Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 300
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 300

by Pliny the Elder


  consentaneum videtur, priusquam digrediamur a natura hominum, indicare quae cuiusque inventa sint. emere ac vendere mercurius, vindemiare instituit liber pater; idem diadema, regium insigne, et triumphum invenit; ceres frumenta, cum antea glande vescerentur, eadem molere et conficere in attica, ut alii, et in sicilia, ob id dea iudicata. eadem prima leges dedit, ut alii putavere, rhadamanthus.

  litteras semper arbitror assyrias fuisse, sed alii apud aegyptios a mercurio, ut gellius, alii apud syros repertas volunt, utrique in graeciam attulisse e phoenice cadmum sedecim numero, quibus troiano bello palameden adiecisse quattuor hac figura ΖΥΦΧ, totidem post eum simoniden melicum ΨΞΩΘ, quarum omnium vis in nostris recognoscitur. aristoteles decem et octo priscas fuisse et duas ab epicharmo additas *x*z quam a palamede mavult. anticlides in aegypto invenisse quendam nomine menen tradit, [xv] annorum ante phoronea, antiquissimum graeciae regem, idque monumentis adprobare conatur. e diverso epigenes apud babylonios [dccxx] annorum observationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, gravis auctor in primis; qui minimum, berosus et critodemus, [ccccxc]. ex quo apparet aeternus litterarum usus. in latium eas attulerunt pelasgi.

  laterarias ac domus constituerunt primi euryalus et hyperbius fratres athenis; antea specus erant pro domibus. gellio toxius caeli filius lutei aedificii inventor placet, exemplo sumpto ab hirundinum nidis. oppidum cecrops a se appellavit cecropiam, quae nunc est arx athenis. aliqui argos a phoroneo rege ante conditum volunt, quidam et sicyonem, aegyptii vero multo ante apud ipsos diospolin. tegulas invenit cinyra, agriopae filius, et metalla aeris, utrumque in insula cypro, item forcipem, martulum, vectem, incudem; puteos danaus ex aegypto advectus in graeciam qua vocabatur argos dipsion; lapicidinas cadmus thebis aut, ut theophrastus, in phoenice; thrason muros; turres, ut aristoteles, cyclopes, tirynthii, ut theophrastus; aegyptii textilia, inficere lanas sardibus lydi, fusos in lanificio closter, filius arachnae, linum et retia arachne, fulloniam artem nicias megarensis, sutrinam tychius boeotius. medicinam aegyptii apud ipsos volunt repertam, alii per arabum, babylonis et apollinis filium, herbariam et medicamentariam a chirone, saturni et philyrae filio. aes conflare et temperare aristoteles lydum scythen monstrasse, theophrastus delam phrygem putant, aerariam fabricam alii chalybas, alii cyclopas, ferrum hesiodus in creta eos qui vocati sunt dactyli idaei. argentum invenit erichthonius atheniensis, ut alii, aeacus; auri metalla et flaturam cadmus phoenix ad pangaeum montem, ut alii, thoas aut aeacus in panchaia aut sol oceani filius, cui gellius medicinae quoque inventionem ex metallis assignat. plumbum ex cassiteride insula primus adportavit midacritus. fabricam ferrariam invenerunt cyclopes, figlinas coroebus atheniensis, in iis orbem anarcharsis scythes, ut alii, hyperbius corinthius. fabricam materiariam daedalus et in ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, ichthyocollam; normam autem et libellam et tornum et clavem theodorus samius, mensuras et pondera phidon argivus aut palamedes, ut maluit gellius; ignem e silice pyrodes cilicis filius, eundem adservare ferula prometheus; vehiculum cum quattuor rotis phryges, mercaturas poeni, culturas vitium et arborum eumolpus atheniensis, vinum aquae misceri staphylus sileni filius, oleum et trapetas aristaeus atheniensis, idem mella; bovem et aratrum buzyges atheniensis, ut alii, triptolemus; regiam civitatem aegyptii, popularem attici post theseum. tyrannus primus fuit phalaris agraganti. servitium invenere lacedaemonii. iudicium capitis in areopago primum actum est.

