Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 308
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 308

by Pliny the Elder


  in conchyliata veste cetera eadem sine bucino, praeterque ius temperatur aqua et pro indiviso humani potus excremento. dimidia et medicamina adduntur. sic gignitur laudatus ille pallor saturitate fraudata tantoque dilutior, quanto magis vellera esuriunt.

  pretia medicamento sunt quidem pro fertilitate litorum viliora, non tamen usquam pelagii centenas libras quinquagenos nummos excedere et bucini centenos sciant qui ista mercantur inmenso.

  set alia e fine initia, iuvatque ludere inpendio et lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adulteria naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro confundere, ut electra fiant, addere his aera, ut corinthia. non est satis abstulisse gemmae nomen amethystum; rursum absolutum inebriatur tyrio, ut sit ex utroque nomen inprobum simulque luxuria duplex, et cum confecere conchylia transire melius in tyrium putant. paenitentia hoc primo debet invenisse, artifice mutante quod damnabat. inde ratio nata, votum quoque factum e vitio portentosis ingeniis, et gemina demonstrata via luxuriae, ut color alius operiretur alio, suavior ita fieri leniorque dictus; quin et terrena miscere coccoque tinctum tyrio tinguere, ut fieret hysginum. coccum galatiae, rubens granum, ut dicemus in terrestribus, aut circa emeritam lusitaniae in maxima laude est. verum, ut simul peragantur nobilia pigmenta, anniculo grano languidus sucus, idem a quadrimo evanidus. ita nec recenti vires neque senescenti. abunde tractata est ratio qua se virorum iuxta feminarumque forma credit amplissimam fieri.

  concharum generis et pina est. nascitur in limosis, subrecta semper nec umquam sine comite, quem pinoteren vocant, alii pinophylacem; is est squilla parva, aliubi cancer dapis adsectator. pandit se pina, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. adsultant illi protinus et, ubi licentia audacia crevit, implent eam. hoc tempus speculatus index morsu levi significat. illa conpressu quicquid inclusit exanimat partemque socio tribuit.

  quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. novit torpedo vim suam ipsa non torpens, mersaque in limo se occultat, piscium qui securi supernatantes obtorpuere corripiens. - huius iecori teneritas nulla praefertur. - nec minor sollertia ranae, quae in mari piscatrix vocatur. eminentia sub oculis cornicula turbato limo exerit, adsultantibus pisciculis praetrahens, donec tam prope accedant, ut adsiliat. simili modo squatina et rhombus abditi pinnas exertas movent specie vermiculorum, item quae vocantur raiae. nam pastinaca latrocinatur ex occulto transeuntes radio, quod telum est ei, figens. argumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem velocissimum omnium habentes in ventre reperiuntur.

  scolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec hamum egerant, dein resorbent. at vulpes marinae simili in periculo gluttiunt amplius usque ad infirma lineae, qua facile praerodant. cautius qui glanis vocatur aversos mordet hamos nec devorat, sed esca spoliat.

  grassatur aries ut latro et nunc grandiorum navium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas invitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cumbas speculatur occultusque adnatans mergit.

  equidem et iis inesse sensum arbitror, quae neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex utroque naturam habent, urticis dico et spongeis.

  vrticae noctu vagantur locumque mutant. carnosae frondis iis natura, et carne vescuntur. vis pruritu mordax est eademque, quae terrestris urticae. contrahit ergo se quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem suam spargit conplectensque devorat. alias marcenti similis et iactari se passa fluctu algae vice, contactos piscium attrituque petrae scalpentes pruritum invadit. eadem noctu pectines et echinos per ... quaerit. cum admoveri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. tacta uredinem mittit, paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora ei in radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula reddi.

