheno autem ipso, prope [c] in longitudinem, nobilissima batavorum insula et cannenefatium et aliae frisiorum, chaucorum, frisiavonum, sturiorum, marsaciorum, quae sternuntur inter helinium ac flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum.
ex adverso huius situs britannia insula, clara graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, germaniae, galliae, hispaniae, multo maximis europae partibus, magno intervallo adversa. albion ipsi nomen fuit, cum britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. haec abest a gesoriaco morinorum gentis litore proximo traiectu [l]. circuitu patere [30xxxxviii]30 [lxxv] pytheas et isidorus tradunt, xxx prope iam annis notitiam eius romanis armis non ultra vicinitatem silvae calidoniae propagantibus. agrippa longitudinem [dccc] esse, latitudinem [ccc] credit, eandem hiberniae, sed longitudinem [cc] minorem. super eam haec sita abest brevissimo transitu a silurum gente [xxx]. reliquarum nulla [cxxv] amplior circuitu proditur. sunt autem xl orcades, modicis inter se discretae spatiis, vii haemodae, xxx hebudes et inter hiberniam ac britanniam mona, monapia, riginia, vectis, silumnus, andros, infra vero samnis et axanthos et ab adversa in germanicum mare sparsae glaesiae, quas electridas graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. ultima omnium quae memorantur tyle, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. timaeus historicus a britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. sunt qui et alias prodant, scandias, dumnam, bergos maximamque omnium berricen, ex qua in tylen navigetur. a tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis cronium appellatur.
gallia omnis comata uno nomine appellata in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime distincta. a scalde ad sequanam belgica, ab eo ad garunnam celtica eademque lugdunensis, inde ad pyrenaei montis excursum aquitanica, aremorica antea dicta. universam oram [30xvii]30 [l] agrippa, galliarum inter rhenum et pyrenaeum atque oceanum ac montes cebennam et iures, quibus narbonensem galliam excludit, longitudinem [ccccxx], latitudinem [cccxviii] computavit. a scaldi incolunt texero texuandri pluribus nominibus, dein menapi, morini ora marsacis iuncti pago qui gesoriacus vocatur, britanni, ambiani, bellovaci, bassi. introrsus catoslugi, atrebates, nervi liberi, veromandui, suaeuconi, suessiones liberi, vlmanectes liberi, tungri, sunuci, frisiavones, baetasi, leuci liberi, treveri liberi antea et lingones foederati, remi foederati, mediomatrici, sequani, raurici, helveti, coloniae equestris et raurica. rhenum autem accolentes germaniae gentium in eadem provincia nemetes, triboci, vangiones, in vbis colonia agrippinensis, guberni, batavi et quos in insulis diximus rheni.
lugdunensis gallia habet lexovios, veliocasses, caletos, venetos, abrincatuos, ossismos, flumen clarum ligerem, sed paeninsulam spectatiorem excurrentem in oceanum a fine ossismorum circuitu [dcxxv], cervice in latitudinem [cxxv]. ultra eum namnetes, intus autem aedui foederati, carnuteni foederati, boi, senones, aulerci qui cognominantur eburovices et qui cenomani, meldi liberi, parisi, tricasses, andecavi, viducasses, bodiocasses, venelli, coriosvelites, diablinti, riedones, turones, atesui, segusiavi liberi, in quorum agro colonia lugudunum.
aquitanicae sunt ambilatri, anagnutes, pictones, santoni liberi, bituriges liberi cognomine vivisci, aquitani, unde nomen provinciae, sediboviates. mox in oppidum contributi convenae, begerri, tarbelli quattuorsignani, cocosates sexsignani, venami, onobrisates, belendi, saltus pyrenaeus infraque monesi, oscidates montani, sybillates, camponi, bercorcates, pinpedunni, lassunni, vellates, toruates, consoranni, ausci, elusates, sottiates, oscidates campestres, succasses, latusates, basaboiates, vassei, sennates, cambolectri agessinates. pictonibus iuncti autem bituriges liberi qui cubi appellantur, dein lemovices, arverni liberi, vellavi liberi, gabales. rursus narbonensi provinciae contermini ruteni, cadurci, nitiobroges tarneque amne discreti a tolosanis petrocori.
maria circa oram ad rhenum septentrionalis oceanus. inter rhenum et sequanam britannicus, inter id et pyrenaeum gallicus. insulae conplures venestorum et quae veneticae appellantur et in aquitanico sinu vliaros.
