Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 374
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 374

by Pliny the Elder


  arsenogonon et thelygonon herbae sunt habentes uvas floribus oleae similes, pallidioris tamen, semen album papaveris modo. thelygoni potu feminam concipi narrant; arsenogonon ab ea semine oleae nec alio distat; huius potu mares generari, si credimus. alii utramque ocimo similem tradunt, arsenogoni autem semen geminum esse testibus simile.

  mammarum vitiis aizoum, quod digitillum appellavimus, unice medetur. erigeron ex passo mammas uberiores facit, sonci cum farre cocti ius. quae vero mastos vocatur, inlita pilos mammarum partu nascentes aufert; testas in facie aliaque cutis vitia emendat gentiana, nymphaea heraclia inlita, cyclamini radix maculas omnes. cacaliae grana mixta cerae liquidae extendunt cutem in facie erugantque. vitia omnia acori radix emendat.

  capillum lycium suco flavum facit, denigrat hypericum, quod et corissum vocatur, item ophrys herba, denticulato oleri similis, foliis ii. nigritiam dat et polemonia in oleo decocta. psilotrum nos quidem in muliebribus medicamentis tractamus, verum iam et viris est in usu. efficacissimum autem habetur archezostis, item tithymalli, suco vel in sole cum oleo inlito crebro vel evolsis pilis. - quadripedum scabiem sanat hysopum ex oleo, suum anginas peculiariter sideritis. - verum et reliqua genera herbarum reddamus.

  LIBER XXVII

  crescit profecto apud me certe tractatu ipso admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata hoc modo posset videri etiam rerum naturae ipsius munificentia, si humani operis esset inventio. nunc vero deorum fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo inveniret, eandemque omnium parentem et genuisse haec et ostendisse, nullo vitae miraculo maiore, si verum fateri volumus. scythicam herbam a maeotis paludibus et euphorbeam e monte atlante ultraque herculis columnas ex ipso rerum naturae defectu, parte alia britannicam ex oceani insulis extra terras positis, itemque aethiopidem ab exusto sideribus axe, alias praeterea aliunde ultro citroque humanae saluti in toto orbe portari, inmensa romanae pacis maiestate non homines modo diversis inter se terris gentibusque, verum etiam montes et excedentia in nubes iuga partusque eorum et herbas quoque invicem ostentante! aeternum, quaeso, deorum sit munus istud! adeo romanos velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur.

  sed antiquorum curam diligentiamque quis possit satis venerari constat omnium venenorum ocissimum esse aconitum et tactis quoque genitalibus feminini sexus animalium eodem die inferre mortem. hoc fuit venenum, quo interemptas dormientes a calpurnio bestia uxores m. caelius accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio eius in digitum. ortum fabulae narravere e spumis cerberi canis extrahente ab inferis hercule ideoque apud heracleam ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus, gigni. hoc quoque tamen in usus humanae salutis vertere scorpionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido. ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine perimat. cum eo solo conluctatur veluti praesentius invento, sola haec pugna est, cum venenum in visceribus reperit mirumque, exitialia per se ambo cum sint, duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit. immo vero etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt demonstrando, quomodo venenata quoque ipsa sanarentur. torpescunt scorpiones aconiti tactu stupentque pallentes et vinci se confitentur. auxiliatur iis helleborum album tactu resolvente, ceditque aconitum duobus malis, suo et omnium. quae si quis ulla forte ab homine excogitari potuisse credit, ingrate deorum munera intellegit. tangunt carnes aconito necantque gustatu earum pantheras, nisi hoc fieret, repleturas illos situs. ob id quidam pardalianches appellavere. at illas statim liberari morte excrementorum hominis gustu demonstratum. quod certe casu repertum quis dubitet et, quotiens fiat, etiam nunc ut novum nasci, quoniam feris ratio et usus inter se tradi non possit hic ergo casus, hic est ille qui pluruma in vita invenit deus - hoc habet nomen per quem intellegitur eadem et parens rerum omnium et magistra - , utraque coniectura pari, sive ista cotidie feras invenire sive semper scire iudicemus. pudendumque rursus omnia animalia, quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem. sed maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrime promulgavere aperta professione, ne malum quidem ullum esse sine aliquo bono. fas ergo nobis erit, qui nulla diximus venena, monstrare quale sit aconitum, vel deprehendendi gratia. folia habet cyclamini aut cucumeris, non plura iiii, ab radice, leniter hirsuta, radicem modicam, cammaro similem marino; quare quidam cammaron appellavere, alii thelyphonon ex qua diximus causa. cauda radicis incurvatur paulum scorpionum modo, quare et scorpion aliqui vocavere. nec defuere qui myoctonon appellare mallent, quoniam procul et e longinquo odore mures necat. nascitur in nudis cautibus, quas aconas nominant, et ideo aconitum aliqui dixere, nullo iuxta, ne pulvere quidem, nutriente. hanc aliqui rationem nominis adtulere; alii, quoniam vis eadem esset in morte, quae cotibus in ferri acie deterenda, statimque admota velocitas sentiretur.

