cypirus est gladiolus, ut diximus, radice bulbosa, laudatissimus in insulis creta, dein naxo et postea in phoenice. cretico candor odorque vicinus nardo, naxio acrior, phoenicio exiguum spirans, nullus aegyptio, nam et ibi nascitur. discutit duritias corporum; iam remedia enim dicemus, quoniam et florum odorumque generi est magnus usus in medicina. quod ad cypiron attinet, apollodorum quidem sequar, qui negat bibendum, quamquam professus efficacissimum esse adversus calculos. os eo fovet. feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque, tradit barbaros suffitum huius herbae excipientes ore lienes consumere et non egredi domibus nisi ab hoc suffitu, vegetiores enim firmioresque sic etiam in die fieri; intertriginum et alarum vitiis perfrictionibusque cum oleo inlitum non dubie mederi.
cyperos iuncus est, qualiter diximus, angulosus, iuxta terram candidus, cacumine niger pinguisque. folia ima porraceis exiliora, in cacumine minuta, inter quae semen est. radix olivae nigrae similis, quam, cum oblonga est, cyperida vocant, magni in medicina usus. laus cypero prima hammoniaco, secunda rhodio, tertia theraeo, novissima aegyptio. qui et confudit intellectum, quoniam et cypiros ibi nascitur. sed cypiros radice durissima vixque spirans, cyperis odor et ipsis nardum imitans. est et per se indica herba, quae cypira vocatur, zingiberis effigie; commanducata croci vim reddit. cypero vis in medicina psilotri. inlinitur pterygiis ulceribusque genitalium et quae in umore sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix adversus serpentium ictus et scorpionum praesentis remedii est. vulvas aperit pota; largiori tanta vis, ut et expellat eas. urinam ciet et calculos, ob id utilissima hydropicis. inlinitur et ulceribus, quae serpunt, sed his praecipua, quae in stomacho sunt, e vino vel aceto inlita.
iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum sistit alvum et feminarum menses. capitis dolores facit. qui vocatur holoschoenus ... quae proxima sunt radici, commanducantur adversus araneorum morsus. invenio etiamnum unum iunci genus quod euripicen vocant; huius semine somnum allici, set modum servandum, ne sopor fiat.
obiter et odorati iunci medicinae dicentur, quoniam et in ... syria coele, ut suo loco rettulimus, nascitur. laudatissimus ex nabataea cognomine teuchitis, proximus babylonius, pessimus ex africa ac sine odore. est autem rotundus, vinosae mordacitatis ad linguam; sincerus in confricando odorem rosae emittit rubentibus fragmentis. discutit inflationes, ob id stomacho utilis bilemque reicientibus. singultus sedat, ructus movet, urinam ciet, vesicae medetur. ad muliebres usus decoquitur. opisthotonicis cum resina arida inponitur excalfactoria vi.
rosa adstringit, refrigerat. usus eius dividitur in folia et flores, capita. foliorum partes, quae sunt candidae, ungues vocantur. in flore aliud est semen, aliud capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium siccatur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non detrahuntur - ibi enim umoris plurimum - , aut cum detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut vino maceratur in sole vasis vitreis. quidam et salem admiscent, nonnulli et anchusam aut aspalathum aut iuncum odoratum, quia talis maxime prodest vulvae ac dysintericis. exprimuntur eadem folia detractis unguibus trita per linteum spissum in aereum vas, lenique igni sucus coquitur, donec fiat crassitudo mellis. ad haec eligi oportet odoratissima quaeque folia. vinum quomodo fieret e rosa, diximus inter genera vini. usus suci ad aures, oris ulcera, gingivas, tonsillas gargarizati, stomachum, vulvas, sedis vitia, capitis dolores - in febri per se vel cum aceto - , somnos, nausias. folia uruntur in calliblepharum, et siccis femina adsperguntur. epiphoras quoque arida leniunt. flos somnum facit, inhibet fluctiones mulierum, maxime albas, in posca potus et sanguinis excreationes, stomachi quoque dolores, quantum ... in vini cyathis tribus. seminis optimum crocinum nec anniculo vetustius et in umbra siccatum; nigrum inutile. dentium dolori inlinitur, urinam ciet, stomacho inponitur, item igni sacro non veteri. naribus subductum caput purgat. capita pota ventrem et sanguinem sistunt. ungues rosae epiphoris salubres sunt; ulcera enim oculorum rosa sordescunt, praeterquam initiis epiphorae ita, ut arida cum pane inponatur. folia quidem intus stomachi rosionibus et intus ventris aut intestinorum utilissima et praecordiis, vel inlita. cibo quoque lapathi modo condiuntur. cavendus in his situs celeriter insidens. et aridis aut expressis aliquis usus. diapasmata inde fiunt ad sudores coercendos ita, ut a balineis inarescant corpori, dein frigida abluantur. silvestris pilulae cum adipe ursino alopecias emendant.
