Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 346
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 346

by Pliny the Elder


  et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci ac vivere sine ulla radice. tubera haec vocantur undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignuntur, aut rimas sentiente. neque ipsa terrae cohaerent, cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possimus dicere neque aliud quam terrae callum. siccis haec fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus candido, laudatissima africae. crescant anne vitium id terrae - neque enim aliud intellegi potest - ea protinus globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat necne, non facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio communis est cum ligno. lartio licinio praetorio viro iura reddenti in hispania carthagine paucis his annis scimus accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius primos dentes inflecteret, quo manifestum erit terrae naturam in se globari. quod certum est, ex his erunt, quae nascantur et seri non possint.

  simile est et quod in cyrenaica provincia vocant misy, praecipuum suavitate odoris ac saporis, sed carnosius, et quod in threcia iton et quod in graecia geranion.

  de tuberibus haec traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tunc nasci et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem verno esse. quibusdam locis accepta tantum riguis feruntur, sicut mytilenis negant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab tiaris. est autem is locus, in quo plurima nascuntur. asiae nobilissima circa lampsacum et alopeconnesum, graeciae vero circa elim.

  sunt et in fungorum genere graecis dicti pezicae, qui sine radice aut pediculo nascuntur.

  ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpicium, quod graeci silphion vocant, in cyrenaica provincia repertum, cuius sucus laser vocatur, magnificum in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii repensum. multis iam annis in ea terra non invenitur, quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino caulis nostra memoria repertus neroni principi missus est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente protinus, capra sternuente crebrius. diuque iam non aliud ad nos invehitur laser, quam quod in perside aut media et armenia nascitur large, sed multo infra cyrenaicum, id quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta; quo minus omittendum videtur c. valerio m. herennio cos. cyrenis advecta romam publice laserpicii pondo xxx, caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo md.

  id apud auctores graeciae certissimos invenimus natum imbre piceo repente madefacta tellure circa hesperidum hortos syrtimque maiorem septem annis ante oppidum cyrenarum, quod conditum est urbis nostrae anno cxliii, vim autem illam per [iiii] stadium africae valuisse. in ea laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et, si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque, caule ferulaceo ac simili crassitudine. huius folia maspetum vocabant, apio maxime similia. semen erat foliaceum, folium ipsum vere deciduum. vesci pecora solita primoque purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vescebantur modis omnibus decocto, elixo assoque, eorum quoque corpora xl primis diebus purgante. sucus duobus modis capiebatur, e radice atque caule, et haec duo erant nomina, rhizias atque caulias, vilior illo ac putrescens. radici cortex niger. ad mercis adulteria sucum ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concutiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putrescentem. argumentum erat maturitatis colos siccitasque sudore finito. alii tradunt laserpicii radicem fuisse maiorem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse, cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consummantibus sese. hi et circumfodi solitum prodidere, nec purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod in paucis accidere. persico silphio prior opinio congruit.

  alterum genus eius est, quod magydaris vocatur, tenerius et minus vehemens, sine suco, quod circa syriam nascitur, non proveniens in cyrenaica regione. gignitur et in parnaso monte copiosum, quibusdam laserpicium vocantibus. per quae omnia adulteratur rei saluberrimae utilissimaeque auctoritas. probatio sinceri prima in colore modice rufo et, cum frangatur, intus candido, mox tralucente gutta quaeque saliva celerrime liquescat. usus in multis medicaminibus.

  sunt etiamnum duo genera non nisi sordido nota volgo, cum quaestu multum polleant, in primis rubia, tinguendis lanis et coriis necessaria. laudatissima italica et maxime suburbana, et omnes paene provinciae scatent ea. sponte provenit seriturque, similitudine erviliae, verum spinosis foliis et caule. geniculatus hic est quinis circa articulos in orbe foliis. semen eius rubrum, postremo nigrum, radix rubra est. quos in medicina usus habeat dicemus suo loco.

