verum inter haec subit mentem, cum sint genera nobilia, quae proprie vini intellegi possint, lxxx fere in toto orbe, duas partes ex hoc numero italiae esse, praeterea longe ante cunctas terras. et hinc deinde altius cura serpit, non a primordio hanc gratiam fuisse, auctoritatem post dc urbis annum coepisse. romulum lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, quae hodie custodiunt morem. numae regis postumia lex est: “vino rogum ne respargito.” quod sanxisse illum propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut putare cogerentur alias aratores et pigri circa pericula arbusti. M. Varro auctor est mezentium etruriae regem auxilium rutulis contra latinos tulisse vini mercede quod tum in latino agro fuisset. non licebat id feminis romae bibere. invenimus inter exempla egnati maetenni uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eumque caedis a romulo absolutum. fabius pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claves cellae vinariae resignavisset, a suis inedia mori coactam, cato ideo propinquos feminis osculum dare, ut scirent an temetum olerent. hoc tum nomen vino erat, unde et temulentia appellata. cn. domitius iudex pronuntiavit mulierem videri plus vini bibisse quam valitudinis causa, viro insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia fuit. l. papirius imperator adversus samnites dimicaturus votum fecit, si vicisset, iovi pocillum vini. denique inter dona sextarios datos lactis invenimus, nusquam vini. idem cato cum in hispaniam navigasset, unde cum triumpho rediit: “non aliud vinum”, inquit, “bibi quam remiges,” in tantum dissimilis istis qui etiam convivis alia quam sibimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt.
lautissima apud priscos vina erant murrae odore condita, ut apparet in plauti fabulis, quamquam in ea quae persa inscribitur et calamum addi iubet. ideo quidam aromatite delectatos maxime credunt. sed fabius dossennus his versibus decernit:
“mittebam vinum pulchrum, murrinam,” et in acharistione:
“panem et polentam, vinum murrinam.” scaevolam quoque et l. aelium et ateium capitonem in eadem sententia fuisse video, quoniam in pseudolo sit:
“quod si opus est, ut dulce promat indidem,
ecquid habet - rogas?
murrinam, passum, defrutum, mella,” quibus apparet non inter vina modo murrinam, sed inter dulcia quoque nominatum.
apothecas fuisse et diffundi solita vina anno dcxxxiii urbis apparet indubitato opimiani vini argumento. iam intellegentis suum bonum italiae nondum tamen ista genera in claritate erant; itaque omnia tunc genita unum habent consulis nomen. sic quoque postea diu transmarina in auctoritate fuerunt et ad avos usque nostros, quin et falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico versu:
“quinque thasi vini depromam, bina falerni.” P. Licinius Crassus l. iulius caesar censores anno urbis conditae dclxv edixerunt, “ne quis vinum graecum, aminniumque octonis aeris singula quadrantalia venderet.” haec enim verba sunt. tanta vero graeco vino gratia erat, ut singulae potiones in convictu darentur. quibus vinis auctoritas fuerit sua iuventa, M. Varro his verbis tradit: “l. lucullus puer apud patrem numquam lautum convivium vidit, in quo plus semel graecum vinum daretur: ipse cum rediit ex asia, milia cadum congiarium divisit amplius centum. c. sentius, quem praetorem vidimus, chium vinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset: hortensius super [x] cadum heredi reliquit.” hactenus Varro. quid non et caesar dictator triumphi sui cena vini falerni amphoras, chii cados in convivia distribuit idem hispaniensi triumpho chium et falernum dedit, epulo vero in tertio consulatu suo falernum, chium, lesbium, mamertinum, quo tempore primum quattuor genera vini adposita constat. postea ergo reliqua omnia in nobilitatem venere et circiter dcc urbis annum.
itaque non miror innumerabilia paene genera ficticii reperta multis ante saeculis, quae nunc dicemus, omnia ad medicinae usum pertinentia. omphacium quo modo fieret, propter unguenta diximus priore libro. fit e labrusca, hoc est vite silvestri, quod vocatur oenanthinum, floris eius libris duabus in musti cado maceratis. post dies xxx utuntur. praeter hoc radix labruscae, acini coria perficiunt. hi paulo post quam defloruere singulare remedium habent ad refrigerandos in morbis corporum ardores, gelidissima, ut ferunt, natura. pars eorum aestu moritur prius quam reliqua, quae solstitiales dicuntur. universi numquam maturescunt, et si prius quam tota inarescat uva incocta detur cibo gallinaceo generi, fastidium gignit uvas adpetendi.
