Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 319
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 319

by Pliny the Elder


  piperis arborem iam et italia habet, maiorem myrto nec absimilem. amaritudo grano eadem quae piperi musteo credatur esse: deest tosta illa maturitas ideoque et rugarum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri bacis mire vim trahentibus; in pondere quidem multis modis.

  est etiamnum in india piperis granis simile quod vocatur caryophyllon, grandius fragiliusque. tradunt in indica loto id gigni. advehitur odoris gratia. fert et spina piperis similitudinem praecipua amaritudine, foliis parvis densisque cypri modo, ramis trium cubitorum, cortice pallido, radice lata lignosaque, buxei coloris. hac in aqua cum semine excocta in aereo vase medicamentum fit, quod vocatur lycion. ea spina et in pelio monte nascitur adulteratque medicamentum, item asphodeli radix aut fel bubulum aut apsinthium vel rhus vel amurca. aptissimum medicinae quod est spumosum. indi in utribus camelorum aut rhinocerotum id mittunt. spinam ipsam in graecia quidam pyxacanthum chironium vocant.

  et macir ex india advehitur, cortex rubens radicis magnae, nomine arboris suae. qualis sit ea incompertum habeo. corticis melle decocti usus in medicina ad dysintericos praecipuus habetur.

  saccaron et arabia fert, sed laudatius india. est autem mel in harundinibus collectum, cummium modo candidum, dentibus fragile, amplissimum nucis abellanae magnitudine, ad medicinae tantum usum.

  contermina indis gens ariana appellatur, cui spina lacrima pretiosa murrae simili, difficili accessu propter aculeos adnexos. ibi et frutex pestilens, ... raphani, folio lauri, odore equos invitans, qui paene equitatu orbavit alexandrum primo introitu. quod et in gedrosis accidit item laureo folio. et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis caecitatem inferret omnibus animalibus, nec non et herba praecipui odoris, referta minutis serpentibus, quarum ictu protinus moriendum esset. onesicritus tradit in hyrcaniae convallibus fico similes esse arbores quae vocentur occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.

  vicina est bactriana, in qua bdellium laudatissimum. arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quae cummi. alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. esse autem debet tralucidae simile cerae, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in arabia indiaque et media ac babylone. aliqui peraticum vocant ex media advectum. fragilius hoc et crustosius amariusque, at indicum umidius et cumminosum. adulteratur amygdala nuce, cetera eius genera cortice et scordasti - ita vocatur arbor aemulo cummi - , sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. bactrio nitor siccus multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. pretium sincero in libras #1108 iii.

  gentes supra dictas persis attingit. rubro mari, quod ibi persicum vocavimus, longe in terram aestus agente, mira arborum natura. namque erosae sale, invectis derelictisque similes, sicco litore radicibus nudis polyporum modo amplexae steriles harenas spectantur. eaedem mari adveniente fluctibus pulsatae resistunt inmobiles; quin et pleno aestu operiuntur totae, adparetque rerum argumentis asperitate aquarum illas ali. magnitudo miranda est, species similis unedoni, pomum amygdalis extra, intus contortis nucleis.

  tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfunditur. magnitudo singulis arboribus fici, flos suavitate inenarrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intactum omnibus animalibus. eiusdem insulae excelsiore suggestu lanigerae arbores, alio modo quam serum: his folia infecunda, quae ni minora essent, vitium poterant videri. ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso linteo faciunt. arborem vocant gossypinum, fertiliore etiam tylo minore, quae distat [x] p. iuba circa fruticem lanugines esse tradit linteaque ea indicis praestantiora, arabiae autem arborem, ex qua vestes faciant, cynas vocari, folio palmae simili. sic indos suae arbores vestiunt. in tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed magnitudine quadriplici, sine odore, quod miremur in eo tractu. est et alia similis, foliosior tamen roseique floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque gelidis fontibus et imbres accipit.

  vicina iis arabia flagitat quandam generum distinctionem, quoniam fructus constant radice, frutice, cortice, suco, lacrima, ligno, surculo, flore, folio, pomo. radix et folium indis in maximo pretio.

  radix costi gustu fervens, odore eximia, frutice alias inutili. primo statim introitu amnis indi in patale insula duo eius genera: nigrum et, quod melius, candicans. pretium in libras #1108 v s.