  at quae vocatur radicula lavandis demum lanis sucum habet, mirum quantum conferens candori mollitiaeque. nascitur sativa ubique, sed sponte praecipua in asia syriaque, saxosis et asperis locis, trans euphraten tamen laudatissima, caule ferulaceo, tenui et ipso, cibis indigenarum expetito et unguentis, quicquid sit cum quo decoquatur, folio oleae. struthion graeci vocant. floret aestate, grata aspectu, verum sine odore, spinosae caule lanuginis. semen ei nullum, radix magna, quae conciditur ad quem dictum est usum.

  ab his superest reverti ad hortorum curam et suapte natura memorandam et quoniam antiquitas nihil prius mirata est, quam hesperidum hortos ac regum adonidis et alcinoi itemque pensiles, sive illos semiramis sive assyriae rex syrus fecit, de quorum opere alio volumine dicemus. romani quidem reges ipsi coluere; quippe etiam superbus nuntium illum saevum atque sanguinarium filio remisit ex horto. in xii tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti vero heredium; quam ob rem comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum contra invidentium effascinationes dicari videmus in remedio saturica signa, quamquam hortos tutelae veneris adsignante plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias agros villasque possident. primus hoc instituit athenis epicurus otii magister; usque ad eum moris non fuerat in oppidis habitari rura.

  romae quidem per se hortus ager pauperis erat. ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum genera naufragio exquiri, aves ultra phasim amnem peti ne fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in numidiam atque aethiopiae sepulchra, aut pugnare cum feris mandique capientem quod mandat alius. at, hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati satietatique, nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret! ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque quondam alicam sibi excogitasse luxuriam ac medulla tantum earum superque pistrinarum operibus et caelaturis vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente annona. etiamne in herbis discrimen inventum esse, opesque differentiam facere in cibo etiam uno asse venali in his quoque aliqua sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato, ut pauperis mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas, ut passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi, et ravenna ternos libris rependit. heu prodigia ventris! mirum esset non licere pecori carduis vesci: non licet plebei! aquae quoque separantur, et ipsa naturae elementa vi pecuniae discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur rigor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet. etiamne herba aliqua diviti tantum pascitur nemo sacros aventinosque montes et iratae plebis secessus circumspexerit macellum certe aequabit quos pecunia separaverit. itaque, hercules, nullum macelli vectigali maius fuit romae clamore plebis incusantis apud omnes principes, donec remissum est portoriu
m mercis huius, conpertumque non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore fortunae iure: cum credatur pensio ea pauperrumis, in solo sponsor est et sub die reditus superficiesque caelo quocumque gaudens.

  hortorum cato praedicat caules. hinc primum agricolae aestimabant prisci et sic statim faciebant iudicium, nequam esse in domo matrem familias - etenim haec cura feminae dicebatur - , ubi indiligens esset hortus, quippe e carnario aut macello vivendum esse. nec caules, ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam gari desideria etiam in exprobratione erant. horti maxime placebant quae non egerent igni parcerentque ligno, expedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, facilia concoqui nec oneratura sensus cibo et quae minime accenderent desiderium panis. pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non indicum piper quaesitum quaeque trans maria petimus. iam in fenestris suis plebs urbana imagine hortorum cotidiana oculis rura praebebant, antequam praefigi prospectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latrocinatio. quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctoritatem rebus vilitas adimat, cum praesertim etiam cognomina procerum inde nata videamus lactucinosque in valeria familia non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia operae curaeque nostrae vergilio quoque confesso, quam sit difficile verborum honorem tam parvis perhibere.

  hortos villae iungendos non est dubium riguosque maxime habendos, si contingat, praefluo amne, si minus, e puteo rota organisve pneumaticis vel tollenonum haustu rigatos. solum proscindendum a favonio in autumnum praeparantibus post xiiii dies iterandumque ante brumam. viii iugerum operis palari iustum est, fimum iii pedes alte cum terra misceri, areis distingui easque resupinis pulvinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis, qua detur accessus homini scatebrisque decursus.

  in hortis nascentium alia bulbo commendantur, alia capite, alia caule, alia folio, alia utroque, alia semine, alia cartilagine, alia carne aut utroque, alia cortice aut cute et cartilagine, alia tunicis carnosis.