lilii radices multis modis florem suum nobilitant, contra serpentium ictus ex vino potae et contra fungorum venena. propter clavos pedum in vino decoquuntur triduoque non solvuntur. cum adipe aut oleo decoctae pilos quoque adustis reddunt. e mulso potae inutilem sanguinem cum alvo trahunt, lienique et ruptis, vulsis prosunt et mensibus feminarum, in vino vero decoctae inpositaeque cum melle nervis praecisis. medentur contra lichenas et lepras, et furfures in facie emendant, erugant corpora, cutem. folia in aceto cocta vulneribus inponuntur, si testium, melius cum hyoscyamo et farina tritici. semen inlinitur igni sacro, flos et folia ulcerum vetustati, sucus qui flore expressus est - ab aliis mel vocatur, ab aliis syrium - ad emolliendas vulvas sudoresque faciendos et suppurationes concoquendas.
narcissi duo genera in usum medici recipiunt, purpureo flore et alterum herbaceum, hunc stomacho inutilem et ideo vomitorium alvosque solventem, nervis inimicum, caput gravantem et a narce narcissum dictum, non a fabuloso puero. utriusque radix mulsei saporis est. ambustis prodest exiguo e melle, sic et vulneribus et luxatis; panis vero cum melle et aerina farina, sic et infixa corpori extrahit. in polenta tritus oleoque contusis medetur et lapide percussis. purgat vulnera permixtus farinae, nigras vitiligines emaculat. ex hoc flore fit narcissinum oleum ad emolliendas duritias, calfacienda quae alserint, auribus utilissimum, sed et capitis dolores facit.
violae silvestres et sativae. purpureae refrigerant. contra inflammationes inlinuntur stomacho, ardenti inponuntur et capiti in fronte, oculorum privatim epiphoris et sede procidente volvave et contra suppurationes. crapulam et gravedines capitis inpositis coronis olfactuque discutiunt, anginas ex aqua potae. id, quod purpureum est ex his, comitialibus medetur, maxime pueris, in aqua potum. semen violae scorpionibus adversatur. contra flos albae suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea extenuat menses, urinam ciet. minor vis est recentibus, ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho in aquae tribus menses trahit. radices eius cum aceto inlitae sedant lienem, item podagram, oculorum autem inflammationes cum murra et croco. folia cum melle purgant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quae in umidis sunt, ex aceto vero collectiones sanant.
baccar in medicinae usu aliqui ex nostris perpressam vocant. auxiliatur contra serpentes, capitis dolores fervoresque, item epiphoras. inponitur mammis tumentibus a partu et aegilopiis incipientibus ignibusque sacris. odor somnum gignit. radicem decoctam bibere spasticis, eversis, convulsis, suspiriosis salutare est et in tussi vetere. rami eius tres quattuorve decocuntur ad tertias partes; haec potio mulieres ex abortu purgat. laterum punctiones tollit et vesicae calculos. tunditur et utiliter in diapasmata. vestibus odoris gratia inseritur. combretum, quod simile ei diximus, tritum cum axungia vulnera mire sanat.