ficticiorum primum fit ex ipso vino (quod vocant adynamon) hoc modo: albi musti sextarii xx, aquae dimidium fervent, donec excoquatur aquae mensura. alii marinae sextarios x, tantundem pluviae in sole xl diebus torrent. dant aegris quibus vini noxiam timent.
proximum fit e milii semine maturi cum ipsa stipula, libra quadrante in congios duos musti, macerato et post septimum mensem transfuso. ex loto arbore, frutice, herba dictum est ubi quaeque fierent.
fiunt et e pomis, quae dicemus interpretationibus non nisi necessariis additis, primumque e palmis, quo parthi, indi utuntur et oriens totus, mitiorum quas vocant chydaeas modio in aquae congiis tribus macerato expressoque. sic fit et sycites e fico, quem alii pharnuprium, alii trochin vocant, aut si dulce esse non libeat, pro aqua tantundem vinaceorum adicitur. e cypria fico et acetum fit praecellens atque alexandrino quoque melius. vinum fit et e siliqua syriaca et e piris malorumque omnibus generibus - sed e punicis rhoiten vocant - et e cornis, mespilis, sorvis, moris siccis, nucleis pineis. hi musto madidi exprimuntur, superiora per se mitia. myrtiten cato quem ad modum fieri docuerit mox paulo indicabimus, graeci et alio modo. ramis teneris cum suis foliis in salso musto coctis tunsis, libram in tribus musti congiis defervefaciunt, donec duo supersint. quod ita e silvestris myrti bacis factum est, myrtidanum vocatur. hoc manus tinguit.
ex his quae in hortis gignuntur fit vinum e radice asparagi, cunila, origano, api semine, habrotono, mentastro, ruta, nepeta, serpyllo, marruvio. manipulos binos condunt in cadum musti et sapae sextarium et aquae marinae heminam. e napis fit duum denariorum pondere in sextarios binos musti addito, item e scillae radice; inter flores ex rosae foliis tusis in linteolo in mustum collatis cum pondusculo, ut sidat, #1108 l pondere in sextarios musti vicenos - vetant ante tres menses vas aperiri - , item e nardo gallico et aliud e silvestri.
aromatiten quoque invenio factitatum tantum non unguentorum compositione, primo ex murra, ut diximus, mox et nardo celtico, calamo, bitumine, offis in mustum aut dulce vinum deiectis, alibi calamo, iunco, costo, nardo syriaco, amomo, casia, cinnamo, croco, palma, asaro, similiter in offa. apud alios nardi etiam et malobathri selibris in musti congios duos additis, qualia nunc quoque fiunt pipere et melle addito, quae alii condita, alii piperata appellant. invenitur et nectarites ex herba quam alii helenion, alii medicam, alii symphyton, alii idaeam, alii orestion, alii nectariam vocant, radice ponderis #1108 l in sextarios sex musti addita, similiter in linteo. ex ceteris herbis fit absinthites in xl sextariis musti absinthi pontici libra decocta ad tertias partes vel scopis absinthi in vinum additis. similiter hyssopites e cilicio hyssopo unciis tribus in duos congios musti coiectis aut tusis in vinum. fiunt utraque et alio modo, circa radices vitium sato. sic et elleboriten fieri ex veratro nigro cato docet. sic fit et scammonites, mira vitium natura saporem alienum in se trahendi, quare et salicem redolent patavinorum in palustribus vindemiae. sic et elleborum seritur in thaso aut cucumis silvester aut scammonia, quod vinum phthorium vocatur, quoniam abortus facit.
fit et ex herbis, quarum naturae suo loco dicentur: e stoechade et radice gentianae et tragorigano et dictamno, asaro, dauco, elelisphaco, panace, acoro, thymo, mandragora, iunco. vocarunt et scyzinum et itaeomelin et lectisphagiten, quorum iam oblitterata ratio est.
e fruticum vero genere cedri utriusque, cupressus, laurus, iunipiri, terebinthi, calami, lentisci bacae aut lignum recens in musto decocuntur, item chamelaeae et chamaepityis, chamaedryis lignum. eodem modo et ex flore, in congium musti decem #1108 pondere addito.
