testudinum putamina secare in laminas lectosque et repositoria iis vestire carvilius pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii.
aquatilium tegumenta plura sunt. alia corio et pilo integuntur ut vituli et hippopotami, alia corio tantum ut delphini, cortice ut testudines, silicum duritia ut ostreae et conchae, crustis ut locustae, crustis et spinis ut echini, squamis ut pisces, aspera cute ut squatina, qua lignum et ebora poliuntur, molli ut murenae, alia nulla ut polypi.
quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas partus reddit. initu canum modo cohaeret; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono mugitus - unde nomen vituli - , accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent. nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti. - pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinus ac vipera.
piscium species sunt lxxiiii, praeter crustis intecta, quae sunt xxx. de singulis alias dicemus; nunc enim naturae tractantur insignium.
praecipua magnitudine thynni. invenimus talenta xv pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut minores, silurus in nilo, isox in rheno, attilus in pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat. silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens. praecipue in moeno germaniae amne protelis boum et in danuvio marris extrahitur, porculo marino simillimus. et in borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci. in gange indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem xvi cubitorum. in eodem esse statius sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.
thynni mares sub ventre non habent pinnam. intrant e magno mari pontum verno tempore gregatim, nec alibi fetificant. cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitatur; limosae vero aut e luto pelamydes incipiunt vocari et, cum annuum excessere tempus, thynni. hi membratim caesi cervice et abdomine commendantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi ructu. cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur. melandrya vocantur quercus assulis similia. vilissima ex his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima. pelamydes in apolectos particulatimque consectae in genera cybiorum dispertiuntur.
piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, maxime in ponto. causa multitudo amnium dulces inferentium aquas. amiam vocant cuius incrementum singulis diebus intellegitur. cum thynnis haec et pelamydes in pontum ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus, et primi omnium scombri, quibus est in aqua sulpureus color, extra qui ceteris. hispaniae cetarias hi replent, thynnis non commeantibus.
sed in pontum nulla intrat bestia piscibus malefica praeter vitulos et parvos delphinos. thynni dextera ripa intrant, exeunt laeva. id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. est in euripo thracii bospori, quo propontis euxino iungitur, in ipsis europam asiamque separantis freti angustiis saxum miri candoris, a vado ad summa perlucens, iuxta calchedonem in latere asiae. huius aspectu repente territi semper adversum byzantii promunturium, ex ea causa appellatum aurei cornus, praecipiti petunt agmine. itaque omnis captura byzantii est, magna calchedonis penuria, m passibus medii interfluentis euripi. opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e ponto, nec nisi intrantes portum byzantium capiuntur. bruma non vagantur; ubicumque deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant. iidem saepe navigia velis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. quidam eos, qui hoc e thynnis faciant, pompilos vocant. multi in propontide aestivant, pontum non intrant; item soleae, cum rhombi intrent, nec saepia est, cum lolligo reperiatur; saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreae abundent. omnia autem hibernant in aegaeo. intrantium pontum soli non remeant trichiae - graecis enim plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem diversi appellavere tractus - , sed hi soli in histrum mare subeunt et ex eo subterraneis eius venis in hadriaticum mare defluunt, itaque et illic descendentes nec umquam subeuntes e mari visuntur.
thynnorum captura est a vergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo evocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. vita longissima iis bienni.
animal est parvum scorpionis effigie, aranei magnitudine. hoc se et thynno et ei qui gladius vocatur, crebro delphini magnitudinem excedenti, sub pinna adfigit aculeo tantoque infestat dolore, ut in naves saepenumero exiliant. quod et alias faciunt aliorum vim timentes mugiles maxime, tam praecipuae velocitatis, ut transversa navigia interim superiaciant.
sunt et in hac parte naturae auguria, sunt et piscibus praescita. siculo bello ambulante in litore augusto piscis e mari ad pedes eius exilivit, quo argumento vates respondere, neptunum patrem adoptante tum sibi sexto pompeio - tanta erat navalis rei gloria - , sub pedibus caesaris futuros qui maria tempore illo tenerent.
piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis; omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur gregatim fere cuiusque generis squamosi. capiuntur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies, set inlustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quippe et harundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, exanimantur.
praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, phagri. cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavato, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt.
quidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur; hoc et in mari accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in bosporo apparet. alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa.
mugilum natura ridetur in metu capite abscondito totos se occultari credentium. isdem tam incauta salacitas, ut in phoenice et in narbonensi provincia coitus tempore e vivariis marem linea longinqua per os ad branchias religata emissum in mare eademque linea retractum feminae sequantur ad litus rursusque feminam mares partus tempore.
apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit rarus inventu. quidam eum elopem vocant.
postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis nepos cornelius et laberius poeta mimorum tradidere. luporum laudatissimi qui appellantur lanati a candore mollitiaque carnis. asellorum duo genera, callariae minores et bacchi, qui non nisi in alto capiuntur, ideo praelati prioribus. at in lupis in amne capti praeferuntur.
nunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque vesci atque
non aliis piscibus, carpathio maxime mari frequens. promunturium troadis lectum numquam sponte transit. inde advectos tiberio claudio principe optatus e libertis eius praefectus classis inter ostiensem et campaniae oram sparsos disseminavit, quinquennio fere cura adhibita, ut capti redderentur mari. postea frequentes inveniuntur italiae litore, non antea ibi capti, admovetque sibi gula sapores piscibus satis et novum incolam mari dedit, ne quis peregrinas aves romae parere miretur. proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter alpis quoque lacus raetiae brigantinus aemulas marinis generat.
ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis vilissimi generis appellant; hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. nec litorariis gratia. laudatissimi conchylium sapiunt. nomen iis fenestella a colore mulleorum calciamentorum datum putat. pariunt ter annis; certe totiens fetura apparet. mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si vitro spectetur inclusus. m. apicius, ad omne luxus ingenium natus, in sociorum garo - nam ea quoque res cognomen invenit - necari eos praecellens putavit atque e iecore eorum allecem excogitare.
provocavit - id enim est facilius dixisse quam quis vicerit - asinius celer e consularibus hoc pisce prodigos omnes gaio principe unum mercatus hs [viii] mullum. quae reputatio aufert traversum animum ad contemplationem eorum, qui in conquestione luxus coquos emi singulos pluris quam equos quiritabant. at nunc coci trium horum pretiis parantur et coquorum pisces, nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris quam qui peritissime censum domini mergit. mullum lxxx librarum in mari rubro captum licinius mucianus prodidit, quanti mercatura eum luxuria suburbanis litoribus inventum
est et haec natura, ut alii alibi pisces principatum optineant, coracinus in aegypto, zaeus, idem faber appellatus, gadibus, circa ebusum salpa, obscenus alibi et qui nusquam percoqui possit nisi ferula verberatus; in aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur.
piscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore. senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. duo lacus italiae in radicibus alpium larius et verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis, clavorum caligarium effigie, nec amplius quam circa eum mensem visuntur.
miratur et arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. circa clitorium vocalis hic traditur et sine branchiis, idem aliquis adonis dictus.
exeunt in terram et qui marini mures vocantur et polypi et murenae, quin et in indiae fluminibus certum genus piscium ac deinde resilit. nam in stagna et amnes transeundi plerisque evidens ratio est, ut tutos fetus edant, quia non sint ibi qui devorent partus fluctusque minus saeviant. has intellegi ab iis causas servarique temporum vices magis miretur, si quis reputet quoto cuique hominum nosci uberrimam esse capturam sole transeunte piscium signum.
marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt - dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus - , alii longi, ut murena, conger. ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. in fucino tantum lacu piscis est qui octonis pinnis natat. binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, aliis nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae - ipsa enim latitudine natant - et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant.
anguillae octonis vivunt annis. durant et sine aqua, quinis et senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus ... ant hieme, eadem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. ideo circa vergilias maxime capiuntur fluminibus tum praecipue turbidis. pascuntur noctibus. exanimes piscium solae non fluitant. lacus est italiae benacus in veronensi agro mincium amnem tramittens, ad cuius emersus annuo tempore, octobri fere mense, autumnali sidere, ut palam est, hiemato lacu, fluctibus glomeratae volvuntur in tantum mirabili multitudine, ut in excipulis eius fluminis ob hoc ipsum fabricatis singulorum milium reperiantur globi.
murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. aristoteles zmyrum vocat marem qui generet; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur. invenit in hoc animali documenta saevitiae vedius pollio, eques romanus ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus, contra anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit verrius praetextatos et ob id multam iis dici non institutum.
planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani. haec graece in universum σελάχη appellavit aristoteles primus hoc nomine iis inposito. nos distinguere non possumus, nisi si cartilaginea appellare libeat. omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam vocant.
est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, aristoteles ... it apposita pinnarum similitudine. mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus plenam venti stetisse navem periandri portantem, ut castrarentur, nobiles pueros; conchas, quae id praestiterint, apud cnidiorum venerem coli. trebius niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.
mutant colorem candidum menae et fiunt aestate nigriores. mutat et phycis, reliquo tempore candida, vere varia. eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit.
volat sane perquam similis volucri hirundo, item miluus, subit in summa maria piscis ex argumento appellatus lucerna, linguaque ignea per os exerta tranquillis noctibus relucet. attollit e mari sesquipedanea fere cornua quae ab iis nomen traxit. rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cavernam sibi rostro mira celeritate excavat.
piscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera: primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut ancoris stabiliunt, cetera cirri, quibus venantur.
lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo. - saepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atra
mento, quod pro sanguine iis est, infuscata aqua absconduntur.
polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii. omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere. vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur. colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsum bracchia sua rodere falsa opinio est - id enim a congris evenit ei - , sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haut falsum.
inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. ita vadit alto liburnicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua.
polyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 306