  proelium afri contra aegyptios primi fecere fustibus, quos vocant phalangas. clupeos invenerunt proetus et acrisius inter se bellantes sive chalcus athamantis filius, loricam midias messenius, galeam, gladium, hastam lacedaemonii, ocreas et cristas cares. arcum et sagittam scythen iovis filium, alii sagittas persen persei filium invenisse dicunt, lanceas aetolos, iaculum cum ammento aetolum martis filium, hastas velitares tyrrenum, eundem pilum, penthesileam amazonem securim, pisaeum venabula et in tormentis scorpionem, cretas catapultam, syrophoenicas ballistam et fundam, aeneam tubam pisaeum tyrreni, testudines artemonem clazomenium, equum (qui nunc aries appellatur) in muralibus machinis epium ad troiam, equo vehi bellerophontem, frenos et strata equorum pelethronium, pugnare ex equo thessalos, qui centauri appellati sunt, habitantes secundum pelium montem. bigas prima iunxit phrygum natio, quadrigas erichthonius. ordinem exercitus, signi dationem, tesseras, vigilias palamedes invenit troiano bello, specularum significationem eodem sinon, inducias lycaon, foedera theseus.

  auguria ex avibus car, a quo caria appellata; adiecit ex ceteris animalibus orpheus, aruspicia delphus, ignispicia amphiaraus, extispicia avium tiresias thebanus, interpretationem ostentorum et somniorum amphictyon. astrologiam atlans libyae filius, ut alii, aegyptii, ut alii, assyrii, sphaeram in ea milesius anaximander, ventorum rationem aeolus hellenis filius. musicam amphion, fistulam et monaulum pan mercuri, obliquam tibiam midas in phrygia, geminas tibias marsyas in eadem gente, lydios modulos amphion, dorios thamyras thrax, phrygios marsyas phryx, citharam amphion, ut alii, orpheus, ut alii, linus. septem chordis primum cecinit iii ad iiii primas additis terpander, octavam simonides addidit, nonam Timotheus. cithara sine voce cecinit thamyris primus, cum cantu amphion, ut alii, linus. citharoedica carmina conposuit terpander. cum tibiis canere voce troezenius ardalus instituit. saltationem armatam curetes docuere, pyrrichen pyrrus, utramque in creta. versum heroum pythio oraculo debemus. de poematum origine magna quaestio; ante troianum bellum probantur fuisse. prosam orationem condere pherecydes syrius instituit Cyri regis aetate, historiam cadmus milesius; ludos gymnicos in arcadia lycaon, funebres acastus in iolco, post eum theseus in isthmo, hercules olympiae; athleticam pittheus, pilam lusoriam gyges lydus; picturam aegyptii et in graecia euchir, daedali cognatus, ut aristoteli placet, ut theophrasto, polygnotus atheniensis.

  nave primus in graeciam ex aegypto danaus advenit; antea ratibus navigabatur inventis in mari rubro inter insulas a rege erythra. reperiuntur qui mysos et troianos priores excogitasse in hellesponto putent, cum transirent adversus thracas. etiam nunc in britannico oceano vitiles corio circumsutae fiunt, in nilo ex papyro ac scirpo et harundine. longa nave iasonem primum navigasse philostephanus auctor est, hegesias parhalum, ctesias samiramin, archemachus aegaeonem, biremem damastes erythraeos fecisse, triremem thucydides aminoclen corinthium, quadriremem aristoteles carthaginienses, quinqueremem mnesigiton salaminios, sex ordinum xenagoras syracusios, ab ea ad decemremem mnesigiton alexandrum magnum, ad duodecim ordines philostephanus ptolemaeum soterem, ad quindecim demetrium antigoni, ad xxx ptolemaeum philadelphum, ad xl ptolemaeum philopatorem, qui tryphon cognominatus est. onerariam hippus tyrius invenit, lembum cyrenenses, cumbam phoenices, celetem rhodii, cercyrum cyprii. siderum observationem in navigando phoenices, remum copae, latitudinem eius plataeae, vela icarus, malum et antennam daedalus, hippegum samii aut pericles atheniensis, tectas longas thasii; antea ex prora tantum et puppi pugnabatur. rostra addidit pisaeus tyrreni, ancoram eupalamus, eandem bidentem anacharsis, harpagones et manus pericles atheniensis, adminicula gubernandi tiphys. classe princeps depugnavit minos. - animal occidit primus hyperbius martis filius, prometheus bovem. -