a pyrenaei promunturio hispania incipit, angustior non gallia modo, verum
etiam semet ipsa, ut diximus, inmensum quantum hinc oceano, illinc hiberico mari comprimentibus. ipsa pyrenaei iuga ab exortu aequinoctiali in occasum brumalem breviores quam latere meridiano hispanias faciunt. proxima ora citerioris est eiusdemque tarraconensis situs. a pyrenaeo per oceanum vasconum saltus, olarso, vardulorum oppida, morogi, menosca, vesperies, amanum portus, ubi nunc flaviobrica colonia. civitatium novem regio cantabrorum. flumen sauga. portus victoriae iuliobrigensium; ab eo loco fontes hiberi [xl] p. portus blendium. orgenomesci e cantabris; portus eorum veseiasueca. regio asturum, noega oppidum. in paeninsula paesici et deinde conventus lucensis a flumine navia albiones, cibarci, egi, varri cognomine namarini, adovi, arroni, arrotrebae. promunturium celticum, amnes florius, nelo. celtici cognomine neri et super tamarci, quorum in paeninsula tres arae sestianae Augusto dicatae, copori, oppidum noeta, celtici cognomine praestamarci, cileni. ex insulis nominandae corticata et aunios. a cilenis conventus bracarum helleni, grovi, castellum tyde, graecorum subolis omnia. insulae siccae, oppidum abobrica. minius amnis, [iiii] ore spatiosus, leuni, seurbi, bracarum oppidum augusta, quos super gallaecia. flumen limia, durius amnis e maximis hispaniae, ortus in pelendonibus et iuxta numantiam lapsus, dein per arevacos vaccaeosque, disterminatis ab asturia vettonibus, a lusitania gallaecis, ibi quoque turdulos a bracaris arcens. omnis, quae dicta regio a pyrenaeo, metallis referta auri, argenti, ferri, plumbi nigri albique.
a durio lusitania incipit. turduli veteres, paesuri, flumen vagia, oppidum talabrica, oppidum et flumen aeminium, oppida conimbriga, collippo, eburobrittium. excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod aliqui artabrum appellavere, alii magnum, multi olisiponense ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo finitur hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons. septentrio hinc oceanusque gallicus, occasus illinc, oceanus atlanticus. promunturi excursum [lx] prodidere, alii [xc], ad pyrenaeum inde non pauci [30xii]30 [l], et ibi gentem artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. arrotrebas enim, quos ante celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris permutatis. erratum et in amnibus inclutis. ab minio, quem supra diximus, [cc], ut auctor est Varro, abest aeminius, quem alibi quidam intellegunt et limaeam vocant, oblivionis antiquis dictus multumque fabulosus, ab durio tagus [cc] interveniente munda. tagus auriferis harenis celebratur. ab eo [clx] promunturium sacrum e media prope hispaniae fronte prosilit. [30xiiii]30 inde ad pyrenaeum medium colligi Varro tradit, ad anam vero, quo lusitaniam a baetica discrevimus, [cxxvi], a gadibus [cii] additis. gentes celtici turduli et circa tagum vettones, ab ana ad sacrum lusitani. oppida a tago memorabilia in ora olisipo, equarum e favonio vento conceptu nobile, salacia cognominata vrbs imperatoria, merobrica. promunturium sacrum et alterum cuneus. oppida ossonoba, balsa, myrtilis.
vniversa provincia dividitur in conventus tres, emeritensem, pacensem, scalabitanum, tota populorum xlv, in quibus coloniae sunt quinque, municipium civium romanorum, latii antiqui iii, stipendiaria xxxvi. coloniae augusta emerita, anae fluvio adposita, metellinensis, pacensis, norbensis caesarina cognomine; contributa sunt in eam castra servilia, castra caecilia. quinta est scalabis quae praesidium iulium vocatur. municipium civium romanorum olisipo, felicitas iulia cognominatum. oppida veteris latii ebora, quod item liberalitas iulia, et myrtilis ac salacia, quae diximus. stipendiariorum quos nominare non pigeat, praeter iam dictos in baeticae cognominibus, augustobrigenses, aeminienses, aranditani, arabricenses, balsenses, caesarobrigenses, caperenses, caurienses, colarni, cibilitani, concordienses, elbocori, interannienses, lancienses, mirobrigenses qui celtici cognominantur, medubrigenses qui plumbari, ocelenses, turduli qui bardili et tapori.
lusitaniam cum asturia et gallaecia patere longitudine [dxl], latitudine [dxxxvi], agrippa prodidit. omnes autem hispaniae a duobus pyrenaei promunturiis per maria totius orae circuitu [30xxviiii]30 [xxiiii] colligere existimantur, ab aliis [30xxvi]30.
ex adverso celtiberiae conplures sunt insulae, cassiterides dictae graecis a fertilitate plumbi, et e regione arrotrebarum promunturi deorum vi, quas aliqui fortunatas appellavere. in ipso vero capite baeticae ab ostio freti p. [xxv] gadis, longa, ut polybius scribit, [xii], lata [iii]. abest a continente proxima parte minus pedes dcc, reliqua plus [vii]. ipsius spatium [xv] est. habet oppidum civium romanorum, qui appellantur augustani vrbe iulia gaditana. ab eo latere, quo hispaniam spectat, passibus fere c altera insula est, longa m passus, m lata, in qua prius oppidum gadium fuit. vocatur ab ephoro et philistide erythea, a timaeo et sileno aphrodisias, ab indigenis iunonis. maiorem timaeus cotinusam aput eos vocitatam ait; nostri tarteson appellant, poeni gadir, ita punica lingua saepem significante. erythea dicta est, quoniam tyri aborigines earum orti ab erythro mari ferebantur. in hac geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius armenta hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et contra lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant.