asarum iocinerum vitiis salutare esse traditur uncia sumpta in hemina mulsi mixti. alvum purgat ellebori modo, hydropicis prodest et praecordiis vulvisque ac morbo regio. in mustum si addatur, facit vinum urinis ciendis. effoditur cum folia mittit, siccatur et conditur. in umbra situm celerrime sentit.
et quoniam quidam, ut diximus, nardum rusticum nominavere radicem baccaris, contexemus et gallici nardi remedia, in hunc locum dilata in peregrinis arboribus. ergo adversus serpentes duabus drachmis in vino succurrit, inflationibus coli vel ex aqua vel ex vino, item iocineris et renium suffusisque felle et hydropicis, per se vel cum absinthio. sistit purgationum mulierum impetus.
eius vero, quod phun eodem loco appellavimus, radix datur potui trita vel decocta ad strangulatus vel pectoris dolores vel laterum quoque. menses ciet. bibitur cum vino.
crocum melle non solvitur nulloque dulci, facillime autem vino aut aqua. utilissimum in medicina, adservatur cornea pyxide. discutit inflammationes omnes quidem, sed oculorum maxime ex
ovo; item vulvarum quoque strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris et renium, iocinerum, pulmonum vesicarumque, peculiariter inflammationi earum vehementer utile, item tussi et pleuriticis. tollit et pruritus, urinas ciet. qui crocum prius biberint, crapulam non sentient, ebrietati resistent. coronae quoque ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit, caput leniter movet, venerem stimulat. flos eius igni sacro inlinitur cum creta cimolia. ipsum plurumis medicaminibus miscetur, collyrio uni etiam nomen dedit. faex quoque expressi unguento crocino, quod crocomagma appellant, habet suas utilitates contra suffusiones oculorum, urinas. magis excalfacit quam crocum ipsum. optimum quod gustatu salivam dentesque maxime inficit.
iris rufa melior quam candida. infantibus eam circumligari salutare est, dentientibus praecipue et tussientibus taeniarumve vitio laborantibus instillari. ceteri effectus eius non multum a melle differunt. ulcera purgat capitis, praecipue suppurationes veteres. alvum solvit duabus drachmis cum melle, tussim, tormina, inflationes pota, lienes ex aceto. contra serpentium et araneorum morsus ex posca valet; contra scorpiones duarum drachmarum pondere in pane vel aqua sumitur; contra canum morsus ex oleo inponitur et contra perfrictiones. sic et nervorum doloribus, lumbis vero et coxendicibus cum resina inlinitur. vis ei concalfactoria. naribus subducta sternumenta movet caputque purgat. dolori capitis cum cotoneis malis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas discutit. vomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius utuntur, in vino ad clavos et verrucas, triduoque non solvitur. halitus oris commanducata abolet alarumque vitia. suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed genituram consumit. sedis rimas et condylomata omniaque in corpore excrescentia sanat. sunt qui silvestrem xyrim vocent. strumas haec vel panos vel inguina discutit. praecipitur, ut sinistra manu ad hos usus eruatur colligentesque dicant, cuius hominis vitiique causa eximant. scelus herbariorum aperietur et in hac mentione: partem eius servant et quarundam aliarum herbarum, sicuti plantaginis, et si parum mercedis tulisse se arbitrantur rursusque opus quaerunt, partem eam, quam servavere, eodem loco infodiunt, credo, ut vitia, quae sanaverint, faciant rebellare. saliuncae radix in vino decocta sistit vomitiones, conroborat stomachum.
polio musaeus et hesiodus perungui iubent dignationis gloriaeque avidos, polium tractari ... coli, polium contra venena haberi, contra serpentes substerni, uri, in vino decoqui recens vel aridum inlinique vel potari. medici splenicis propinant ex aceto, morbo regio in vino, et hydropicis incipientibus in vino decoctum; vulneribus quoque sic inlinunt. secundas mulierum partusque emortuos pellit, item dolores corporis. vesicas inanit, epiphoris inlinitur. nec magis alia herba convenit medicamento, quod alexipharmacon vocant. stomacho tamen inutile esse caputque eo inpleri et abortum fieri puto. aliqui negant et religionem addunt, ubi inventum sit, protinus adalligandum contra oculorum suffusiones cavendumque, ne terram attingat. hi et folia eius thymo similia tradunt, nisi quod molliora sunt et lanatiore canitie. cum ruta silvestri et si teratur ex aqua caelesti, aspidas mitigare dicitur, et non secus atque cytinus adstringit et cohibet vulnera prohibetque serpere.
