Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 338
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 338

by Pliny the Elder


  necant invicem inter sese umbra vel densitate atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens - nec viscum prodest - et cytisus, necatur eo, quod halimon vocant graeci. quorundam natura non necat quidem, sed laedit odorum aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem. olfactatrix enim intellegitur et tingui odore mirum in modum, ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque inimicum fugere. hinc sumpsit androcydes medicinam contra ebrietates, raphanum manducari praecipiens. odit et caulem et olus omne, odit et corylum, ni procul absint, tristis atque aegra. nitrum quidem et alumen, marina aqua calida et fabae putamina vel ervi ultima venena sunt.

  inter vitia arborum est et prodigiis locus. invenimus ficos sub foliis natas, vitem et malum punicam stirpe fructum tulisse, non palmite aut ramis, vitem uvas sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus. sunt et miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta revixit et in boeotia derosae locustis fici regerminavere. mutantur arbores et colore fiuntque ex nigris candidae, non semper prodigio, sed eae maxime, quae ex semine nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant. prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba poma aut dulcia ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida uva et fico in nigras aut, ut laudiceae xerxis adventu, platano in oleam mutata. qualibus ostentis aristandri apud graecos volumen scatet, ne in infinitum abeamus, apud nos vero c. epidii commentarii, in quibus arbores locutae quoque reperiuntur. subsedit in cumano arbor gravi ostento paulo ante pompei magni bella civilia paucis ramis eminentibus; inventum sibyllinis libris internicionem hominum fore, tantoque eam maiorem, quanto propius ab urbe postea facta esset. sunt prodigia et cum alienis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est cyzici ante obsidionem. simili modo trallibus palma in basi caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non et romae in capitolio in ara iovis bello persei enata palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est m. messalae c. cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam subversam piso gravis auctor prodidit. super omnia, quae umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo neronis principis ruina factum in agro marrucino, vetti marcelli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publicam transgresso arvisque inde e contrario in locum oliveti profectis.

  nunc expositis arborum morbis consentaneum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt communia omnium, quaedam propria quarundam. communia ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, riguus dato potu vel ablato, fimum suco defectis, putatio levandis onere, item suco emisso quaedam veluti detractio sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domitura palmitum, gemmarum, si frigus retorridas hirtasque fecerit, repumicatio et quaedam politura. arborum his aliae magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas aspernatur et fimum et circumfossuram amputationemque et omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, pomum vero eius marcescit. amygdalae, si colantur fossione, florem amittunt. nec insitas circumfodere oportet, priusquam validae ferre coeperint poma. plurimae autem amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos ungues et capillum. reciduntur veteres totae ac rursus a stolone aliquo resurgunt, sed non omnes nec nisi quarum naturam pati diximus.

  rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica, autumno varie et e natura soli, quippe cum vindemiator hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero maiore in parte orbis etiam pluvias autumni aquas derivare convenit. circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent. et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt. desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium.

  asperiora vina rigari utique cupiunt in sulmonense italiae agro, pago fabiano, ubi et arva rigant. mirumque, herbae aqua illa necantur, fruges aluntur, et riguus pro sarculo est. in eodem agro bruma - tanto magis, si nives iaceant geletve - , ne frigus vites adurat, circumfundunt riguis, quod ibi tepidare vocant, memorabili natura in amne solis, eodem aestate vix tolerandi rigoris.

  carbunculi ac robiginum remedia demonstrabimus volumine proximo. interim est et scariphatio quaedam in remediis, cum macie corticis ex aegritudine adstringente se iustoque plus vitalia arborum conprimente exacutam falcis aciem utraque manu inprimentes perpetuis incisuris diducunt ac veluti cutem laxant. salutare id fuisse argumento sunt dilatatae cicatrices et internato corpore expletae, magnaque ex parte similis hominum medicina et arborum est, quando earum quoque terebrantur ossa. amygdalae ex amaris dulces fiunt, si circumfosso stipite et ab ima parte circumforato defluens pituita abstergeatur. et ulmis detrahitur sucus inutilis, supra terram foratis usque ad medullam, in senecta aut cum alimento nimio abundare sentiuntur. idem et ficorum turgido cortice incisuris in oblicum levibus emittitur. ita fit, ne decidant fructus. pomiferis, quae germinant nec ferunt fructum, fissa radice inditur lapis fertilesque fiunt, hoc idem in amygdalis e robore cuneo adacto, in piris sorbisque e taeda ac cinere et terra cooperto. etiam radices circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque et circumcisis cinerem addidisse. fici serotinae fiunt, si primae grossi, cum fabae magnitudinem excessere, detrahantur. subnascuntur enim quae serius maturescunt. eaedem, cum frondere incipiunt, si cacumina rami cuiusque detrahantur, firmiores fertilioresque fiunt, nam caprificatio maturat.

