Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 378
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 378

by Pliny the Elder


  eo minus omitti convenit ab animo hominis pendentes medicinas. abstinere se cibo omni aut potu, alias vino tantum aut carne, alias balneis, cum quid eorum postulet valetudo, in praesentissimis remediis habetur. his adnumeratur exercitatio, intentio vocis, ungui, fricari cum ratione; vehemens enim fricatio spissat, lenis mollit, multa adimit corpus, auget modica. in primis vero prodest ambulatio, gestatio et ea pluribus modis, equitatio stomacho et coxis utilissima, phthisi navigatio, longis morbis locorum mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et rara vomitione. supini cubitus oculis conducunt, at proni tussibus, in latera adversus destillationes. aristoteles et fabianus plurimum somniari circa ver et autumnum tradunt, magisque supino cubitu, at prono nihil, theophrastus celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a supinis. sol quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi praestari potest, sicuti linteorum strigiliumque vehementia. perfundere caput calida ante balnearum vaporationem et postea frigida saluberrimum intellegitur; item praesumere cibis et interponere frigidam eiusdemque potu somnos antecedere et, si libeat, interrumpere. notandum nullum animal aliud calidos potus sequi, ideoque non esse naturales. mero ante somnos colluere ora propter halitus, frigida matutinis inpari numero ad cavendos dentium dolores, item posca oculos contra lippitudines certa experimenta sunt, sicut totius corporis valetudini in varietate victus inobservata. hippocrates tradit non prandentium celerius senescere exta; verum id remediis cecinit, non epulis, quippe multo utilissima est temperantia in cibis. l. lucullus hanc de se praefecturam servo dederat, ultimoque probro manus in cibis triumphali seni deiciebatur vel in capitolio epulanti, pudenda re servo suo facilius parere quam sibi.

  sternumenta pinna gravedinem emendant et si quis mulae nares, ut tradunt, osculo attingat, sternumenta et singultum. ad hoc Varro suadet palmam alterna manu scalpere; plerique anulum e sinistra in longissimum dextrae digitum transferre, in aquam ferventem manus mergere. theophrastus senes laboriosius sternuere dicit.

  venerem damnavit democritus, ut in qua homo alius exiliret ex homine. et, hercules, raritas eius utilior. athletae tamen torpentes restituuntur venere, vox revocatur, cum e candida declinat in fuscam. medetur et lumborum dolori, oculorum hebetationi, mente captis ac melancholicis.

  adsidere gravidis vel, cum remedia alicui adhibeantur, digitis pectinatim inter se inplexis veneficium est, idque conpertum tradunt alcmena herculem pariente; peius, si circa unum ambove genua; item poplites alternis genibus inponi. ideo haec in consiliis ducum potestatiumve fieri vetuere maiores velut omnem actum inpedientia, vetuere vero et sacris votisve simili modo interesse; capita autem aperiri aspectu magistratuum non venerationis causa iussere, sed, ut Varro auctor est, valetudinis, quoniam firmiora consuetudine ea fierent. - cum quid oculo inciderit, alterum conprimi prodest, cum aqua dextrae auriculae, sinistro pede exultari capite in dextrum umerum devexo, invicem e diversa aure; si tussim concitet saliva, in frontem ab alio adflari; si iaceat uva, verticem morsu alterius suspendi; in cervicium dolore poplites fricari aut cervicem in poplitum; pedes in humo deponi, si nervi in his cruribusve tendantur in lectulo, aut, si in laeva parte id accidat, sinistrae plantae pollicem dextra manu adprehendi, item e diverso; extremitates corporis velleribus perstringi contra horrores sanguinemve narium inmodicum, ... lino vel papyro principia genitalium, femur medium ad cohibenda urinae profluvia; in stomachi solutione pedes pressari aut manus in ferventem aquam demitti. - iam et sermoni parci multis de causis salutare est. triennio maecenatem melissum accepimus silentium sibi imperavisse a convolsione reddito sanguine. nam eversos scandentesque ac iacentes si quid ingruat contraque ictus spiritum cohibere singularis praesidii est, quod inventum esse animalis docuimus. - clavum ferreum defigere in quo loco primum caput fixerit corruens morbo comitiali, absolutorium eius mali dicitur. contra renium aut lumborum, vesicae cruciatus in balnearum soliis pronos urinam reddere mitigatorium habetur. - vulnera nodo herculis praeligare mirum quantum ocior medicina est, atque etiam cottidiani cinctus tali nodo vim quandam habere utilem dicuntur, quippe cum herculaneum prodiderit numerum quoque quaternarium demetrius condito volumine et quare quaterni cyathi sextariive non essent potandi. contra lippitudines retro aures fricare prodest et lacrimosis oculis frontem. - augurium ex homine ipso est non timendi mortem in aegritudine, quamdiu oculorum pupillae imaginem reddant.

