ex asino et equa mula gignitur mense xiii, animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos admovent. gignitur autem mula et ex equo et asina, sed effrenis et tarditatis indomitae. lenta omnia et e vetulis. conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non item asini equus. feminas a partu optime septimo die inpleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit, sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit. equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant contraque mulos quos asini et equae generarent. observatum ex duobus diversis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita nata, non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas non parere. est in annalibus nostris peperisse saepe, verum prodigii loco habitum. theophrastus vulgo parere in cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. mulae calcitratus inhibetur vini crebriore potu. in plurium graecorum est monumentis cum equa muli coitu natum quod vocaverint ginnum, id est parvum mulum. generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae veloces in cursu, duritia eximia pedum, verum strigoso corpore, indomito animo. sed generator onagro et asina genitus omnes antecellit. onagri in phrygia et lycaonia praecipui. pullis eorum ceu praestantibus sapore africa gloriatur, quos lalisiones appellat. mulum lxxx annis vixisse atheniensium monimentis apparet; gavisi namque, cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumentarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent.
bubus indicis camelorum altitudo traditur, cornua in latitudinem quaternorum pedum. in nostro orbe epiroticis laus maxima a pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis cura. id consecutus est non ante quadrimatum ad partus vocando; praegrandes itaque fuere et hodieque reliquiae stirpium durant. at nunc anniculae fecunditatem poscuntur, tolerantius tamen bimae, tauri generationem quadrimi. inplent singuli denas eodem anno. tradunt, si a coitu in dexteram partem abeant tauri, generatos mares esse; si in laevam, feminas. conceptio uno initu peragitur, quae si forte pererravit, xx post diem marem femina repetit. pariunt mense x; quicquid ante genitum, inutile est. sunt auctores ipso conplente decumum mensem die parere. gignunt raro geminos. coitus a delphini exortu a. d. pr. non. ianuarias diebus xxx, aliquis et autumno, gentibus quidem quae lacte vivunt ita dispensatus, ut omni tempore anni supersit id alimentum. tauri non saepius quam bis die ineunt. boves animalium soli et retro ambulantes pascuntur, apud garamantas quidem haut aliter. vita feminis xv annis longissima, maribus xx. robur in quinquennatu. lavatione calidae aquae traduntur pinguescere et si quis incisa cute spiritum harundine in viscera adigat. non degeneres existimandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis alpinis, quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non cervice, iunctis. syriacis non sunt palearia, sed gibber in dorso. carici quoque in parte asiae, foedi visu tubere super armos a cervicibus eminente, luxatis cornibus, excellentes in opere narrantur, cetero nigri coloris candidive ad laborem damnantur. tauris minora quam bubus cornua tenuioraque. domitura boum in trimatu, postea sera, ante praematura. optime cum domito iuvencus inbuitur. socium enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a populo romano die dicta, qui concubino procaci rure omassum edisse se negante occiderat bovem, actusque in exilium tamquam colono suo interempto.
tauris in aspectu generositas torva fronte, auribus saetosis, cornibus in procinctu dimicationem poscentibus. sed tota comminatio prioribus in pedibus. stat ira gliscente alternos replicans spargensque in alvum harenam et solus animalium eo stimulo ardescens. vidimus ex imperio dimicantes et iocose demonstratos rotari, cornibus cadentes excipi iterumque regi, modo iacentes ex humo tolli bigarumque etiam curru citato velut aurigas insistere. thessalorum gentis inventum est equo iuxta quadripedante cornu intorta cervice tauros necare; primus id spectaculum dedit romae caesar dictator. hinc victimae opimae et lautissima deorum placatio. huic tantum animali omnium, quibus procerior, cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae: crescit uni, donec ad vestigia ima perveniat. quam ob rem victimarum probatio in vitulo, ut articulum suffraginis contingat; breviore non litant. hoc quoque notatum, vitulos ad aras umeris hominis adlatos non fere litare, sicut nec claudicante nec aliena hostia deos placari nec trahente se ab aris. est frequens in prodigiis priscorum bovem locutum, quo nuntiato senatum sub diu haberi solitum.