  aliorum fructus in terra est, aliorum et extra, aliorum non nisi extra. quaedam iacent crescuntque, ut cucurbitae et cucumis; eadem pendent, quamquam graviora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur. sed cucumis cartilagine et carne constat, cucurbita cortice et cartilagine; cortex huic uni maturitate transit in lignum. terra conduntur raphani napique et rapa, atque alio modo inulae, siser, pastinacae. quaedam vocabimus ferulacea, ut anetum, malvas. namque tradunt auctores in arabia malvas septimo mense arborescere baculorumque usum praebere. exemplo est arbor malvae in mauretania lixi oppidi aestuario, ubi hesperidum horti fuisse produntur, cc passibus ab oceano iuxta delubrum herculis antiquius gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum xx, crassitudinis quam circumplecti nemo possit. in simili genere habebitur et cannabis. nec non et carnosa aliqua appellabimus, ut spongeas in umore pratorum enascentes. fungorum enim callum in ligni arborumque natura diximus et alio genere tuberum paulo ante.

  cartilaginum generis extraque terram est cucumis, mira voluptate tiberio principi expetitus. nullo quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promoventibus in solem rotis olitoribus rursusque hibernis diebus intra specularium munimenta revocantibus. quin et lacte mulso semine eorum biduo macerato apud antiquos graeciae auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores fiant. crescunt qua coguntur forma. in italia virides et quam minimi, in provinciis quam maximi et cerini aut nigri placent. copiosissimi africae, grandissimi moesiae. cum magnitudine excessere, pepones vocantur. vivunt hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in cibis, non insalubres tamen plurimum. natura oleum odere mire nec minus aquas diligunt, desecti quoque. ad eas modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si quid obstet vel si pendeant, curvantur intorquenturque. id vel una nocte deprehenditur, si vas cum aqua subiciatur, a quattuor digitorum intervallo descendentibus ante posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos curvatis. iidem in fistulam flore demisso mira longitudine crescunt. ecce cum maxime nova forma eorum in campania provenit mali cotonei effigie. forte primo natum ita audio unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas vocant. non pendent hi, sed humi rotundantur, colore aureo. mirum in his praeter figuram coloremque et odorem, quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes, statim a pediculo recedunt. columella suum tradit commentum, ut toto anno contingant, fruticem rubi quam vastissimum in apricum locum transferre et recidere duum digitorum relicta stirpe circa vernum aequinoctium. ita in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. cucumerum graeci tria genera fecere, laconicum, scytalicum, boeotium; ex his tantum laconicum aqua gaudere. sunt qui herba, nomine quae vocatur culix, trita semen eorum maceratum seri iubeant, ut sine semine nascantur.

  similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo. aeque hiemem odere, amant rigua ac fimum. seruntur ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter aequinoctium vernum et solstitium, parilibus tamen aptissime; aliqui malunt ex kal. mart. cucurbitas et nonis, cucumis et per quinquatrus serere. simili modo reptantibus flagellis scandentis parietum aspera in tectum usque natura sublimitatis avida. vires sine adminiculo standi non sunt, velocitas pernix, levi umbra camaras ac pergulas operiens. inde haec prima duo genera, camararium et plebeium, quod humi crescit; in priore mire tenui pediculo libratur pondus immobile aurae. cucurbita quoque omni modo fastigatur, vaginis maxime vitilibus, coniecta in eas postquam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque et draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa iam visa est viiii pedum longitudinis. particulatim cucumis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos patitur, candida lanugine obductus magisque, dum crescit.

  cucurbitarum numerosior usus. et primus caulis in cibo, atque ex eo in totum natura diversa. nuper in balnearum usum venere urceorum vice, iam pridem vero etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener, deraditur nihilominus in cibis. cibus saluber ac lenis pluribus modis, ex his tamen, qui perfici humano ventre non queant, sed non intumescant. semina, quae proxima collo fuerunt, proceras pariunt, item ab imis, sed non comparandas supra dictis; quae in medio, rotundas; quae in lateribus, crassas brevioresque. siccantur in umbra et, cum libeat serere, in aqua macerantur. cibis quo longiores tenuioresque, eo gratiores, et ob id salubriores quae pendendo crevere, minimumque seminis tales habent, duritia eius in cibis gratiam terminante. eas, quae semini serventur, ante hiemem praecidi non est mos, postea fumo siccantur condendis hortensiorum seminibus, rusticae supellectili. inventa est ratio, qua cibis quoque servarentur - eodemque modo cucumis - usque ad alios paene proventus; et id quidem muria fit. sed et scrobe opaco in loco harena substrato fenoque sicco operto ac deinde terra virides servari tradunt. sunt et silvestres in utroque genere et omnibus fere hortensiis. sed et his medica tantum natura est, quam ob rem differentur in sua volumina.