  aethiopis folia habet phlomo similia, magna ac multa et hirsuta, ab radice, caulem quadriangulum, scabrum, similem arctio, multis concavum alis, semen ervo simile, candidum, geminum, radices numerosas, longas, plenas, molles, glutinosas gustu. siccae nigrescunt indurescuntque, ut cornua videri possint. praeter aethiopiam nascuntur et in ida monte troadis et in messenia. colliguntur autumno, siccantur in sole aliquot diebus, ne situm sentiant. medentur volvis potae in vino albo, ischiadicis, pleuriticis, faucibus scabris decoctae potui dantur. sed quae ex aethiopia venit, eximie atque ilico prodest. - ageraton ferulacea est, duorum palmorum altitudine, origano similis, flore bullis aureis. huius ustae nidor urinam ciet volvasque purgat, tanto magis insidentibus. causa nominis non haec, sed quoniam diutissime non marcescit. - aloe scillae similitudinem habet, maior et pinguioribus foliis, ex obliquo striata. caulis eius tener est, rubens medius, non dissimilis antherici, radice una, ceu palo in terram demissa; ipsa gravis odore, gustu amara. laudatissima ex india adfertur, sed nascitur et in asia, non tamen ea utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim conglutinant suco. ob id in turbinibus cadorum eam serunt ut aizoum maius. quidam et caulem ante maturitatem seminis incidunt suci gratia, aliqui et folia. invenitur et per se lacrima adhaerens; ergo pavimentandum ubi sata sit censent, ut lacrima non absorbeatur. fuere qui traderent in iudaea super hierosolyma metallicam eius naturam, sed nulla magis inproba est, neque alia nigrior est aut umidior. erit ergo optima pinguis ac nitida, rufi coloris, friabilis et iocineris modo coacta, facile liquescens; inprobanda nigra et dura, harenosa, quaeque gustu intellegitur, cummi adulterata et acacia. natura eius spissare, densare et leniter calfacere; usus multi, sed principalis alvum solvere, cum paene sola medicamentorum, quae id praestant, confirmet etiam stomachum, adeo non infestet ulla vi contraria. bibitur drachma, ad stomachi vero dissolutionem in ii cyathis aquae tepidae vel frigidae coclearis mensura bis terve in die ex intervallis, ut res exigit, purgationis autem causa plurimum iii drachmis, efficacior, si pota ea sumatur cibus. capillum fluentem continet cum vino austero capite contra pilum peruncto. dolorem capitis sedat temporibus et fronti inposita ex aceto et rosaceo dilutiorque infusa. oculorum vitia omnia sanari ea convenit, privatim prurigines et scabritiem genarum, item insignita ac livida inlita cum melle, maxime pontico, tonsillas, gingivas et omnia oris ulcera, sanguinis excreationes, si modicae sint, drachma ex aqua, si minus, ex aceto pota. vulnerum quoque sanguinem et undecumque fluentem sistit per se vel ex aceto. alias etiam est vulneribus utilissima ad cicatricem perducens. eadem inspergitur exulceratis genitalibus virorum, condylomatis rimisque sedis, alias ex vino, alias ex passo, alias sicca per se, ut exigat mitiganda curatio aut coercenda. haemorrhoidum quoque abundantiam leniter sistit. dysinteriae infunditur et, si difficilius concoquantur cibi, bibitur a cena modico intervallo, et in regio morbo iii obolis ex aqua; devorantur et pilulae cum melle decocto aut resina terebinthina ad purganda interiora. digitorum pterygia tollit. oculorum medicamentis lavatur, ut quod sit harenosissimum subsidat, aut torretur in testa pinnaque subinde versatur, ut possit aequaliter torreri. - alcea folia habet similia verbenacae, quae aristereon cognominatur, caules iii aut iiii, foliorum plenos, florem rosae, radices albas cum plurimum vi, cubitales, obliquas. nascitur in pingui solo nec