holochrysos medetur stranguriae in vino, et oculorum epiphoris inlitu, cum faece vero vini cremata et polenta lichenas emendat. chrysocomes radix calfacit et adstringit. datur potui ad iocinerum vitia, item pulmonum, vulvae dolores in aqua mulsa decocta. ciet menstrua et, si cruda detur, hydropicorum aquam.
melissophyllo sive melittaena si perunguantur alvi, non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis eius examina facillime continentur. idem praesentissimum est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut araneorum, item scorpionum, item contra volvarum strangulationes addito nitro, contra tormina e vino. folia eius strumis inlinuntur et sedis vitiis cum sale. decoctae sucus feminas purgat et inflammationes discutit et ulcera sanat. articularios morbos sedat canisque morsus. prodest dysintericis veteribus et coeliacis, orthopnoicis, lienibus, ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle inungui eximium habetur.
melilotos quoque oculis medetur cum luteo ovi aut lini semine. maxillarum quoque dolores lenit et capitis cum rosaceo, item aurium e passo quaeque in manibus intumescant vel erumpant, stomachi dolores in vino decocta vel cruda tritaque. idem effectus et ad vulvas, ad testes vero et sedem prociduam quaeque et alia ibi sint vitia ... recentem ex aqua decoctam vel ex passo. adiecto rosaceo inlinitur ad carcinomata. defervescit in vino dulci. peculiariter et contra meliceridas efficax.
trifolium scio credi praevalere contra serpentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis granis xx potis vel foliis et tota herba decocta, serpentesque numquam in trifolio aspici; praeterea a celebratis auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere xxv grana eius, quod minyanthes ex eo appellavimus, tradi, multa alia praeterea in remediis eius adscribi. sed me contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet, sophocles enim poeta venenatum id dicit, simos quoque ex medicis, decocti aut contriti sucum infusum corpori easdem uredines facere, quas si percussis a serpente inponatur. ergo non aliter utendum eo quam contra venena censuerim. fortassis enim et his venenis inter se contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custodiendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum.
thymum colligi oportet in flore et in umbra siccari. duo autem sunt genera eius: candidum, radice lignosa, in collibus nascens, quod et praefertur; alterum nigrius florisque nigri. utraque oculorum claritati multum conferre existimantur et in cibo et in medicamentis; item diutinae tussi ecligmate faciles excreationes facere cum aceto et sale, sanguinem concrescere non pati e melle, longas faucium destillationes extra inlita cum sinapi extenuare, item stomachi et ventris vitia. modicis tamen utendum est, quoniam excalfaciunt; qua vi sistunt alvum, quae si exulcerata sit, denarii pondus in sextarium aceti et mellis addi oporteat, item si lateris dolor sit, aut inter scapulas aut in thorace. praecordiis medentur ex aceto cum melle, quae potio datur et in alienatione mentis ac melancholicis. datur et comitialibus, quos correptos olfactu excitat thymum. aiunt et dormire eos oportere in molli thymo. prodest et orthopnoicis et anhelatoribus mulierumque mensibus retardatis vel si emortui sint in utero partus, decoctum in aqua ad tertias, et viris vero contra inflationes cum melle et aceto et si venter turgueat testesve aut si vesicae dolor exigat. e vino tumores et impetus inpositum tollit, item cum aceto callum et verrucas. coxendicibus inponitur cum vino, articulariis morbis et luxatis tritum ac lanae inspersum ex oleo, ambustis cum adipe suillo. dant et potioni in articulariis morbis trium obolorum pondere in tribus cyathis aceti et mellis, in fastidio tritum cum sale.