  spongearum tria genera accepimus: spissum ac praedurum et asperum tragos id vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, achillium. nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu pulsante faciunt. vivere esca manifesto conchae minutae in iis repertae ostendunt. circa toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhaeret colos, africis praecipue, quae generantur in syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores; in hellesponto asperae, et densae circa maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos. adhaerent nec parte nec totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessimum omnium genus est earum quae aplysiae vocantur, quia elui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua densitas spissa.

  canicularum maxime multitudo circa eas urinantes gravi periculo infestat. ipsi ferunt et nubem quandam crassescere super capita, animali planorum piscium similem, prementem eos arcentemque a reciprocando, et ob id stilos praeacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi perfossae ita non recedant, caliginis et pavoris, ut arbitror, opere. nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum appellant, inter animalia haut ulla conperit quisquam. cum caniculis atrox dimicatio. inguina et calces omnemque candorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi ultroque terrendi, pavet enim hominem aeque ac terret, et ita sors aequa in gurgite. ut ad summa aquae ventum est, ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum conetur emergere, et salus omnis in sociis. funem illi religatum ab umeris eius trahunt; hunc dimicans, ut sit periculi signum, laeva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna est. modicus alias tractus; ut prope carinam ventum est, nisi praeceleri vi repente rapuit, absumi spectant. ac saepe iam subducti e manibus auferuntur, si non trahentium opem conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. protendunt quidem tridentes alii, set monstro sollertia est navigium subeundi atque ita e tuto proeliandi. omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insumitur. certissima est securitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos.

  silicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. multis eadem natura quae frutici, ut holothuriis, pulmonibus, stellis. adeoque nihil non gignitur in mari, ut cauponarum etiam aestiva animalia, pernici molesta saltu aut quae capillus maxime celat, existant et circumglobata escae saepe extrahantur, quae causa somnum piscium in mari noctibus infestare existimatur. quibusdam vero ipsis innascuntur, quo in numero chalcis accipitur.

  nec venena cessant dira, ut in lepore, qui in indico mari etiam tactu pestilens vomitum dissolutionemque stomachi protinus creat, in nostro offa informis, colore tantum lepori similis, in indis et magnitudine et pilo, duriore tantum. nec vivus ibi capitur. aeque pestiferum animal araneus, spinae in dorso aculeo noxius. sed nullum usquam execrabilius quam radius super caudam eminens trygonis, quam nostri pastinacam appellant, quincunciali magnitudine: arbores infixus radici necat, arma ut telum perforat vi ferri et veneni malo.

  morbos universa genera piscium, ut cetera animalia etiam fera, non accipimus sentire. verum aegrotare singulos manifestum facit aliquorum macies, cum in eodem genere praepingues alii capiantur.

  quonam modo generent, desiderium et admiratio hominum differri non patitur. pisces attritu ventrium coeunt tanta celeritate, ut visum fallant, delphini et reliqua cete simili modo et paulo diutius. femina piscis coitus tempore marem sequitur, ventrem eius rostro pulsans; sub partu mares feminas similiter, ova vescentes earum. nec satis est generationi per se coitus, nisi editis ovis interversando mares vitale adsperserint virus. non omnibus id contingit ovis in tanta multitudine; alioqui replerentur maria et stagna, cum singuli uteri innumerabilia concipiant.