  de folio nardi plura dici par est ut principali in unguentis. frutex est gravi et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cypiros, aspero sapore, folio parvo densoque. cacumina in aristas se spargunt; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. alterum eius genus apud gangen nascens damnatur in totum ozaenitidos nomine, virus redolens. adulteratur et pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque latiore folio et colore languido in candidum vergente, item sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque argenti aut stibi ac cypiro cypirive cortice. sincerum quidem levitate deprehenditur et colore rufo odorisque suavitate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. pretium spicae in libras #1108 c. folii divisere annonam amplitudine. hadrosphaerum vocatur maioribus pilulis #1108 xxxx. quod minore folio est, mesosphaerum appellatur; emitur #1108 lx. laudatissimum microsphaerum e minimis foliis; pretium eius #1108 lxxv. odoris gratia omnibus, maior recentibus. nardo colos, si inveteravit, nigriori melior. in nostro orbe proxime laudatur syriacum, mox gallicum, tertio loco creticum, quod aliqui agrion vocant, alii phun, folio olusatri, caule cubitali, geniculato, in purpuram albicante, radice obliqua villosaque et imitante avium pedes. baccaris vocatur nardum rusticum, de quo dicemus inter flores. sunt autem omnia ea herbae praeter indicum. ex iis gallicum et cum radice vellitur abluiturque vino. siccatur in umbra, alligatur fasciculis in charta, non multum ab indico differens, syriaco tamen levius. pretium #1108 iii. in his probatio una, ne sint fragilia et arida potius quam sicca folia. cum gallico nardo semper nascitur herba quae hirculus vocatur a gravitate odoris et similitudine, qua maxime adulteratur. distat quod sine cauliculo est et quod minoribus foliis quodque radicis neque amarae neque odoratae.

  nardi vim habet et asarum, quod et ipsum aliqui silvestre nardum appellant. est autem hederae foliis, rotundioribus tantum mollioribusque, flore purpureo, radice gallici nardi, semine acinosum, saporis calidi ac vinosi, in montibus umbrosis bis anno florens. optimum in ponto, proximum in phrygia, tertium in illyrico. foditur, cum folia amittere incipit, et in sole siccatur, celeriter situm trahens ac senescens. inventa nuper et in threcia herba est cuius folia nihil ab indico nardo distant.

  amomi uva in usu est ex indica vite labrusca, ut alii existimavere, frutice tortuoso, palmi altitudine, carpiturque cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus fragile. laudatur quam maxime punici mali foliis simile nec rugosis, colore rufo. secunda bonitas pallido; herbaceum peius, pessimumque candidum, quod et vetustate evenit. pretium uvae in libras #1108 lx, friato vero amomo #1108 xliix. nascitur et in armeniae parte quae vocatur otene et in media et in ponto. adulteratur foliis punici et cummi liquido, ut cohaereat convolvatque se in uvae modum. est et quae vocatur amomis, minus venosa atque durior ac minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inmaturum.

  simile his et nomine et frutice cardamomum, semine oblongo. metitur eodem modo in arabia. quattuor eius genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contumax frianti - hoc maxime laudatur - , proximum e rufo candicans, tertium brevius atque nigrius, peius tamen varium et facile tritu odorisque parvi, qui vero costo vicinus esse debet. hoc et apud medos nascitur. pretium optimi in libras #1108 iii.

  cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius arabiae divitias indicari conveniret causasque quae cognomen illi felicis ac beatae dedere.

  principalia ergo in illa t
us atque murra, haec et cum trogodytis communis, tura praeter arabiam nullis ac ne arabiae quidem universae. in medio eius fere sunt atramitae, pagus sabaeorum capite regni sabota in monte excelso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera sariba appellata; hoc significare graeci mysterium dicunt. spectat ortus solis aestivi, undique rupibus invia et a dextera mari scopulis inaccesso. id solum e rubro lacteum traditur. silvarum longitudo est schoeni xx, latitudo dimidium eius. schoenus patet eratosthenis ratione stadia xl, hoc est p. [v], aliqui xxxii stadia singulis schoenis dedere. attolluntur colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natae. terram argillosam esse convenit, raris fontibus ac nitrosis. attingunt et minaei, pagus alius, per quos evehitur uno tramite angusto. hi primi commercium turis fecere maximeque exercent, a quibus et minaeum dictum est. nec praeterea arabum alii turis arborem vident, ac ne horum quidem omnes, feruntque [iii] non amplius esse familiarum quae ius per successiones id sibi vindicent; sacros vocari ob id nec ullo congressu feminarum funerumque, cum incidant eas arbores aut metant, pollui atque ita religionem mercis augeri. quidam promiscuum tus iis populis esse tradunt in silvis, alii per vices annorum dividi.

  nec arboris ipsius quae sit facies constat. res in arabia gessimus et romana arma in magnam partem eius penetravere, gaius etiam caesar Augusti filius inde gloriam petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, latino arborum earum tradita est facies. graecorum exempla variant: alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris, prodidere, alii lentisco similem subrutilo folio, quidam terebinthum esse, et hoc visum antigono regi allato frutice. iuba rex iis voluminibus, quae scripsit ad c. caesarem Augusti filium ardentem fama arabiae, tradit contorti esse caudicis, ramis aceris maxime pontici, sucum amygdalae modo emittere, talesque in carmania apparere et in aegypto satas studio ptolemaeorum regnantium. cortice lauri esse constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit arbor sardibus, nam et asiae reges serendi curam habuerunt. qui mea aetate legati ex arabia venerant, omnia incertiora fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem enodi fruticare trunco.