  gentium consensus tacitus primus omnium conspiravit, ut ionum litteris uteretur. veteres graecas fuisse easdem paene quae nunc sint latinae, indicio erit delphica antiqui aeris, quae est hodie in palatio dono principum, minervae dicata in bibliotheca cum inscriptione tali: ΝΑΥΣΙΚΡΑΤΗΣ ... αΝΕΘΕΤΟ ... τΑΙ ... δΙΟΣ ... κΟΡΑΙ ... τΑΝ ... δΕΚΑΤΑΝ ...

  sequens gentium consensus in tonsoribus fuit, sed romanis tardior. in italiam ex sicilia venere post romam conditam anno ccccliiii adducente p. titinio mena, ut auctor est Varro; antea intonsi fuere. primus omnium radi cotidie instituit africanus sequens; Divus Augustus cultris semper usus est.

  tertius consensus fuit in horarum observatione, iam hic ratione accedens, quando et a quo in graecia reperta, diximus secundo volumine. serius etiam hic romae contigit. xii tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso consulum id pronuntiante, cum a curia inter rostra et graecostasin prospexisset solem; a columna maenia
ad carcerem inclinato sidere supremam pronuntiavit, sed hoc serenis tantum diebus, usque ad primum punicum bellum. princeps solarium horologium statuisse ante xii annos quam cum pyrro bellatum est ad aedem quirini l. papirius cursor, cum eam dedicaret a patre suo votam, a fabio vestale proditur. sed neque facti horologii rationem vel artificem significat nec unde translatum sit aut apud quem scriptum id invenerit. M. Varro primum statutum in publico secundum rostra in columna tradit bello punico primo a m’. valerio messala cos. catina capta in sicilia, deportatum inde post xxx annos quam de papiriano horologio traditur, anno urbis cccclxxxx. nec congruebant ad horas eius lineae, paruerunt tamen ei annis undecentum, donec q. marcius philippus, qui cum l. paulo fuit censor, diligentius ordinatum iuxta posuit, idque munus inter censoria opera gratissima acceptum est. etiam tum tamen nubilo incertae fuere horae usque ad proximum lustrum. tunc scipio nasica collega laenati primus aqua divisit horas aeque noctium ac dierum idque horologium sub tecto dicavit anno urbis dxcv. tam diu populo romano indiscreta lux fuit.

  nunc praevertemur ad reliqua animalia primumque terrestria.

  LIBER VIII

  ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria.

  maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio. auctores sunt in mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est amilo, nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti vitulorum fatigatos prae se ferentes. alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacientes, veluti tellure precibus allegata. nam, quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. indis arant minores, quos appellant nothos.

  romae iuncti primum subiere currum pompei magni africano triumpho, quod prius india victa triumphante libero patre memoratur. procilius negat potuisse pompei triumpho iunctos egredi porta. germanici caesaris munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere saltantium modo. vulgare erat per auras arma iacere, non auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios congressus edere aut lascivienti pyrriche conludere. postea et per funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes, plenisque homine tricliniis accubitum iere per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingeretur. certum est unum tardioris ingeni in accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. mirum et adversis quidem funibus subire, sed maxime regredi, utique pronis. mucianus iii consul auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus graecarum didicisse solitumque perscribere eius linguae verbis: “ipse ego haec scripsi et spolia celtica dicavi,” itemque se vidente puteolis, cum advecti e nave egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos retrorsus isse.

  praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae iuba cornua appellat, herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas ossea. quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coepere paenuria: etenim rara amplitudo iam dentium praeterquam ex india reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriae. dentium candore intellegitur iuventa. circa hos beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint minimi, ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos arbori frangunt praedaque se redimunt.