fit vinum et ex aqua ac melle tantum. quinquennio ad hoc servari caelestem iubent. alii prudentiores statim ad tertias partes decocunt et tertiam veteris mellis adiciunt, dein xl die
bus canis ortu in sole habent. alii diffusa ita decimo die obturant. hoc vocatur hydromeli et vetustate saporem vini adsequitur, nusquam laudatius quam in phrygia. quin et acetum melle temperabatur: adeo nihil intemptatum vitae fuit. oxymeli hoc vocarunt, mellis decem libris, aceti veteris heminis quinque, salis marini libra, aquae pluviae sextariis quinque suffervefactis deciens, mox elutriatis atque ita inveteratis. omnia ab themisone summo auctore damnata. et hercules coactus usus eorum videri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromatiten et ex unguentis vina conposita aut ut biberentur genuisse eam frutices. ita sunt cognitu iucunda sollertiae humanae nomine omnia exquirentis. nihil quidem ex iis anno durare, praeterquam quae vetustate ipsa fieri diximus, et plura ne tricenis quidem diebus, non erit dubium.
sunt et in vino prodigia. dicitur in arcadia fieri quod fecunditatem feminis inportet, viris rabiem, at in achaia maxime circa ceryniam abigi partum vino atque etiam si uvam edant gravidae, cum differentia in gustatu non sit. troezenium vinum qui bibant negantur generare. thasios duo genera vini diversa facere proditur, quo somnus concilietur, alterum vero quo fugetur. apud eosdem vitis theriaca vocatur, cuius et vinum et uva contra serpentium ictus medetur; libanodes turis odore, ex qua diis prolibant. e diverso aspendios damnata aris; ferunt eam nec ab alite ulla attingi. thasiam uvam aegyptus vocat apud se praedulcem, quae solvit alvum; est contra lycia, quae solutam firmat. aegyptus et ecbolada habet abortus facientem. vina in apothecis canis ortu mutantur quaedam posteaque restituuntur sibi. sic et mari navigato, cuius iactatus iis quae duraverint tantum vetustatis adicere sentitur, quantum habuerint.
et quoniam religione vita constat, prolibare diis nefastum habetur vina - praeter inputatae - vitis fulmine tactae quamque iuxta hominis mors laqueo pependerit aut vulneratis pedibus calcatae, et quod circumcisis vinaceis profluxerit, aut superne deciduo inmundiore lapsu aliquo polluta, item graeca, quoniam aquam habeant. - vitis ipsa quoque manditur decoctis caulibus summis, qui et condiuntur in aceto ac muria.
verum et de apparatu vini dixisse conveniat, cum graeci privatim ea praecepta condiderint artemque fecerint, sicut euphronius et aristomachus et commiades et hicesius. africa gypso mitigat asperitatem nec non aliquibus partibus sui calce. graecia argilla aut marmore aut sale aut mari lenitatem excitat, italiae pars aliqua crapulana pice, ac resina condire musta volgare ei est provinciisque finitimis. nonnusquam prioris vini faece acetove condiunt. nec non et ex ipso musto fiunt medicamina. decoquitur ut dulcescat portione virium, nec durare ultra annuum spatium tale proditur. aliquibus in locis decocunt ad sapas musta infusisque iis ferociam frangunt. et in hoc tamen genere et in omni alio subministrant vasa ipsa condimentis picis, cuius faciendae ratio proximo dicetur volumine.
arborum suco manantium picem resinamque aliae ortae in oriente, aliae in europa ferunt. quae interest asia utrimque quasdam habet. in oriente optimam tenuissimamque terebinthi fundunt, dein lentisci, quam et mastichen vocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam omnes et tantum resinam, crassiorem vero et ad pices faciendas cedrus. arabica resina alba est, acri odore, difficilis coquenti, iudaea callosior et terebinthina quoque odoratior, syriaca attici mellis similitudinem habet. cypria antecedit omnes, item melleo colore, carnosa. colophonia, praeter ceteras fulva, si teratur, alba fit, gravior odore; ob id non utuntur ea unguentarii. in asia quae fit e picea, admodum candida, psagdas vocatur. resina omnis dissolvitur oleo - quidam et creta figulinarum hoc fieri arbitrantur - , pudetque confiteri maximum iam honorem eius esse in evellendis virorum corpori pilis.