  meti semel anno solebat minore occasione vendendi; iam quaestus alteram vindemiam adfert. prior atque naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu, incidentibus qua maxime videatur esse praegnas tenuissimusque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpavita. purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum. silva divisa certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias arbores custodit, nemo furatur alteri. at hercules alexandriae, ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia officinas. subligaria signantur opifici; persona additur capiti densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud nos poena quam apud illos silvae habent! autumno legitur ex aestivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda vindemia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc exit nec conparandum priori. illud carfiathum, hoc dathiathum vocant. creditur et novellae arboris candidius esse, sed veteris odoratius. quidam et in insulis melius putant gigni, iuba in insulis negat nasci. quod ex eo rotunditate guttae pependit, masculum vocamus, cum alias non fere mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie testium dictum. praecipua autem gratia mammoso, cum haerente lacrima priore consecuta alia miscuit se. singula haec manum inplere solita invenio, cum minore deripiendi aviditate lentius nasci liceret. graeci stagonian et atomum tali modo appellant, minorem autem orobian. micas concussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniuntur guttae quae tertiam partem mnae, hoc est xxviii denariorum pondus, aequent. alexandro magno in pueritia sine parsimonia tura ingerenti aris paedagogus leonides dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, supplicaret. at ille arabiae potitus ture onustam navem misit et exhortatus est, ut large deos adoraret. tus collectum sabotam camelis convehitur, porta ad id una patente. degredi via capital reges fecere. ibi decumas deo quem vocant sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec ante mercari licet: inde inpensae publicae tolerantur; nam et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. evehi non potest nisi per gebbanitas, itaque et horum regi penditur vectigal. caput eorum thomna abest a gaza, nostri litoris in iudaea oppido, [30xxiiii]30 [xxxvii] d p., quod dividitur in mansiones camelorum lxv. sunt et quae sacerdotibus dantur portiones scribisque regum certae. sed praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri populantur. iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt, ut sumptus in singulas camelos #1108 dclxxxviii ad nostrum litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur. itaque optimi turis libra #1108 vi pretium habet, secundi #1108 v, tertii #1108 iii. adulteratur apud nos resinae candidae gemma perquam simili, sed deprehenditur quibus dictum est modis. probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut statim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas frietur.

  murram in isdem silvis permixta arbore nasci tradidere aliqui, plures separatim, quippe multis locis arabiae gignitur, ut apparebit in generibus. convehitur et ex insulis laudata, petuntque eam etiam ad trogodytas sabaei transitu maris. sativa quoque provenit, multum silvestri praelata. gaudet rastris atque ablaqueationibus, melior radice refrigerata.

  arbori altitudo ad quinque cubita, nec sine spina, caudice duro et intorto, crassiore quam turis, et ab radice etiam quam reliqua sui parte. corticem levem similemque unedoni scabrum alii spinosumque dixere, folium olivae, verum crispius et aculeatum, iuba olusatri. aliqui similem iunipero, scabriorem tantum spinisque horridam, folio rotundiore, sed sapore iuniperi. nec non fuere qui e turis arbore utrumque nasci mentirentur.

  inciduntur bis et ipsae isdemque temporibus, sed a radice usque ad ramos qui valent. sudant autem sponte prius quam incidantur stacte dicta, cui nulla praefertur. ab hac sativa et in silvestri quoque melior aestiva. non dant ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; regi tamen gebbanitarum quartas partes eius pendunt. cetero passim a vulgo coemptam in folles conferciunt, nostrique unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pinguedinis argumentis.

  genera complura: trogodytica silvestrium prima, sequens minaea, in qua et atramitica est et gebbanitica et ausaritis gebbanitarum regno, tertia dianitis, quarta collaticia, quinta sambracena a civitate regni sabaeorum mari proxima, sexta quam dusaritim vocant. est et candida uno tantum loco, quae in mesalum oppidum confertur. probatur trogodytica pinguedine et quod aspectu aridior est sordidaque ac barbara, sed acrior ceteris. sambracena praedicta ante alias hilaris, sed viribus tenuis. in plenum autem probatio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat, gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae; pessima quae intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione ementium varia: stactae a #1108 iii ad #1108 l, sativae summum #1108 xi, erythraeae xvi - hanc volunt arabicam intellegi - , trogodyticae nucleo xvi s, ei vero quam odorariam vocant xii. adulteratur lentisci glaebis et cummi, item cucumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma argenti. reliqua vitia deprehenduntur sapore. cummis dente lentescens. fallacissime autem adulteratur indica murra, quae ibi de quadam spina colligitur. hoc solum peius india adfert, facili distinctione: tanto deterior est.