bos in aegypto etiam numinis vice colitur; apin vocant. insigne ei in dextro latere candicans macula cornibus lunae crescere incipientis, nodus sub lingua, quem cantharum appellant. non est fas eum certos vitae excedere annos, mersumque in sacerdotum fonte necant quaesituri luctu alium, quem substituant, et donec invenerint maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquam diu quaeritur. inventus deducitur memphin a sacerdotibus c. delubra ei gemina, quae vocant thalamos, auguria populorum: alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. responsa privatis dat e manu consulentium cibum capiendo. germanici caesaris manum aversatus est haut multo postea extincti. cetero secretus, cum se proripuit in coetus, incedit submotu lictorum, gregesque puerorum comitantur carmen honori eius canentium; intellegere videtur et adorari velle. hi greges repente lymphati futura praecinunt. femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus, quamquam aliis, semperque eodem die et inveniri eam et extingui tradunt. memphi est locus in nilo, quem a figura vocant phialam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes diebus quos habent natales apis. septem hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, octavo post horam diei sextam redire beluae feritatem.
magna et pecori gratia vel in placamentis deorum vel in usu vellerum. ut boves victum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad x; primiparis minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu, id est a. d. iii idus maias, ad aquilae occasum, id est x kal. augustas. gerunt partum diebus cl; postea concepti invalidi. cordos vocabant antiqui post id tempus natos. multi hibernos agnos praeferunt vernis, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci. arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectari, et ipse melior senecta, mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato feminas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuventur. aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere venas, eius et lanicium in fetu est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potusque variat.
ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe non tectum rubis vexatur. operimenta ei ex arabicis praecipua. lana autem laudatissima apula et quae in italia graeci pecoris appellatur, alibi italica; tertium locum milesiae oves optinent. apulae breves villo nec nisi paenulis celebres; circa tarentum canusiumque summam nobilitatem habent, in asia vero eodem genere laudiceae. alba circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla. oves non ubique tondentur; durat quibusdam in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum desint etiam nomina iis quas nativas appellant aliquot modis: hispania nigri velleris praecipuas habet, pollentia iuxta alpes cani, asia rutili, quas erythraeas vocant, item baetica, canusium fulvi, tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus medicata vis. histriae liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena vestibus et quam salacia scutulato textu commendat in lusitania. similis circa piscinas provinciae narbonensis, similis et in aegypto, ex qua vestis detrita usu pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos homerus auctor est. aliter haec galli pingunt, aliter parthorum gentes. lanae et per se coactae vestem faciunt et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus novissimo sui purgamento. quippe ae
nis polientium extracta in tomenti usum veniunt, galliarum, ut arbitror, invento; certe gallicis hodie nominibus discernitur. nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris. gausapae patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conchyliis maris aut herbarum natura.
lanam in colu et fuso tanaquilis, quae eadem gaia caecilia vocata est, in templo sancus durasse prodente se auctor est M. Varro factamque ab ea togam regiam undulatam in aede fortunae, qua ser. tullius fuerat usus. inde factum ut nubentes virgines comitaretur colus compta et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tironi induuntur novaeque nuptae. undulata vestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata defluxit. togas rasas phryxianasque Divi Augusti novissimis temporibus coepisse scribit fenestella. crebrae papaveratae antiquiorem habent originem iam sub lucilio poeta in torquato notatae. praetextae apud etruscos originem invenere. trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud homerum sunt iis, et inde triumphales natae. acu facere id phryges invenerunt, ideoque phrygioniae appellatae sunt. aurum intexere in eadem asia invenit attalus rex, unde nomen attalicis. colores diversos picturae intexere babylon maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero liceis texere, quae polymita appellant, alexandria instituit, scutulis dividere gallia. metellus scipio tricliniaria babylonica sestertium octingentis milibus venisse iam tunc ponit in catonis criminibus, quae neroni principi quadragiens sestertio nuper stetere. servi tulli praetextae, quibus signum fortunae ab eo dicatae coopertum erat, duravere ad seiani exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. vidimus iam et viventium vellera purpura, cocco, conchylio sesquipedalibus libris infecta, velut illa sic nasci cogente luxuria.