  magna et urinae non ratio solum, sed etiam religio apud auctores invenitur digestae in genera, spadonum quoque ad fecunditatis veneficia. verum ex iis, quae referre fas sit, inpubium puerorum contra salivas aspidum, quas ptyadas vocant, quoniam venena in oculos hominum expuant, contra oculorum albugines, obscuritates, cicatrices, argema, palpebras et cum ervi farina contra adustiones, contra aurium pura vermiculosque, si decoquatur ad dimidias partes cum porro capitato novo fictili. vaporatio quoque ea menses feminarum ciet. salpe fovet illa cum ... oculos firmitatis causa, inlinit sole usta cum ovi albo, efficacius struthocameli, binis horis. hac et atramenti liturae abluuntur. virilis podagris medetur argumento fullonum, quos ideo temptari eo morbo negant. veteri miscetur cinis ostreorum adversus eruptiones in corpore infantium et omnia ulcera manantia. ea exesis, ambustis, sedis vitiis, rhagadiis et scorpionum ictibus inlinitur. obstetricum nobilitas non alio suco efficacius curari pronuntiavit corporum pruritus, nitro addito ulcera capitum, porrigines, nomas, praecipue genitalium. sua cuique autem, quod fas sit dixisse, maxime prodest, confestim perfuso canis morsu, echinorumque spinis inhaerentibus et in spongea lanisve inposita, aut adversus rabidi canis morsus cinere ex ea subacto, contraque serpentium ictus. nam contra scolopendras mirum proditur vertice tacto urinae suae gutta liberari protinus laesos. - auguria valetudinis ex ea traduntur, si mane candida, dein rufa sit; illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. mala signa rubrae, pessima nigrae, mala bullantis. crassa, in qua quod subsidit album est, significat circa articulos aut viscera dolorem inminere; eadem viridis morbum viscerum, pallida bilis, rubens sanguinis. mala et in qua veluti furfures atque nubeculae apparent. diluta quoque alba vitiosa est, mortifera vero crassa gravi odore et in pueris tenuis ac diluta. - magi vetant eius causa contra solem lunamque nudari aut umbram cuiusquam ab ipso respergi. hesiodus iuxta obstantia reddi suadet, ne deum aliquem nudatio offendat. osthanes contra mala medicamenta omnia auxiliari promisit matutinis suam cuique instillatam in pedem.

  quae ex mulierum corporibus traduntur, ad portentorum miracula accedunt, ut sileamus divisa membratim scelera abortus, mensum piacula quaeque alia non obstetrices modo, verum etiam ipsae meretrices prodidere: capilli si crementur, odore serpentes fugari; eodem nidore vulvae morbo strangulatas respirare; cinere eo quidem, si in testa sint cremati vel cum spuma argenti, scabritias oculorum ac prurigines emendari, item verrucas et infantium ulcera, cum melle capitis quoque vulnera et omnium ulcerum sinus, addito melle ac ture panos, podagras, cum adipe suillo sacrum ignem, sanguinem sisti inlito, item formicationes corporum.

  de lactis usu convenit dulcissimum esse mollissimumque et in longa febri coeliacisque utilissimum, maxime eius, quae iam infantem removerit. et in malacia stomachi, in febribus, rosionibus efficacissimum experiuntur; item mammarum collectionibus cum ture, oculo ab ictu cruore suffuso et in dolore aut epiphora, si inmulgeatur, plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi suco aut turis polline, superque in omni usu efficacius eius, quae marem enixa sit, multoque efficacissimum eius, quae geminos mares, et si vino ipsa cibisque acrioribus abstineat. mixto praeterea ovorum candido liquore madidaque lana frontibus inpositum fluctiones oculorum suspendit. etiam si rana saliva sua oculum asperserit, praecipuum est remedium, et contra morsum eiusdem bibitur instillaturque. eum, qui simul matris filiaeque lacte inunctus sit, liberari omni oculorum metu in totam vitam adfirmant. aurium quoque vitiis medetur admixto modice oleo aut, si ab ictu doleant, anserino adipe tepefactum. si sit odor gravior, ut plerumque fit longis vitiis, diluto melle lana includitur. et contra regium morbum in oculis relictum instillatur cum elaterio. peculiariter valet potum contra venena, quae data sint e marino lepore, bupresti aut etiam, ut aristoteles tradit, dorycnio, et contra insaniam, quae facta sit hyoscyami potu. podagris quoqu
e iubent inlini cum cicuta, alii cum oesypo et adipe anserino, qualiter et vulvarum doloribus inponitur. alvum etiam sistit potu, ut rabirius scribit, et menses ciet. eius vero, quae feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie sananda praevalet. pulmonum quoque incommoda lacte mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina et mel atticum, omnia coclearium singulorum mensura, vermes quoque aurium eici invenio. eius, quae marem pepererit, lacte gustato canes rabiosos negant fieri.