sicco. usus radicis ex vino vel aqua dysintericis, alvo citae, ad rupta, convulsa. - alypon cauliculus est, molli capite, non dissimile betae, acre gustu ac lentum mordensque vehementer et accendens. alvum solvit in aqua mulsa addito sale modico. minima potio ii drachmarum, media iiii, maxima vi, eximia purgatione quibus datur e gallinaceo iure. - alsine, quam quidam myosoton appellant, nascitur in lucis, unde et alsine dicta est. incipit a media hieme, arescit aestate media. cum prorepit, musculorum aures imitatur foliis. sed aliam docebimus esse quae iustius myosotis vocetur. haec eadem erat quae helxine, nisi minor minusque hirsuta esset. nascitur in hortis et maxime parietibus. cum teritur, odorem cucumeris reddit. usus eius ad collectiones inflammationesque, item eadem omnia quae helxines, sed infirmius. epiphoris peculiariter inponitur, item verendis ulceribusque cum farina hordeacia. sucus eius auribus infunditur. - androsaces herba est alba, amara, sine foliis, folliculos in cirris habens et in his semen. nascitur in maritimis syriae. maxime datur hydropicis drachmis ii tusa aut decocta in aqua vel aceto vel vino; vehementer enim urinas ciet. datur et podagricis inliniturque. idem effectus et seminis. - androsaemon sive, ut alii appellavere, ascyron non absimile est hyperico, de qua diximus, cauliculis maioribus densioribusque et magis rubentibus. folia alba, rutae figura, semen papaveris nigri. comae tritae sanguineo suco manant; odor est resinosus. gignitur in vineis, fere medio autumno effoditur suspenditurque. usus ad purgandam alvum tusae cum semine potaeque matutino vel a cena ii drachmis in aqua mulsa vel vino vel aqua pura, potionis totius sextario. trahit bilem, prodest ischiadi maxime, sed postero die capparis radicem resinae permixtam devorare oportet drachmae pondere iterumque quadridui intervallo eadem facere, a purgatione autem ipsa robustiores vinum bibere, infirmiores aquam. inponitur et podagris et ambustis, et volneribus cohibens sanguinem. - ambrosia vagi nominis et circa alias herbas fluctuati unam habet certam, densam, ramosam, tenuem, iii fere palmorum, tertia parte radice breviore, foliis rutae circa imum caulem. in ramulis semen est uvis dependentibus, odore vinoso, qua de causa botrys a quibusdam vocatur, ab aliis artemisia. coronantur illa cappadoces. usus eius ad ea, quae discuti opus sit. - anonim quidam ononida malunt vocare, ramosam, similem faeno graeco, nisi fruticosior hirsutiorque esset. odore iucunda, post ver spinosa. estur etiam muria condita, recens vero margines ulcerum erodit. radix decoquitur in posca dolori dentium. eadem cum melle pota calculos pellit. comitialibus datur in oxymelite decocta ad dimidias. - anagyros, quam aliqui acopon vocant, fruticosa est, gravis odore, flore oleris, semen in corniculis non brevibus gignit, simile renibus, quod durescit per messes. folia collectionibus inponuntur difficulterque parientibus adalligantur ita, ut a partu statim auferantur. quod si emortuus haereat et secundae mensesque morentur, drachma bibuntur in passo folia. sic et suspiriosis dantur et in vino vetere ad phalangiorum morsus. radix discutiendis concoquendisque adhibetur, semen commanducatum vomitiones facit. - anonymos non inveniendo nomen invenit. adfertur e scythia, celebrata hicesio, non parvae auctoritatis medico, item aristogitoni in volneribus praeclara, ex aqua tusa inposita, pota vero mammis praecordiisve percussis, item sanguinem excreantibus. putavere et bibendam volneratis. fabulosa arbitror quae adiciuntur, recentem eam, si uratur, in ferrum aut aes feruminari. - aparinen aliqui omphalocarpon, alii philanthropon vocant, ramosam, hirsutam, quinis senisve in orbem circa ramos foliis per intervalla. semen rotundum, durum, concavum, subdulce. nascitur in frumentario agro aut hortis pratisve, asperitate etiam vestium tenaci. efficax contra serpentes semine poto ex vino drachma et contra phalangia. sanguinis abundantiam ex volneribus reprimunt folia inposita, sucus auribus infunditur. - arction aliqui potius arcturum vocant. similis est verbasco foliis, nisi quod hirsutiora sunt, caule longo, molli, semine cumini. nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, quae decoquitur in vino ad dentium dolorem, ut ore ita