  in ea culices nasci e grossis manifestum, quoniam, cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut plerique aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et aliud genus culicum, quos vocant centrinas, fucis apium similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et utilium; interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur. vexant et tineae semina ficorum, contra quas remedium in eodem scrobe defodere taleam lentisci inversa parte, quae fuerit a cacumine. uberrimas autem ficus rubrica amurca diluta et cum fimo infusa radicibus frondere incipientium facit. caprificorum laudantur maxime nigrae et in petrosis, quoniam frumenta plurima habeant. caprificatio ipsa post imbrem.

  in primis autem cavendum, ne ex remediis vitia fiant, quod evenit nimia aut intempestiva medicina. interlucatio arboribus prodest, sed omnium annorum trucidatio inutilissima. vitis tantum tonsuram annuam quaerit, alternam vero myrtus, punicae, oleae, quia celeriter fruticescunt. ceterae rarius tondeantur, nulla autumno, ac ne radantur quidem nisi vere. putatione plaga ad vitalia ... sunt omnia, quaecumque non supervacua.

  similis fimi ratio. gaudent eo, sed cavendum, ne in fervore solis admoveatur, ne inmaturum, ne validius quam opus sit. urit vineas suillum nisi quinquennio interposito, praeterquam si riguis diluatur, et e coriariorum sordibus nisi admixta aqua, item largius. iustum existimant in denos pedes quadratos iii modios. id quidem soli natura decernet.

  columbino ac suillo plagis quoque arborum medentur. si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radicibus fimum suillum addi iubent. eo anno vinolenta, proximo dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda censent quater anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi vino lasere diluto; si findantur in arbore, pediculum intorqueri; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus aegris faecem vini, aut lupinum circum radices earum seri. aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. fici, cum volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praecoces facit cogitque maturescere calx admota radicibus. et haec autem, ut omnia poma, intervelli melius est, ut quae relicta sint grandescant.

  quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, ut palmae ac lentisci; salsis enim aquis aluntur. salis vim et cineres, sed leniorem, habent; ideo ficis adsperguntur rutaeque, ne fiant vermiosae neve radices putrescant. quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi, si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint, aceto acri subacto cinere rigari atque oblini; quod si fructum non maturent prius inarescentem, praecisarum ad radices plagam fibrasque aceto acri et urina v
etusta madefacere atque eo luto obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fructus, nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius. nec non ignis aliquis prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit. cato et medicamenta quaedam conponit, mensurae quoque distinctione, ad maiorum arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae et aquae portione aequa, ablaqueatis prius radicibus paulatim, adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante circumpositis, item fico; huius praecipue vere terram adaggerari radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo, ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos decoqui in crassitudinem mellis, rursusque cum bituminis tertia parte et sulpuris quarta sub diu coqui, quoniam exardescat sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo triduo. plerique non minus auxilii et alimenti arbitrantur in urina quam cato in amurca, addita modo pari aquae portione, quoniam per se noceat. aliqui volucre appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent atque ita putant aut sanguine ursino linunt post putationem easdem. sunt arborum pestes et formicae. has abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus, nec non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has et talpas amurca necant, contraque urucas et, ne mala putrescant, lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim autem contra urucas ambiri arbores singulas a muliere incitati mensis, nudis pedibus, recincta. item ne quod animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam abluatur ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia humana, quippe cum averti grandines carmine credant plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a catone proditis contra luxata membra iungenda harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem precationemque eodem volumine tradidit.