  piscium ova in mari crescunt, quaedam summa celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. plani piscium, quibus cauda non est ... aculeatique, et testudines in coitu superveniunt, polypi crine uno feminae naribus adnexo, saepiae et lolligines linguis, conponentes int
er se bracchia et in contrarium nantes; ore et pariunt. sed polypi in terram verso capite coeunt, reliqua mollium tergis ut canes, item locustae et squillae, cancri ore. ranae superveniunt, prioribus pedibus alas feminae mare adprehendente, posterioribus clunes. pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos vocant, oculis tantum et cauda insignes, mox pedes figurantur cauda findente se in posteriores. mirumque, semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur quae fuere natae, perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat. et mituli, pectines sponte naturae in harenosis proveniunt; quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, salivario lentore, sicut acescente umore culices; apua spuma maris incalescente, cum admissus est imber; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. anguillae atterunt se scopulis; ea strigmenta vivescunt, nec alia est earum procreatio. piscium diversa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud graecos trahit. quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in terra, vere pectines, limaces, hirudines; eadem tempore evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes; mulli ter et chalcis, cyprini sexiens, scorpaenae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina bis sola, autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tribus mensibus aprili, maio, iunio, salpae autumno, sargi, torpedo, squali circa aequinoctium, molles vere, saepia omnibus mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae cohaerentia masculus prosequitur adflatu; alias sterilescunt. polypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino, tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non recipiant cavo capitis quo praegnantes tulere; excludunt l die, e quibus multa propter numerum intercidunt. locustae et reliqua tenuioris crustae ponunt ova supter ipsa atque ita incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut saepiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt. echini ova pleniluniis habent hieme; et cocleae hiberno tempore nascuntur.

  torpedo octogenos fetus habens invenitur eaque intra se parit, ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae cartilaginea appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit.

  acus sive belone unus piscium dehiscente propter multitudinem utero parit. a partu coalescit vulnus, quod et in caecis serpentibus tradunt. mus marinus in terra scrobe effosso parit ova et rursus obruit terra, tricensimo die refossa aperit fetumque in aquam ducit.

  erythini et channae volvas habere traduntur; qui trochos appellatur a graecis, ipse se inire. fetus omnium aquatilium inter initia visu carent.

  aevi piscium memorandum nuper exemplum accepimus. pausilypum villa est campaniae haut procul neapoli; in ea in caesaris piscinis a pollione vedio coniectum piscem sexagensimum post annum expirasse scribit annaeus seneca, duobus aliis aequalibus eius ex eodem genere etiam tunc viventibus. quae mentio piscinarum admonet, ut paulo plura dicamus hac de re prius quam digrediamur ab aquatilibus.

  ostrearum vivaria primus omnium sergius orata invenit in baiano aetate L. Crassi oratoris ante marsicum bellum, nec gulae causa, sed avaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo percipiens, ut qui primus pensiles invenerit balineas, ita mangonicatas villas subinde vendendo. is primus optimum saporem ostreis lucrinis adiudicavit, quando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora, sicut lupi pisces in tiberi amne inter duos pontes, rhombus ravennae, murena in sicilia, elops rhodi, et alia genera similiter, ne culinarum censura peragatur. nondum britannica serviebant litora, cum orata lucrina nobilitabat. postea visum tanti in extremam italiam petere brundisium ostreas, ac, ne lis esset inter duos sapores, nuper excogitatum famem longae advectionis a brundisio conpascere in lucrino.

  eadem aetate prior licinius murena reliquorum piscium vivaria invenit, cuius deinde exemplum nobilitas secuta est philippi, hortensi. lucullus exciso etiam monte iuxta neapolim maiore inpendio quam villam exaedificaverat euripum et maria admisit, qua de causa magnus pompeius xerxen togatum eum appellabat. [30xl]30 hs e piscina ea defuncto illo veniere pisces.

  murenarum vivarium privatim excogitavit ante alios c. hirrius, qui cenis triumphalibus caesaris dictatoris sex milia numero murenarum mutua appendit. nam permutare quidem pretio noluit aliave merce. huius villam infra quam modicam [30xl]30 piscinae vendiderunt. invasit dein singulorum piscium amor. apud baulos in parte baiana piscinam habuit hortensius orator, in qua murenam adeo dilexit, ut exanimatam flesse credatur. in eadem villa antonia drusi murenae, quam diligebat, inaures addidit, cuius propter famam nonnulli baulos videre concupiverunt.