in ipsa ove satis generositas ostenditur brevitate crurum, ventris vestitu. is quibus nudus esset, apicas vocabant damnabantque. syriae cubitales ovium caudae plurimumque in ea parte lanicii. castrari agnos nisi quinquemenstres praematurum existimatur.
est in hispania, sed maxime corsica, non absimile pecori genus musmonum, caprino villo quam pecoris velleri propius, quorum e genere et ovibus natos prisci umbros vocaverunt. infirmissimum pecori caput, quam ob rem aversum a sole pasci cogendum, quoniam stultissima animalium lanata: qua timuere ingredi, unum cornu raptum sequuntur. vita longissima anni x, in aethiopia xiii. capris eodem loco xi, in reliquo orbe plurimum octoni. utrumque genus intra quartum coitum impletur.
caprae pariunt et quaternos, sed raro admodum; ferunt v mensibus, ut oves. capri pinguitudine sterilescunt. ante trimos minus utiliter generant et in senecta nec ultra quadriennium. incipiunt septimo mense et adhuc lactentes. mutilum in utroque sexu utilius. primus in die coitus non implet, sequens efficacior ac deinde. concipiunt novembri mense, ut martio pariant turgescentibus virgultis, aliquando anniculae, semper bimae, nisi in trimatu inutiles. pariunt octonis annis. abortus frigori obnoxius. oculos suffusos capra iunci punctu sanguine exonerat, caper rubi. sollertiam eius animalis mucianus visam sibi prodidit in ponte praetenui duabus obviis e diverso: cum circumactum angustiae non caperent nec reciprocationem longitudo in exilitate caecam, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse atque ita alteram proculcatae supergressam. mares quam maxime simos, longis auribus infractisque, armis quam villosissimis probant; feminarum generositatis insigne laciniae corporibus e cervice binae dependentes. non omnibus cornua, sed quibus sunt, in his et indicia annorum per incrementa nodorum. mutilis lactis maior ubertas. auribus eas spirare, non naribus, nec umquam febri carere archelaus auctor est. ideo fortassis anima iis quam ovibus ardentior calidioresque concubitus. tradunt et noctu non minus cernere quam interdiu: ideo, si caprinum iecur vescantur, restitui vespertinam aciem iis quos nyctalopas vocant. in cilicia circaque syrtes villo tonsili vestiuntur. capras in occasum declini sole in pascuis negant contueri inter sese, sed aversas iacere, reliquis autem horis adversas et inter cognationes. dependet omnium mento villus, quem aruncum vocant. hoc si quis adprehensam ex grege unam trahat, ceterae stupentes spectant; id evenit et cum quandam herbam aliqua ex iis momorderit. morsus earum arbori est exitialis. olivam lambendo quoque sterilem faciunt eaque ex causa minervae non immolantur.