  LIBER XVIII

  sequitur natura frugum hortorumque ac florum quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contemplatione, si quis aestimet varietatem, numerum, flores, odores coloresque et sucos ac vires earum, quas salutis aut voluptatis hominum gratia gignit. qua in parte primum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti iuvat, quamquam inter initia operis defensae. quoniam tamen ipsa materia accedimus ad reputationem eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus urguemus nostramque culpam illi inputamus. genuit venena. set quis invenit illa praeter hominem cavere ac refugere alitibus ferisque satis est. atque cum arbore exacuant limentque cornua elephanti et uri, saxo rhinocerotes, utroque apri dentium sicas, sciantque ad nocendum praeparare se animalia, quod tamen eorum excepto homine et tela sua venenis tinguit nos et sagittas tinguimus ac ferro ipsi nocentius aliquid damus, nos et flumina inficimus et rerum naturae elementa, ipsumque quo vivitur in perniciem vertimus. neque est, ut putemus ignorari ea ab animalibus; quae praepararent contra serpentium dimicationes, quae post proelium ad medendum excogitarent, indicavimus. nec ab ullo praeter hominem veneno pugnatur alieno. fateamur ergo culpam ne iis quidem, quae nascuntur, contenti; etenim quanto plura eorum genera humana manu fiunt! quid non et homines quidem ut venena nascuntur atra ceu serpentium lingua vibrat tabesque animi contacta adurit culpantium omnia ac dirarum alitum modo tenebris quoque suis et ipsarum noctium quieti invidentium gemitu, quae sola vox eorum est, ut inauspicatarum animantium vice obvii quoque vetent agere aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus praemium novere quam odisse omnia. verum et in hoc eadem naturae maiestas. quanto plures bonos genuit ut fruges! quanto fertilior in his, quae iuvent alantque! quorum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni suae istis hominum rubis, pergemus excolere vitam eoque constantius, quo operae nobis maior quam famae gratia expetitur. quippe sermo circa rura est agrestesque usus, sed quibus vita constet honosque apud priscos maximus fuerit.

  arvorum sacerdotes romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos acca larentia nutrice sua genitos, spicea corona, quae vitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud romanos fuit corona, honosque is non nisi vita finitur et exules etiam captosque comitatur. bina tunc iugera p. r. satis erant, nullique maiorem modum adtribuit, quo servorum paulo ante principis neronis contento huius spatii viridiariis piscinas iuvat maiores habere, gratumque, si non aliquem culinas. numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est hemina, far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset, id uno modo consectus, statuendo non esse purum ad rem divinam nisi tostum. is et fornacalia instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas terminis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, seiamque a serendo, segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo videmus - tertiam ex his nominare sub tecto religio est - , ac ne degustabant quidem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias libassent.

  iugum vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat cxx pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii farris aut heminae, conferente populo. cognomina etiam prima inde: pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, pisonis a pisendo, iam fabiorum, lentulorum, ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. iuniorum e familia bubulcum nominarunt, qui bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius confarreationis vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert cato, cum virum bonum laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non nisi ovium boumque inpendio dicebatur, non omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne bovem prius quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum causa celebrantes bubetios vocabant. servius rex ovium boumque effigie primum aes signavit. frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi xii tabulis capital erat, suspensumque cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni. iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in quis habitabant, suburana, palatina, collina, esquilina. nundinis urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur. quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore adoriam appellabant. equidem ipsa etiam verba priscae significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: “augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant nec antequam in vaginas perveniant.”

  ergo his moribus non modo sufficiebant fruges nulla provinciarum pascente italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. manius marcius aedilis plebis primum frumentum populo in modios assibus datavit. l. minucius augurinus, qui spurium maelium coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua de causa statua ei extra portam trigeminam a populo stipe conlata statuta est. seius in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in capitolio ac palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo vero anno mater deum advecta romam est, maiorem ea aestate messem quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt. M. Varro auctor est, cum l. metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pondo xxx, olei pondo x, carnis pondo xii. nec e latifundiis singulorum contingebat a
rcentium vicinos, quippe etiam lege stolonis licini incluso modo quingentorum iugerum, et ipso sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret. luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. mani quidem curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum imperio nota contio est: perniciosum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata est. quaenam ergo tantae ubertatis causa erat ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt. serentem invenerunt dati honores serranum, unde ei et cognomen. aranti quattuor sua iugera in vaticano, quae prata quintia appellantur, cincinnato viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo, plenoque nuntius morarum: “vela corpus,” inquit, “ut perferam senatus populique romani mandata.” tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex agris senatum ducesque arcessentibus. at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur et ipso honore his absumpto, ut non invita ea et indignante credatur id fieri. et nos miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae fuerint imperatorum!

 

‹ Prev