Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 321
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 321

by Pliny the Elder


  LIBER XIII

  hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta. quis primus invenerit non traditur. iliacis temporibus non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem verius quam odorem noverant, iam rosae suco reperto; nominatur enim hic quoque in olei laude. unguentum persarum gentis esse debet. illi madent eo et accersita commendatione inluvie natum virus extingunt. primum, quod equidem inveniam, castris darii regis expugnatis in reliquo eius apparatu alexander cepit scrinium unguentorum. postea voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam honestissima vitae bona admissa est, honosque et ad defunctos pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum indicabuntur, natura vero eorum suis reddetur locis.

  vnguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire convenit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam. laudatissimum fuit antiquitus in delo insula, postea mendesium. nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, sed iidem suci varie alibi atque alibi praevaluere aut degeneravere. irinum corinthi diu maxime placuit, postea cyzici, simili modo rhodinum phaseli, quam gloriam abstulere neapolis, capua, praeneste. crocinum in solis ciliciae diu maxime laudatum est, mox rhodi, oenanthinum in cypro, post adramytteo, amaracinum in coo, postea eodem loco praelatum est melinum, cyprinum in cypro, deinde in aegypto, ubi mendesium et metopium subito gratius factum est. mox haec abstulit phoenice et cyprini laudem aegypto reliquit. panathenaicum suum athenae perseveranter optinuere. fuerat et pardalium in tarso, cuius etiam conpositio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque ex flore narcisso desiit conponi. ratio faciendi duplex, sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum; haec stymmata vocant, illa hedysmata. tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus anchusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt haec addita. unguentorum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increvit deinde mendesium balanino, resina, murra, magisque etiamnum metopium. oleum hoc est amygdalis amaris expressum in aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terebinthinam. e vilissimis quidem hodieque est - ob id creditum et id e vetustissimis esse - quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa, quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino. similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino. similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. optimum hoc in cypro, mytilenis, ubi plurima sampsuchus. miscentur et viliora genera olei e myrto, lauru, quibus additur sampsuchum, lilium, faenum graecum, murra, casia, nardum, iuncus, cinnamomum. e malis quoque cotoneis et strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta transit admixtis omphacio, cyprino, sesamino, balsamo, iunco, casia, habrotono. susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis, balanino, calamo, melle, cinnamo, croco, murra; et dein cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, calamo, aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et murram et panacem. hoc optimum sidone, mox aegypto. si non addatur sesaminum oleum, durat et quadriennio; excitatur cinnamomo. telinum fit ex oleo recenti, cypiro, calamo, meliloto, faeno graeco, melle, maro, amaraco. hoc multo erat celeberrimum menandri poetae comici aetate; postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat olere; rursus refrigeratum odorem suum capit. singuli quoque suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum, postea iris illyrica et cyzicena amaracus, herbarum utraque. vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alterutri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem. externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc crassissimum. pretia ei a #1108 xxxv ad #1108 ccc. nardinum sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, nardo, amomo, murra, balsamo. in hoc genere conveniet meminisse herbarum, quae nardum indicum imitarentur, species viiii a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime nares feriunt, crassiora murra suavioraque, medicinae autem utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. quidam satis habent adspergere quae sunt pretiosissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est eadem vis nisi una decoctis. murra et per se unguentum facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudinem adfert. cyprino viride fit, susino unguinosum, mendesio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. haec sunt antiquae inventionis genera et postea officinarum furta.

  nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auctoritas rei. ergo regale unguentum, appellatum quoniam parthorum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo, amomo, cinnamo comaco, cardamomo, nardi spica, maro, murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque syriis, oenanthe, malobathro, serichato, cypro, aspalatho, panace, croco, cypiro, amaraco, loto, melle, vino. nihilque eius rei causa in italia victrice omnium, in europa vero tota praeter irim illyricam et nardum gallicum gignitur. nam vinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere omnium terrarum intellegantur.