hemerocalles pallidum e viridi et molle folium habet, grandi radice odorataque, bulbosa. cum melle inposita ventri aquas pellit et sanguinem etiam inutilem. folia epiphoris oculorum mammarumque post partum inlinuntur.
helenium ab helena, ut diximus, natum favere creditur formae, cutem mulierum in facie reliquoque corpore nutrire incorruptam. praeterea putant usu eius quandam vitae gratiam his veneremque conciliari. adtribuunt et hilaritatis effectum eidem potae in vino eumque, quem habuerit nepenthes illud praedicatum ab homero, quod tristitia omnis aboleretur. est autem suci praedulcis. prodest et orthopnoicis radix eius in aqua ieiunis pota. est autem candida intus et dulcis. bibitur et contra serpentium ictus ex vino. mures quoque contrita dicitur necare.
habrotonum duorum traditur generum, campestre ac montanum. hoc feminam, illud marem intellegi volunt. amaritudo absinthii in utroque. siculum laudatissimum, dein galaticum. usus et foliis, sed maior semini ad excalfaciendum, ideo nervis utile, tussi, orthopnoeae, ruptis, convulsis, lumbis, urinae angustiis. datur bibendum manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes; ex his quaternis cyathis bibitur. datur et semen tusum in aqua drachmae pondere. prodest et vulvae. concoquit panos cum farina hordeacia et oculorum inflammationi inlinitur cotoneo malo cocto. serpentes fugat; contra ictus earum bibitur cum vino inliniturque, efficacissimum contra ea, quorum veneno tremores et frigus accidunt, ut scorpionum et phalangiorum; et contra venena alia pota prodest et quoquo modo algentibus. vis ei et extrahendi ea, quae i
nhaereant corporibus. pellit et interaneorum mala. ramo eius, si subiciatur pulvino, venerem stimulari aiunt, efficacissimamque esse herbam contra omnia veneficia, quibus coitus inhibeatur.
leucanthemum suspiriosis medetur duabus partibus aceti permixtum. sampsuchum sive amaracum in cypro laudatissimum et odoratissimum scorpionibus adversatur ex aceto ac sale inlitum. menstruis quoque multum confert inpositum. minor eidem poto vis. cohibet et oculorum epiphoras cum polenta. sucus decocti tormina discutit. et urinis et hydropicis utile. movet aridum sternumenta. fit ex eo et oleum, quod sampsuchinum vocatur aut amaracinum, ad excalfaciendos molliendosque nervos; et vulvas calfacit. folia suggillatis cum melle et luxatis cum cera prosunt.
anemonas coronarias tantum diximus, nunc reddemus et medicas. sunt qui phrenion vocent. duo eius genera: prima silvestris, altera cultis nascens, utraque sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium florem habet, quae et copiosissima est, aut purpureum aut lacteum. harum trium folia apio similia sunt nec temere semipedem altitudine excedunt, cacumine asparagi. flos numquam se aperit nisi vento spirante, unde et nomen accepere. silvestri amplitudo maior, latioribus durioribusque foliis, flore phoenicio. hanc errore ducti argemonen putant multi, alii rursus papaver, quod rhoean vocavimus. sed distinctio magna, quod utraque haec postea florent, nec aut sucum illarum anemonae reddunt aut calyces habent nec nisi asparagi cacumen. prosunt anemonae capitis doloribus et inflammationibus, vulvis mulierum. lacte quoque et menstrua cient cum tisana sumptae aut vellere adpositae. radix commanducata pituitam trahit, dentes sanat, decocta oculorum epiphoras et cicatrices. magi occultum quiddam iis tribuere, quae primum aspiciatur eo anno tolli iubentes dicique colligi eam tertianis et quartanis remedio, postea adligari florem panno russeo et in umbra adservari, ita, cum opus sit, adalligari. quae ex his phoenicium florem habet, radice contrita cuicumque animalium inposita ulcus facit styptica vi; et ideo expurgandis ulceribus adhibetur.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 356