  ergo transit in mastichen, quae et ex alia spina fit in india itemque in arabia; lainam vocant. sed mastiche quoque gemina est, quoniam et in asia graeciaque reperitur herba a radice folia emittens et carduum similem malo, seminis plenum ac lacrimae, quae erumpit incisa parte summa, vix ut dinosci possit a mastiche vera. nec non et tertia in ponto est, bitumini similior, laudatissima autem chia candida, cuius pretium in libras #1108 x, nigrae vero #1108 ii. chia e lentisco traditur gigni cummium modo. adulteratur ut tura resina.

  arabia etiamnum et ladano gloriatur. forte casuque hoc et iniuria odorum fieri plures tradidere, caprasque, maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum adpetentius, tamquam intellegant pretia, carpere germinum caules
praedulci liquore turgentes destillantemque ab iis casus mixtura sucum inprobo barbarum villo abstergere. hunc glomerari pulvere, incoqui sole, et ideo in ladano caprarum pilos esse. sed hoc non alibi fieri quam in nabataeis, qui sunt ex arabia contermini syriae. recentiores ex auctoribus storbon hoc vocant traduntque silvas arabum pastu caprarum infringi atque ita sucum villis inhaerescere, verum autem ladanum cypri insulae esse, ut obiter quaeque genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine. similiter hoc et ibi fieri tradunt et esse oesypum hircorum barbis genibusque villosis inhaerens, sed hederae flore deroso, pastibus matutinis, cum est rorulenta cypros. dein nebula sole discussa pulverem madentibus villis adhaerescere atque ita ladanum depecti. sunt qui herbam in cypro, ex qua id fiat, ledam appellent; etenim illi ledanum vocant. huius pinguia insidere; itaque et tractis funiculis herbam eam convolvi atque ita offas fieri. ergo in utraque gente bina genera, terrenum et facticium. id quod terrenum est friabile, facticium lentum. nec non fruticem esse dicunt in carmania et super aegyptum per ptolemaeos tralatis plantis aut, ut alii, degenerante in id turis arbore, colligique ut cummim inciso cortice et caprinis pellibus excipi. pretia sunt laudatissimo in libras asses xxxx. adulteratur myrti bacis et aliis animalium sordibus. sinceri odor esse debet ferus et quodam modo solitudinem redolens, ipsum visu aridum tactu statim mollescere, accensum fulgere odore iucundo; gravi myrtatum deprehenditur crepitatque igni. praeterea sincero calculi potius e rupibus inhaerent quam pulvis.

  in arabia et olea dotatur lacrima, qua medicamentum conficitur graecis enhaemon dictum, singulari effectu contrahendis vulnerum cicatricibus. in maritimis hae fluctibus aestuque operiuntur, nec bacae nocetur, cum constet in foliis salem relinqui.

  haec sunt peculiaria arabiae, et pauca praeterea communia alibi dicenda, quoniam in iis vincitur. peregrinos ipsa mire odores et ad exteros petit: tanta mortalibus suarum rerum satias est alienarumque aviditas. petunt igitur in elymaeos arborem bratum, cupresso fusae similem, exalbidis ramis, iucundi odoris accensam et cum miraculo historiis claudi caesaris praedicatam. folia eius inspergere potionibus parthos tradit; odorem esse proximum cedro fumumque eius contra ligna alia remedio. nascitur ultra pasitigrim finibus oppidi sostratae in monte scanchro. petunt et in carmanos arborem stobrum ad suffitus, perfusam vino palmeo accendentes. huius odor redit a camaris ad solum, iucundus, sed adgravans capita, citra dolorem tamen; hoc somnum aegris quaerunt. his commerciis carra oppidum aperuere, quod est ibi nundinarium. inde gabbam omnes petere solebant dierum viginti itinere et palaestinen syriam. postea characem peti coeptum ac regna parthorum ex ea causa, auctor est iuba. mihi ad persas etiam prius ista portasse quam in syriam aut aegyptum videntur herodoto teste, qui tradit singula milia talentum annua turis pensitasse arabas regibus persarum. ex syria revehunt styracem, acri odore eius in focis abigentes suorum fastidium. cetero non alia sunt ligni genera in usu quam odorata, cibosque sabaei coquunt turis ligno, alii murrae, oppidorum vicorumque non alio quam ex aris fumo atque nidore. ad hunc ergo sanandum styracem in follibus petunt hircinis suffiuntque tecta: adeo nulla est voluptas quae non adsiduitate fastidium pariat. eundem et ad serpentes fugandas urunt in odoriferis silvis frequentissimas.

 

‹ Prev