  siccis odoribus constant quae diapasmata vocantur. nam faecem unguenti magma appellant. inter omnes potentissimus odor quisquis novissime additur. unguenta optime servantur in alabastris, odores in oleo, quod diuturnitati eorum tanto utilius quanto pinguius, ut ex amygdalis. et ipsa unguenta vetustate meliora. sol inimicus iis, quam ob rem in umbra conduntur plumbeis vasis. experimentum eorum inversa manu capitur, ne carnosae partis calor vitiet.

  haec est materia luxus e cunctis maxime supervacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exceduntque quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. si tamen et haec aliqua differentia signanda sunt, in m. ciceronis monumentis invenitur unguenta gratiora quae terram quam quae crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. sed quosdam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique iam, non solum perfundi, gaudent. vidimus etiam vestigia pedum tingui, quod monstrasse m. othonem neroni principi ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea parte corporis nec non aliquem e privatis audivimus iussisse spargi parietes balnearum unguento atque gaium principem solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam e servis neronis. maxime tamen mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus instituisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis, ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur.

  quando id primum ad romanos penetraverit, non facile dixerim. certum est antiocho rege asiaque devictis, urbis anno dlxv, P. Licinium Crassum l. iulium caesarem censores edixisse ne quis venderet unguenta exotica; sic enim appellavere. at hercules iam quidam etiam in potus addunt, tantique est amaritudo, ut odore prodigo fruantur ex utraque parte corporis. l. plotium, l. planci bis consulis censorisque fratrem, proscriptum a triumviris in salurnitana latebra unguenti odore proditum constat, quo dedecore tota absoluta proscriptio est; quis enim non merito iudicet perisse tales

  cetero terrarum omnium aegyptus accommodatissima unguentis, ab ea campania est copia rosae. iudaea vero incluta est vel magis palmis, quarum natura nunc dicetur. sunt quidem et in europa vulgoque italia, sed steriles. ferunt in mari
timis hispaniae fructum, verum inmitem; dulcem in africa, sed statim evanescentem. contra in oriente ex iis vina gentiumque aliquis panis, plurimis vero etiam quadrupedum cibus; quam ob rem iure dicentur externae. nulla est in italia sponte genita nec in alia parte terrarum nisi in calida, frugifera vero nusquam nisi in fervida. gignitur levi sabulosaque terra, maiore in parte et nitrosa. gaudet riguis totoque anno bibere, cum amet sitientia. fimo quidam etiam laedi putant, assyriorum pars aliqua, si non rivis misceat. genera earum plura, et prima frutice non excedentia sterilem hunc - aliubi et ipsum fertilem - brevisque rami orbe foliosum. tectorii vicem hic parietibus plerisque in locis praestat contra aspergines. est et procerioribus silva arbore ex ipsa, foliorum aculeo fruticante circa totas pectinatim. quas silvestres intellegi necesse est, incerta tamen libidine etiam mitioribus se miscent. reliquae, teretes atque procerae, densis gradatisque corticum pollicibus aut orbibus faciles ad scandendum orientis se populis praebent, vitilem sibi arborique indutis circulum mira pernicitate cum homine subeuntem. coma omnis in cacumine et pomum est, non inter folia hoc, ut in ceteris, sed suis inter ramos palmitibus racemosum, utraque natura uvae atque pomi. folia, cultrato mucrone lateribus in sese bifida, tabellas primum demonstravere geminas, nunc ad funes vitiliumque nexus et capitum levia umbracula finduntur. arboribus, immo potius omnibus quae terra gignat herbisque etiam, utrumque esse sexum diligentissimi naturae tradunt, quod in plenum satis sit dixisse hoc in loco, nullis tamen arboribus manifestius. mas palmite floret, femina citra florem germinat tantum spicae modo. utrisque autem prima nascitur pomi caro, postea lignum intus, hoc est semen eius. argumentum quod parvae sine hoc reperiuntur in eodem palmite. est autem oblongum, non ut olivis orbiculatum, praeterea caesum a dorso pulvinata fissura et in alvo media plerisque umbilicatum. inde primum spargitur radix. seritur autem pronum et bina iuxta composita semina superque totidem; quoniam infirma e singulis planta est, quaternae coalescunt. multis candidisque lignum hoc a carnibus discernitur tunicis, aliis corpori adhaerentibus, laxeque distans tantum cacuminis filo adhaeret. caro maturescit anno. quibusdam tamen in locis, ut in cypro, quamquam ad maturitatem non perveniat, grato sapore dulcis est. folium ibi latius, fructus quam reliquis rotundior nec ut devoretur corpus, verum ut expuatur suco modo expresso. et in arabia languide dulces traduntur esse palmae, quamquam iuba apud scenitas arabas praefert omnibus saporibus quam vocant dablan. cetero sine maribus non gignere feminas sponte edito nemore confirmant circaque singulos plures nutare in eum pronas blandioribus comis. illum erectis hispidum adflatu visuque ipso et pulvere etiam reliquas maritare; huius arbore excisa viduvio sterilescere feminas. adeoque est veneris intellectus, ut coitus etiam excogitatus sit ab homine, e maribus flore ac lanugine, interim vero tantum pulvere, insperso feminis.

  seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque defosso. et ab radice avulsae vitalis est satus et ramorum tenerrimis. in assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido tota radicatur, sed in frutices, non in arborem. ergo plantaria instituunt anniculasque transferunt et iterum bimas. gaudent enim mutatione sedis, verna alibi, in assyria autem circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi novellas, sed religant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relinquentes, qui decisi alibi necant matrem. diximus salsum ab iis solum diligi. ergo, ubi non est tale, salem aspergunt, non radicibus, sed longius paulo. quaedam in syria et aegypto in binos se dividunt truncos, in creta et in ternos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in cypro vero, syria, aegypto quadrimae, aliae quinquennes, altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt novellae, ob id spadonum accepto nomine.

  genera earum multa. sterilibus ad materias operumque lautiora utitur assyria et tota persis. sunt et caeduae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. vocantur autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad vitilia utilissimae, copiosae in creta, sed magis in sicilia. e palmis prunae vivaces ignisque lentus. fructiferarum aliis brevius lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, quibusdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione politum. aliud pluribus vestitum paucioribusve tunicis, aliud crassioribus tenuioribusve. ita fiunt undequinquaginta genera, si quis omnium persequi velit nomina, etiam barbara, vinorumque ex iis differentias. clarissimae omnium, quas regias appellavere ob honorem, quoniam regibus tantum persidis servarentur, babylone natae uno in horto bagou; ita vocant spadones, qui apud eos etiam regnavere. hortus ille numquam nisi dominantis in aula fuit. at in meridiano orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque margarides. hae breves, candidae, rotundae, acinis quam quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis accepere. una earum arbor in chora esse traditur, una et syagrorum, mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave, quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse, intermori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum proderem, fertilis. pomum ipsum grande, durum, horridum et a ceteris generibus distans sapore quodam ferinae in apris evidentissimo, quae causa nominis. quarta auctoritas sandalidum a similitudine appellatarum. iam in aethiopiae fine quinque harum, qui plurimas, arbores tradunt, non raritate magis quam suavitate mirabiles. ab his caryotae maxime celebrantur, et cibo quidem, sed et suco uberrimae, ex quibus praecipua vina orienti, inimica capiti, unde pomo nomen. sed ut copia ibi atque fertilitas, ita nobilitas in iudaea, nec in tota, sed hiericunte maxime, quamquam laudata et archelaide et phaselide atque liviade, gentis eiusdem convallibus. dos iis praecipua suco pingui lactentibus quodamque vini sapore in melle praedulci. sicciores ex hoc genere nicolai, sed amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem efficiunt. minus speciosae, sed sapore caryotarum sorores et ob hoc adelphides dictae proximam suavitatem habent, non tamen eandem. tertium ex his genus patetae: nimio liquore abundant, rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua matre, ebrietas, calcatis similis. suum genus e sicciore turba dactylis, praelonga gracilitate curvatis interim; nam quos ex his honori deorum damus, chydaeos appellavit iudaea gens contumelia numinum insignis. in totum arentes thebaidi atque arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo vapore torrente crustam verius quam cutem obducunt. in ipsa quidem aethiopia friatur haec - tanta est siccitas - et farinae modo spissatur in panem. gignitur autem in frutice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed maiore quam mali amplitudine; coecas vocant. triennio maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio. thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ardoris anima. ni ita fiat, celeriter expirat marcescitque non retostus furnis. e reliquo genere plebeiae videntur syriae et quas tragemata appellant. nam in alia parte phoenices ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani. eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis aut proceritatis, differunt et colore, nigriores ac rubentes. nec pauciores fico traduntur colores, maxime tamen placent candidi. distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere, quidam sunt non ampliores faba. servantur ii demum qui nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in iudaea atque cyrenaica africa, non item in aegypto, cypro, syria, seleucia assyria, quam ob rem sues et reliqua animalia ex iis saginantur. vitiati aut vetusti eius pomi signum est decidisse candidam verrucam, qua racemo adhaeserint. alexandri milites palmis viridibus strangulati sunt; in gedrosis id factum est pomi genere, alibi copia evenit: est enim tanta suavitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat.