  coclearum vivaria instituit fulvius lippinus in tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum pompeio magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albae, quae in reatino agro nascuntur, separatim illyricae, quibus magnitudo praecipua, africanae, quibus fecunditas, solitanae, quibus nobilitas. quin et saginam earum commentus est sapa et farre aliisque generibus, ut cocleae quoque altiles ganeam implerent: cuius artis gloria in eam magnitudinem perductas, ut lxxx quadrantes caperent singularum calices, auctor est M. Varro.

  piscium genera etiamnum a theophrasto mira produntur. circa babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus. circa heracleam et cromnam et multifariam in ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante. circa eandem heracleam eodemque lyco amne decedente ovis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, quo fieri non indigos umoris, propter quod et anguillas diutius vivere exemptas aquis, ova autem in sicco maturari ut testudinum. eadem in ponti regione adprehendi glacie piscium maxime gobiones non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes. et in his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio. idem tradit in paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in iis locis, in quibus nullae restagnent aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu: umoris quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur, ceu vero in ullis reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe minus admirabilem talparum facit vitam, subterranei animalis, nisi forte vermium terrenorum et his piscibus natura inest.

  verum omnibus his fidem nili inundatio adfert omnia excedente miraculo. quippe detegente eo musculi reperiuntur inchoato opere genitalis aquae terraeque, iam parte corporis viventes, novissima effigie etiamnum terrena.

  nec de anthia pisce sileri convenit quae plerosque adverto credidisse. chelidonias insulas diximus asiae scopulosi maris ante promunturium tauri sitas; ibi frequens hic piscis et celeriter capitur uno genere. parvo navigio et concolori veste eademque hora per aliquot dies continuos piscator enavigat certo spatio escamque proicit. quicquid vero mutetur, suspecta fraus praedae est, cavetque quod timuit. cum id saepe factum est, unus aliquande consuetudine invitatus anthias escam adpetit. notatur hic intentione diligenti ut auctor spei conciliatorque capturae; neque est difficile, cum per aliquot dies solus accedere audeat. tandem et aliquos invenit paulatimque comitatior postremo greges adducit innumeros, iam vetustissimis quibusque adsuetis piscatorem agnoscere et e manu cibum rapere. tum ille paulum ultra digitos in esca iaculatus hamum singulos involat verius quam capit, ab umbra navis brevi conatu rapiens ita ne ceteri sentiant, alio intus excipiente centonibus raptum, ne palpitatio ulla aut sonus ceteros abigat. conciliatorem nosse ad hoc prodest, ne capiatur, fugituro in reliquum grege. ferunt discordem sociu
m duci insidiatum pulchre noto cepisse malefica voluntate; agnitum in macello socio, cuius iniuria erat, et damni formulam editam condemnatumque addit mucianus aestimata lite. iidem anthiae, cum unum hamo teneri viderint, spinis, quas in dorso serratas habent, lineam secare traduntur, eo qui teneatur extendente, ut praecidi possit. at inter sargos ipse qui tenetur ad scopulos lineam terit.

  praeter haec claros sapientia auctores video mirari stellam in mari. ea figura est, parva admodum caro intus, extra duriore callo. huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. quibus sit hoc cognitum experimentis haut facile dixerim, multoque memorabilius duxerim id cuius experiendi cotidie occasio est.

  concharum e genere sunt dactyli, ab humanorum unguium similitudine appellati. his natura in tenebris remoto lumine alio fulgere claro et, quanto magis umorem habeant, lucere in ore mandentium, lucere in manibus atque etiam in solo ac veste decidentibus guttis, ut procul dubio pateat, suci illam naturam esse, quam miraremur etiam in corpore.

  sunt et inimicitiarum atque concordiae miracula. mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger; rursus polypum congri lacerant. nigidius auctor est praerodere caudam mugili lupum eosdemque statis mensibus concordes esse; omnes autem vivere, quibus caudae sic amputentur. at e contrario amicitiae exempla sunt, praeter illa quorum diximus societatem, ballaena et musculus, quando praegravi superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia magnitudinem vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur.

 

‹ Prev