contineatur. decoctum bibitur propter ischiada et stranguriam. ex vino ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum radice semine trito in vino. - asplenon sunt qui hemionion vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa, cavernosa sicut felicis, candida hirsuta. nec caulem nec florem nec semen habet. nascitur in petris parietibusque opacis, umidis, laudatissima in creta. huius foliorum in aceto decocto per dies xxx poto lienem absumi aiunt; et illinuntur autem eadem. sedant et singultus. feminis non danda, quoniam sterilitatem facit. - asclepias folia hederae habet, ramos longos, radices numerosas, tenues, odoratas, floris virus grave, semen securiclatum. nascitur in montibus. radices torminibus medentur et contra serpentium ictus non solum potu, sed et inlitu. - aster ab aliquis bubonion appellatur, quoniam inguinum praesentaneum remedium est. cauliculus foliis oblongis ii aut iii, in cacumine capitula stellae modo radiata. bibitur et adversus serpentes. sed ad inguinum medicinam sinistra manu decerpi iubent et iuxta cinctus alligari. prodest et coxendicis dolori adalligata. - ascyron et ascyroides similia sunt inter se et hyperico, sed maiores habet ramos quod ascyroides vocatur, ferulaceos, coma rubentes, capitulis parvis, luteis. semen in caliculis pusillum, nigrum, resinosum. comae tritae velut cruentant, qua de causa quidam hanc androsaemon vocavere. usus seminis ad ischiadicos poti ii drachmis in hydromelitis sextario. alvum solvit, bilem detrahit. inlinitur et ambustis. - aphaca tenuia admodum folia habet, pusilla. altior lenticula et siliquas maiores fert, in quibus terna aut quaterna semina sunt, nigriora et minora lenticula. nascitur in arvis. natura ad spissandum efficacior quam lenti; reliquos usus eosdem habet. stomachi alvique fluctiones sistit semen decoctum. - alcibium qualis esset herba, non repperi apud auctores, sed radicem eius et folia trita ad serpentis morsum inponi et bibi, folia quantum manus capiat trita cum vini meri cyathis iii aut radicem drachmarum iii pondere cum vini eadem mensura. - alectoros lophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia gallinacei cristae plura, caulem tenuem, semen nigrum in siliquis. utilis tussientibus cocta cum faba fresa, melle addito et caligini oculorum. solidum semen coicitur in oculum nec turbat, sed in se caliginem contrahit; mutat colorem et ex nigro albicare incipit et intumescit ac per se exit. - alum nos vocamus, graeci symphyton petraeum, simile cunilae bubulae, foliis parvis, ramis iii aut iiii a radice, cacuminibus thymi, surculosum, odoratum, gustu dulce, salivam ciens, radice longa, rutila. nascitur in petris, ideo petraeum cognominatum, utilissimum lateribus, renibus, torminibus, pectori, pulmonibus, sanguinem reicientibus, faucibus asperis. bibitur radix trita et in vino decocta, et aliquando superlinitur. quin et commanducata sitim sedat praecipueque pulmonem refrigerat. luxatis quoque inponitur et contusis, lenit interanea. alvum sistit cocta in cinere detractisque folliculis trita cum piperis granis viiii et ex aqua pota. volneribus sanandis tanta praestantia est, ut carnes quoque, dum cocuntur, conglutinet addita, unde et graeci nomen inposuere. ossibus quoque fractis medetur, alga rufa scorpionum ictibus. - actaea gravi foliorum odore, caulibus asperis, geniculatis, semine nigro ut hederae, bacis mollibus, nascitur in opacis et asperis aquosisque. datur acetabulo pleno interioribus feminarum morbis. - ampelos agria vocatur herba foliis duris, cineracei coloris, qualem in satis diximus, viticulis longis, callosis, rubentibus qualiter flos quam iovis flammam appellamus. in uvolis fert semen simile punici mali acinis. radix eius decocta in aquae cyathis ternis, additis vini coi cyathis ii, alvum solvit leniter ideoque hydropicis datur. uvolae vitia cutis in facie mulierum emendant. ischiadicos quoque uti hac herba prodest tusa cum foliis et inlita cum suco suo.

 

‹ Prev