  syria praeter hanc peculiares habet arbores: in nucum genere pistacia nota - prodesse adversus serpentium morsus traduntur et potu et cibo - , in ficorum autem caricas et minores eiusdem generis, quas cottana vocant, item pruna in damasco monte nata et myxas, utramque iam familiarem italiae. e myxis in aegypto et vina fiunt.

  iunipiris similem habet phoenice cedrum minorem. duo eius genera, lycia et phoenicia, differunt folio; nam quae durum, acutum, spinosum habet, oxycedros vocatur, ramosa et nodis infesta altera, odore praestans. fructum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore. et maioris cedri duo genera. quae floret, fructum non fert, fructifera non floret, et in ea antecedentem fruc
tum occupat novus; semen eius cupresso simile. quidam cedrelaten vocant. ex hac resina laudatissima. materiae vero ipsi aeternitas, itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt. cedrinus est romae in delubro apollo sosianus seleucia advectus. cedro similis in arcadia est arbor, in phrygia frutex vocatur cedris.

  syria et terebinthum habet. ex iis mascula est sine fructu; feminarum duo genera. alteri fructus rubet lentis magnitudine, alteri pallidus cum vite maturescit, non grandior faba, odore iucundus, tactu resinosus. circa iden troadis et in macedonia brevis arbor haec atque fruticosa, in damasco syriae magna. materies ei admodum lenta ac fidelis ad vetustatem, nigri splendoris; flos racemosus olivae modo, sed rubens, folia densa. fert et folliculos emittentes quaedam animalia ceu culices lentoremque resinosum, qui et ex cortice erumpit. et rhus syriae mascula sterili fert femina, folio ulmi paulo longiore et piloso, foliorum semper inter se contrariis pediculis, gracili brevique ramo. pelles candidae conficiuntur iis. semen lenti simile cum uva rubescit, quod vocatur rhus, medicamentis necessarium.

  et aegypto multa genera quae non aliubi, ante omnia ficus ob id aegyptia cognominata. arbor moro similis folio, magnitudine, aspectu; pomum fert non ramis, sed caudice ipso, idque ficus est praedulcis sine granis interioribus, perquam fecundo proventu scalpendo tantum ferreis unguibus; aliter non maturescit. sed cum hoc factum est, quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa partu per singulas aestates, multo lacte abundante. subnascitur, etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque expellit inmaturum. materies proprii generis inter utilissimas. caesa statim stagnis mergitur - hoc est eius siccari - et primo sidit, postea fluitare incipit, certoque eam sugit alienus umor, qui aliam omnem rigat. cum innatare coeperit, tempestivae habet signum.

  huic similis quadamtenus quae vocatur cypria ficus in creta. nam et ipsa caudice ipso fert pomum et ramis, cum in crassitudinem adolevere, sed haec germen emittit sine ullis foliis radici simile. caudex arboris similis populo, folium ulmo. fructus quaternos fundit, totiens et germinat, sed grossus eius non maturescit nisi incisura emisso lacte. suavitas et interiora fici, magnitudo sorvi.

 

‹ Prev