suilli pecoris admissura a favonio ad aequinoctium vernum, aetas octavo mense, quibusdam in locis etiam quarto, usque ad octavum annum. partus bis anno, tempus utero quattuor mensum, numerus fecunditati ad vicenos, sed educare nequeunt tam multos. diebus x circa brumam statim dentatos nasci nigidius tradit. implentur uno coitu, qui et geminatur propter facilitatem aboriendi. remedium, ne prima subatione neque ante flaccidas aures coitus fiat. mares non ultra trimatum generant. feminae senectute fessae cubantes coeunt. comesse fetus in his non est prodigium. suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die vii, bovis xxx. coruncanius ruminales hostias, donec bidentes fierent, puras negavit. suem oculo amisso putant cito extingui; alioqui vita ad xv annos, quibusdam et vicenos. verum efferantur, et alias obnoxium genus morbis, anginae maxime et strumae. index suis invalidae cruor in radice saetae dorso evolsae, caput obliquum in incessu. paenuriam lactis praepingues sentiunt et primo fetu minus sunt numerosae. in luto volutatio generi grata. intorta cauda; id etiam notatum, facilius litare in dexterum quam in laevum detorta. pinguescunt lx diebus, sed magis tridui inedia saginatione orsa. animalium hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existimabatur. compertum agnitam vocem suarii furto abactis, mersoque navigio inclinatione lateris unius remeasse. quin et duces in urbe forum nundinarium domosque petere discunt, et feri sapiunt vestigia palude confundere, urina fugam levare. castrantur feminae quoque, sicuti et cameli, post bidui inediam suspensae pernis prioribus vulva recisa; celerius ita pinguescunt. adhibetur et ars iecori feminarum sicut anserum, inventum m. apici, fico arida saginatis ac satie necatis repente mulsi potu dato. neque alio ex animali numerosior materia ganeae: quinquaginta prope sapores, cum ceteris singuli. hinc censoriarum legum paginae interdictaque cenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae, sincipita verrina, ut tamen publili mimorum poetae cena, postquam servitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine, etiam vocabulo suminis ab eo inposito.
placuere autem et feri sues. iam catonis censoris orationes aprunum exprobrant callum. in tres tamen partes diviso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. solidum aprum romanorum primus in epulis adposuit p. servilius, pater eius rulli, qui ciceronis consulatu legem agrariam promulgavit: tam propinqua origo nunc cotidianae rei est. et hoc annales notarunt, horum scilicet ad emendationem morum, quibus non tota quidem cena, sed in principio bini ternique pariter manduntur apri.
vivaria eorum ceterarumque silvestrium primus togati generis invenit fulvius lippinus; in tarquiniensi feras pascere instituit, nec diu imitatores defuere l. lucullus et q. hortensius.
sues ferae semel anno gignunt. maribus in coitu plurima asperitas. tunc inter se dimicant indurantes attritu arborum costas lutoque se tergorantes. feminae in partu asperiores, et fere similiter in omni genere bestiarum. apris maribus non nisi anniculis generatio. in india cubitales dentium flexus; gemini ita ex rostro, totidem a fronte, ceu vituli cornua, exeunt. pilus aereo similis agrestibus, ceteris niger. at in arabia suillum genus non vivit.
in nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos, ad homines quoque, ut c. antonium ciceronis in consulatu collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum etiam silvestrium tot genera praedicta sint. caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recussu pernicius quo libuit exultat. sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad ca
put verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa alpes, haec transmarini situs mittunt.
simiarum quoque genera plura. hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces visu distinguere; lunam cavam triste esse quibus in eo genere cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum siderum et ceterae pavent quadripedes. simiarum generi praecipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent, gratulationem intellegentibus similes, itaque magna ex parte conplectendo necant. efferatior cynocephalis natura sicut satyris. callitriches toto paene aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. hoc animal negatur vivere in alio quam aethiopiae quo gignitur caelo.
et leporum plura sunt genera. in alpibus candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis sunt et quos hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque baliarum insulis populatis messibus adferentis. - (fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices vocant) - certum est baliaricos adversus proventum eorum auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter venatum eum viverris gratia est; iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra - unde et nomen animali - , atque ita eiectos superne capiunt. archelaus auctor est, quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere. benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fecunda generavit. lepus, omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero pilis vestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. nec non et vestes leporino pilo facere temptatum est, tactu non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabidas. hi mansuescunt raro, cum feri dici iure non possint; complura namque sunt nec placida nec fera, sed mediae inter utrumque naturae, ut in volucribus hirundines, apes, in mari delphini.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 304