  mirum in plerisque animalium scire quare petantur, sed et fere cuncta quid caveant. elephans homine obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur; idem vestigio hominis animadverso prius quam homine intremescere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen circumagi et reverti aciemque derigi. adeo omnium odori durare virus illud maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet etenim tales silvas minime frequentari certum est. sane mirentur ipsam vestigii raritatem. sed unde sciunt timendi esse immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam vidisse, quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit timendum.

  elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. amnem transituri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum crescat gurgiti altitudo. antipater auctor est duos antiocho regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus fuisse; etenim novere ea. certe cato, cum imperatorum nomina annalibus detraxerit, eum, qui fortissime proeliatus esset in punica acie, surum tradidit vocatum altero dente mutilato. antiocho vadum fluminis experienti renuit aiax, alioqui dux agminis semper. tum pronuntiatum eius fore principatum qui transisset, ausumque patroclum ob id phaleris argenteis, quo maxime gaudent, et reliquo omni primatu donavit. ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae praetulit. mirus namque pudor est, victusque vocem fugit victoris, terram ac verbenas porrigit. pudore numquam nisi in abdito coeunt, mas quinquennis, femina decennis. initur autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec amplius; sexto perfunduntur amne, non ante reduces ad agmen. nec adulteria novere nullave propter feminas inter se proelia ceteris animalibus pernicialia, nec quia desit illis amoris vis, namque traditur unus amasse quandam in aegypto corollas vendentem ac, ne quis vulgariter electam putet, mire gratam aristophani celeberrimo in arte grammatica, alius menandrum syracusanum incipientis iuventae in exercitu ptolemaei, desiderium eius, quotiens non videret, inedia testatus. et unguentariam quandam dilectam iuba tradit. omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu blanditiaeque inconditae, stipes, quas populus dedisset, servatae et in sinum effusae. nec mirum esse amorem quibus sit memoria. idem namque tradit agnitum in senecta multos post annos qui rector in iuventa fuisset; idem divinationem quandam iustitiae, cum bocchus rex triginta elephantis totidem, in quos saevire instituerat, stipitibus adligatos obiecisset, procursantibus inter eos qui lacesserent, nec potuisse effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.

  elephantos italia primum vidit pyrri regis bello et boves lucas appellavit in lucanis visos anno urbis cccclxxii, roma autem in triumpho vii annis ad superiorem numerum additis, eadem plurimos anno dii victoria l. metelli pontificis in sicilia de poenis captos. cxlii fuere aut, ut quidam, cxx, travecti ratibus quas doliorum consertis ordinibus inposuerat. verrius eos pugnasse in circo interfectosque iaculis tradit paenuria consilii, quoniam neque ali placuisset neque donari regibus; l. piso inductos dumtaxat in circum atque, ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos. nec quid deinde iis factum sit auctores explicant qui non putant interfectos.

  clara est unius e romanis dimicatio adversus elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit elephanto, et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena congressus magno poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis intellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent. proboscidem eorum facillime amputari pyrri proeliorum experimentis patuit. romae pugnasse fenestella tradit primum omnium in circo claudi pulchri aedilitate curuli m. antonio a. postumio cos. anno urbis dclv, item post annos viginti lucullorum aedilitate curuli adversus tauros. pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi veneris victricis, viginti pu
gnavere in circo aut, ut quidam tradunt, xviii, gaetulis ex adverso iaculantibus, mirabili unius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectantibus erant in orbem circumacta, velut arte, non furore beluae, iacerentur. magnum et in altero miraculum fuit uno ictu occiso; pilum autem sub oculo adactum in vitalia capitis venerat. universi eruptionem temptavere, non sine vexatione populi, circumdatis claustris ferreis. qua de causa caesar dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam circumdedit, quos nero princeps sustulit equiti loca addens. sed pompeiani amissa fugae spe misericordiam vulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicavere quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris ac munificentiae honori suo exquisitae flens universus consurgeret dirasque pompeio, quas ille mox luit, inprecaretur. pugnavere et caesari dictatori tertio consulatu eius viginti contra pedites d iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari equitum ex adverso dimicante, postea singuli principibus claudio et neroni in consummatione gladiatorum.

 

‹ Prev