ratio autem condiendi musta in primo fervore, qui novem diebus cum plurimum peragitur, adspersu picis, ut odor vino contingat et saporis quaedam acumina. vehementius id fieri arbitrantur crudo flore resinae excitarique lenitatem, e diverso crapula conpesci feritatem nimiam frangique virus aut, ubi pigra lenitas torpeat, virus addi, liguriae maxime circumpadanisque mustis. utilitas discernitur hoc modo: pugnacibus mustis crapulae plus inditur, lenibus parcius. sunt qui et utroque condiri velint, nec non aliqua est musti picea natura vitiumque musto quibusdam in locis iterum sponte fervere, qua calamitate deperit sapor: vappae accipit nomen, probrosum etiam hominum, cum degeneravit animus. aceti enim nequitiae inest virtus magnos ad usus et sine quis mitior vita degi non possit. cetero vinorum medicaminis tanta cura est, ut cinere apud quosdam, ceu gypso alibi et quibus diximus modis, instaurentur; sed cinerem e vitis sarmentis aut quercu praeferunt. quin et marinam aquam eiusdem rei gratia ex alto peti iubent servarique ab aequinoctio verno, aut certe nocte solstitio et aquilone flante hauriri vel, si circa vindemiam hauriatur, decoqui.
pix in italia ad vasa vino condendo maxime probatur bruttia. fit e piceae resina, in hispania autem e pinastris minime laudata. est enim resina earum amara et arida et gravi odore. differentiam rationemque faciendi proximo volumine demonstrabimus inter arbores feras. vitia praeter supra dicta acor aut fumidum virus, picis autem adustio; experimentum vero, si fragmenta subluceant ac sub dente lentescant acore iucundo. asia picem idaeam maxime probat, graecia piericam, vergilius naryciam. diligentiores admiscent nigram mastichen, quae in ponto bitumini similis gignitur, et iris radicem oleumque. nam ceram accipientibus vasis conpertum vina acescere. sed transferre in ea vasa, in quibus acetum fuerit, utilius quam in ea, in quibus dulce aut mulsum. cato iubet vina concinnari - hoc enim utitur verbo - cineris lixivi cum defruto cocti parte quadragesima in culleum vel salis sesquilibra, interim et tuso marmore. facit et sulpuris mentionem, resinae vero in novissimis. super omnia addi maturescente iam vino iubet mustum, quod ille tortivum appellat, nos intellegimus novissime expressum. et addi scimus tinguendi gratia colores, ut pigmentum aliquod vini, atque ita pinguius fieri. tot veneficiis placere cogitur, et miramur noxium esse! in vitium inclinantis experimentum est lamnae plumbeae mutatus in eo colos.
proprium autem inter liquores vino mucescere aut in acetum verti, extantque medicinae volumina. faex vini siccata recipit ignes ac sine alimento per sese flagrat. cinis eius nitri naturam habet easdemque vires, hoc amplius quod pinguior sentitur.
magna et collecto iam vino differentia in caelo. circa alpes ligneis vasis condunt tectisque cingunt atque etiam hieme gelida ignibus rigorem arcent. rarum dictu, sed aliquando visum, ruptis vasis stetere glaciatae moles, prodigii modo, quoniam vini natura non gelascit; alias ad frigus stupet tantum. mitiores plagae doliis condunt infodiuntque terrae tota aut ad portionem situs. ita caelum prohibent, alibi vero inpositis tectis arcent, traduntque et haec praecepta: latus cellae vinariae aut certe fenestras obverti in aquilonem oportere vel utique in exortum aequinoctialem. sterculinia et arborum radices procul abesse omniaque odoris evitandi, facillimo in vina transitu, ficos utique et caprificos; doliis etiam intervalla dari, ne inter sese vitia serpant contagione vini semper ocissima. quin et figuras referre; ventriosa ac patula minus utilia. picari oportere protinus a canis ortu, postea perfundi marina aqua aut salsa, dein cinere e sarmentis aspergi vel argilla, abstersa murra suffiri ipsasque saepius cellas. inbecilla vina demissis in terram doliis servanda, valida expositis. numquam inplenda, et quod supersit passo aut defruto perunguendum admixto croco pistave iri cum sapa. sic opercula doliorum medicanda addita mastiche aut pice bruttia. aperiri vetant nisi sereno die, vetant austro flante lunave plena. flos vini candidus probatur; rubens triste signum esse, si non is vini colos sit, item vasa incalescentia operculave sudantia. quod celeriter florere coeperit odoremque trahere, non fore diutinum. ipsa quoque defruta ac sapas, cum sit caelum sine luna, hoc est in sideris eius coitu, neque alio die coqui iubent, praeterea plumbeis vasis, non aereis, nucibusque iuglandibus additis; eas enim fumum excipere. campaniae nobilissima exposita sub diu in cadis verberari sole, luna, imbre, ventis aptissimum videtur.