peracto ambitu europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. longitudinem eius artemidorus atque isidorus a tanai gades [30lxxxvii]30 [xiiii] prodiderunt. polybius latitudinem europae ab italia ad oceanum scripsit [30xii]30 [l] esse, etiam tum incomperta magnitudine. est autem ipsius italiae, ut diximus, [30x]30 xx ad alpes, unde lugdunum et ad portum morinorum britannicum, qua videtur mensuram agere polybius, [30xi]30 [lxviiii]. sed certior mensura ac longior ad occasum solis aestivi ostiumque rheni per castra legionum germaniae ab iisdem alpibus derigitur, [30xii]30 [xliii].
hinc deinde africa atque asia dicentur.
LIBER V
africam graeci libyam appellavere et mare ante eam libycum; aegyptio finitur, nec alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum obliquo spatio. populorum eius oppidorumque nomina vel maxime sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis, et alias castella ferme inhabitant.
principio terrarum mauretaniae appellantur, usque ad c. caesarem germanici filium regna, saevitia eius in duas divisae provincias. promunturium oceani extumum ampelusia nominatur a graecis. oppida fuere lissa et cottae ultra columnas herculis, nunc est tingi, quondam ab antaeo conditum, postea a claudio caesare, cum coloniam faceret, appellatum traducta iulia. abest a baelone oppido baeticae proximo traiectu [xxx]. ab eo [xxv] in ora oceani colonia Augusti iulia constantia zulil, regum dicioni exempta et iura in baeticam petere iussa. ab ea [xxxv] colonia a claudio caesare facta lixos, vel fabulosissime antiquis narrata: ibi regia antaei certamenque cum hercule et hesperidum horti. adfunditur autem aestuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus maris inundant. exstat in ea et ara herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore. minus profecto mirentur portentosa graeciae mendacia de his et amne lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praevalidam hanc urbem maioremque magna carthagine, praeterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu ab tingi, quaeque alia cornelius nepos avidissime credidit. ab lixo [xl] in mediterraneo altera Augusti colonia est babba, iulia campestris appellata, et tertia banasa [lxxv] p., valentia cognominata. ab ea [xxxv] volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at in ora a lixo [l] amnis sububus, praeter banasam coloniam defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus oppidum sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam solitudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum, multo tamen magis autololum gente, per quam iter est ad montem africae vel fabulosissimum atlantem.
e mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere, asperum, squalentem qua vergat ad litora oceani, cui cognomen inposuit, eundem opacum nemorosumque et scatebris fontium riguum qua spectet africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias voluptatibus desit. incolarum neminem interdiu cerni; silere omnia haut alio quam solitudinum horrore; subire tacitam religionem animos propius accedentium praeterque horrorem elati super nubila atque in vicina lunaris circuli. eundem noctibus micare crebris ignibus, aegipanum satyrorumque lascivia inpleri, tibiarum ac fistulae cantu tympanorumque et cymbaloru
m sonitu strepere. haec celebrati auctores prodidere praeter herculi et perseo laborata ibi. spatium ad eum inmensum incertumque. fuere et hannonis carthaginiensium ducis commentarii punicis rebus florentissimis explorare ambitum africae iussi, quem secuti plerique e graecis nostrisque et alia quidem fabulosa et urbes multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum nec memoria ulla nec vestigium exstat.
scipione aemiliano res in africa gerente polybius annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia circumvectus, prodidit a monte eo ad occasum versus saltus plenos feris, quas generat africa; ad flumen anatim [cccclxxxxvi], ab eo lixum [ccv]. agrippa lixum a gaditano freto [cxii] abesse; inde sinum qui vocetur sagigi, oppidum in promunturio mulelacha, flumina sububam et salat, portum rutubis a lixo [ccxxiiii], inde promunturium solis, portum rhysaddir, gaetulos autoteles, flumen quosenum, gentes selatitos et masatos, flumen masathat, flumen darat, in quo crocodilos gigni. dein sinum [dcxvi] includi montis bracae promunturio excurrente in occasum, quod appelletur surrentium. postea flumen salsum, ultra quod aethiopas perorsos, quorum a tergo pharusios. his iungi in mediterraneo gaetulos daras, at in ora aethiopas daratitas, flumen bambotum, crocodilis et hippopotamis refertum. ab eo montes perpetuos usque ad eum, quem theon ochema dicemus. inde ad promunturium hesperu navigationem dierum ac noctium decem. in medio eo spatio atlantem locavit, ceteris omnibus in extremis mauretaniae proditum.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 287