  reliqua cartilaginum naturae terra occultantur omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus videri, nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora vero et concava feminini, praestantiora suavitate et ad condiendum faciliora; saepius sata transeunt in marem. iidem naporum quinque genera fecere, corinthium, cleonaeum, liothasium, boeotium et quod per se viride dixerunt. ex his in amplitudinem adolescit corinthium, nuda fere radice. solum enim hoc genus superne tendit, non, ut cetera, in terram. liothasium quidam thracium appellant, frigorum patientissimum. ab eo boeotium dulce est, rotunditate etiam brevi notabile, neque, ut cleonaeum, praelongum. in totum quidem quorum levia folia, ipsi quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida, amariores. est praeterea genus silvestre, cuius folia sunt erucae similia. palma romae amiterninis datur, dein nursinis, tertia nostratibus. cetera de satu eorum in rapis dicta sunt.

  cortice et cartilagine constant raphani, multisque eorum cortex crassior etiam quam quibusdam arborum. amaritudo plurima illis est pro crassitudine corticis - cetera quoque aliquando lignosa - et vis mira colligendi spiritum laxandique ructum. ob id cibus inliberalis, utique si proxime olus mandatur; si vero ipse cum olivis druppis, rarior ructus fit minusque faetidus. aegypto mire celebratur olei propter fertilitatem, quod e se
mine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat, quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus tributi est nullumque ibi copiosius oleum. genera raphani graeci fecere tria foliorum differentia: crispi atque levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem, sed breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et in prioribus tamen differentia semine, quoniam aliqua peius, aliqua admodum exiguum ferunt. haec vitia non cadunt nisi in crispa folia. nostri alia fecere genera: algidense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi figura, quod vocant syriacum, suavissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens praecipue. verum tamen e syria non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores non reperitur; id autem tota hieme durat. etiamnum unum silvestre graeci cerain vocant, pontici armon, alii leucen, nostri armoraciam, fronde copiosius quam corpore. in omnibus autem probandis maxime spectantur caules, inmitium enim rotundiores crassioresque ac longis canalibus; folia ipsa tristiora et angulis horrida.

  seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in germania infantium puerorum magnitudinem aequet. seritur post id. feb., ut vernus sit, iterumque circa vulcanalia, quae satio melior. multi et martio et aprili serunt et septembri. incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus. aristomachus detrahi folia per hiemem iubet et, ne lacunae stagnent, accumulari; ita in aestatem grandescere. quidam prodidere, si palo adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine, deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magnitudinem scrobis crescere. praecipue tamen salsis aluntur; itaque etiam talibus aquis rigantur et in aegypto nitro sparguntur, ubi sunt suavitate praecipui. in totum quoque salsugine amaritudo eorum eximitur, fiuntque coctis similes. namque et cocti dulcescunt et in naporum vicem transeunt. crudos medici suadent ad colligenda acria viscerum cum sale ieiunis esse, atque ita vomitionibus praeparant meatum. tradunt et praecordiis necessarium hunc sucum, quando φθειρίασιν cordi intus inhaerentem non alio potuisse depelli conpertum sit in aegypto, regibus corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus. atque, ut est graeca vanitas, fertur in templo apollinis delphis adeo ceteris cibis praelatus raphanus, ut ex auro dicaretur, beta ex argento, rapum e plumbo. scires non ibi genitum m’. curium imperatorem, quem hospitum legatis aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem in foco inventum annales nostri prodidere. scripsit et moschion graecus unum de raphano volumen. utilissimi in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus semper inimici, quoniam adterant; ebora certe poliunt. odium is cum vite maximum, refugitque iuxta satos.

 

‹ Prev