ac si quis diligentius reputet, in nulla parte operosior vita est - ceu non saluberrimum ad potus aquae liquorem natura dederit, quo cetera omnia animalia utuntur; at nos vinum bibere et iumenta cogimus - tantoque opere, tanto labore et inpendio praestat quod hominis mentem mutet ac furorem gignat, milibus scelerum ob id editis, tanta dulcedine, ut magna pars non aliud vitae praemium intellegat. quin immo, ut plus
capiamus, sacco frangimus vires, et alia inritamenta excogitantur ac bibendi causa etiam venena concipiuntur, aliis cicutam praesumentibus, ut bibere mors cogat, aliis pumicis farinam et quae referendo pudet docere. cautissimos ex iis in balineis coqui videmus exanimesque efferri, iam vero alios lectum expectare non posse, immo vero nec tunicam, nudosque ibi protinus et anhelos ingentia vasa corripere, velut ad ostentationem virium, ac plena infundere, ut statim vomant rursusque hauriant, idque iterum tertiumque, tamquam ad perdenda vina geniti et tamquam effundi illa non possint nisi per corpus humanum! huc pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in caeno ac pectorosa cervicis repandae ostentatio. per omnia haec praedicatur sitis quaeri. iam vero quae in bibendo certamina, quae vasa adulteriis caelata, tamquam per se parum doceat libidines temulentia! ita vina ex libidine hauriuntur, atque etiam praemio invitatur ebrietas et, si dis placet, emitur. alius, ut quantum biberit, tantum edit, pretium vinolentiae lege accipit, alius quantum alea quaesierit, tantum bibit. tunc avidi matronam oculi licentur, graves produnt maritum, tunc animi secreta proferuntur. alii testamenta sua nuncupant, alii mortifera elocuntur rediturasque per iugulum voces non continent - quam multis ita interemptis! - volgoque veritas iam attributa vino est. interea, ut optime cedat, solem orientem non vident ac minus diu vivunt. hinc pallor et genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus effundentes plena vasa - quae sit poena praesens - , furiales somni et inquies nocturna praemiumque summum ebrietatis libido portentosa ac iucundum nefas. postero die ex ore halitus cadi ac rerum omnium oblivio morsque memoriae. rapere se ita vitam praedicant, cum priorem diem cotidie perdant; illi vero et venientem. tiberio claudio principe ante hos annos xl institutum, ut ieiuni biberent potiusque vinum antecederet cibos, externis et hoc artibus ac medicorum placitis novitate semper aliqua sese commendantium. gloriam hac virtute parthi quaerunt, famam apud graecos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam novellius torquatus mediolanensis, ad proconsulatum usque praeturae honoribus gestis, tribus congiis - unde et cognomen illi fuit - epotis uno impetu, spectante miraculi gratia tiberio principe, in senecta iam severo atque etiam saevo alias. et ipsi iuventa ad merum pronior fuerat, eaque commendatione credidere l. pisonem urbis curae ab eo delectum, quod biduo duabusque noctibus perpotationem continuasset apud ipsum iam principem. nec alio magis drusus caesar regenerasse patrem tiberium ferebatur. torquato rara gloria, quando et haec ars suis legibus constat, non labasse sermone, non levatum vomitione nec alia corporis parte, dum biberet, matutinas obisse sine iniuria vigilias, plurimum hausisse uno potu, plurimum praeterea aliis minoribus addidisse, optima fide non respirasse in hauriendo neque expuisse nihilque ad elidendum in pavimentis sonum ex vino reliquisse, diligenti scito legum contra bibendi fallacias. tergilla ciceronem m. f. binos congios simul haurire solitum ipsi obicit marcoque agrippae a temulento scyphum inpactum. etenim haec sunt ebrietatis opera. sed nimirum hanc gloriam auferre cicero voluit interfectori patris sui m. antonio. is enim ante eum avidissime adprehenderat hanc palmam edito etiam volumine de sua ebrietate, quo patrocinari sibi ausus adprobavit plane, ut equidem arbitror, quanta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset. exiguo tempore ante proelium actiacum id volumen evomuit, quo facile intellegatur ebrius iam sanguine civium et tanto magis eum sitiens. namque et haec necessitas vitium comitatur, ut bibendi consuetudo augeat aviditatem, scitumque est scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire parthos.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 325