  mulieris quoque salivam ieiunam potentem diiudicant cruentatis oculis et contra epiphoras, si ferventes anguli oculorum subinde madefiant, efficacius, si cibo vinoque se pridie ea abstinuerit. invenio et fascia mulieris alligato capite dolores minui. post haec nullus est modus. iam primum abigi grandines turbinesque contra fulgura ipsa mense nudato; sic averti violentiam caeli, in navigando quidem tempestates etiam sine menstruis. ex ipsis vero mensibus, monstrificis alias, ut suo loco indicavimus, dira et infanda vaticinantur, e quibus dixisse non pudeat, si in defectus lunae solisve congruat vis illa, inremediabilem fieri, non segnius et in silente luna, coitusque tum maribus exitiales esse atque pestiferos, purpuram quoque eo tempore ab iis pollui; tanto vim esse maiorem. quocumque autem alio menstruo si nudatae segetem ambiant, urucas et vermiculos scarabaeosque ac noxia alia decidere metrodorus scepsius in cappadocia inventum prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media arva retectis super clunes vestibus. alibi servatur, ut nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. cavendum ne id oriente sole faciant, sementiva enim arescere, item novella tactu in perpetuum laedi, rutam et hederam, res medicatissimas, ilico mori. multa diximus de hac violentia, sed praeter illa certum est, apes tactis alvariis fugere; lina, cum coquantur, nigrescere; aciem in cultris tonsorum hebetari; aes contactu grave virus odoris accipere et aeruginem, magis si decrescente luna id accidat; equas, si sint gravidae, tactas abortum pati, quin et aspectu omnino, quamvis procul visas, si purgatio illa post virginitatem prima sit aut in virgine aetatis sponte manet. bitumen in iudaea nascens sola hac vi superari filo vestis contactae docuimus. ne igni quidem vincitur, quo cuncta, cinisque etiam ille, si quis aspergat lavandis vestibus, purpuras mutat, florem coloribus adimit, ne ipsis quidem feminis malo suo inter se inmunibus: abortus facit inlitu aut si omnino praegnas supergradiatur. quae lais et elephantis inter se contraria prodidere de abortivo carbone e radice brassicae vel myrti vel tamaricis in eo sanguine extincto, itemque asinas tot annis non concipere, quot grana hordei contacta ederint, quaeque alia nuncupavere monstrifica aut inter ipsa pugnantia, cum haec fecunditatem fieri isdem modis, quibus sterilitatem illa, praenuntiaret, melius est non credere. bithus durrachinus hebetata aspectu specula recipere nitorem tradit isdem aversa rursus contuentibus, omnemque vim talem resolvi, si mullum piscem secum habeant; multi vero inesse etiam remedia tanto malo: podagris inlini, strumas et parotidas et panos, sacros ignes, furunculos, epiphoras tractatu mulierum earum leniri; lais et salpe canum rabiosorum morsus et tertianas quartanasque febres menstruo in lana arietis nigri argenteo bracchiali incluso, diotimus thebanus vel omnino vestis ita infectae portiuncula ac vel licio bracchiali inserto. sotira obstetrix tertianis quartanisque efficacissimum dixit plantas aegri subterlini, multoque efficacius ab ipsa muliere et ignorantis; sic et comitiales excitari. icatidas medicus quartanas finiri coitu, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit. inter omnes vero convenit, si aqua potusque formidetur a morsu canis, supposita tantum calici lacinia tali statim metum eum discuti, videlicet praevalente sympathia illa graecorum, cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere dixerimus. cinere eo iumentorum omnia ulcera sanari certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem e veste eas non nisi eiusdem urina ablui, cinerem per se rosaceo mixtum feminarum praecipue capitis dolores sedare inlitum fronti, asperrimamque vim profluvii eius esse per se annis virginitate resoluta. id quoque convenit, quo nihil equidem libentius crediderim, tactis omnino menstruo postibus inritas fieri magorum artes, generis vanissimi, ut aestimare licet. ponam enim vel modestissimum e promissis eorum, ex homine siquidem resigmina unguium e pedibus manibusque cera permixta ita, ut dicatur tertianae, quartanae vel cotidianae febri remedium quaeri, ante solis ortum alienae ianuae adfigi iubent ad remedia in his morbis, quanta vanitate, si falsum est, quanta vero noxia, si transferunt morbos! innocentiores ex his omnium digitorum resigmina unguium ad cavernas formicarum abici iubent eamque, quae prima coeperit trahere, correptam subnecti collo; ita discuti morbum.

  haec sunt quae retulisse fas sit, ac pleraque ex iis non nisi honore dicto, reliqua intestabilia, infanda, ut festinet oratio ab homine fugere. in ceteris claritates animalium aut operum sequemur.

  elephanti sanguis, praecipue maris, fluctiones omnes, quas rheumatismos vocant, sistit. ramentis eboris cum melle attico, ut aiunt, nubeculae in facie, scobe paronychia tolluntur. proboscidis tactu capitis dolor levatur, efficacius si et sternuat. dextra pars proboscidis cum lemnia rubrica adalligata inpetus libidinum stimulat. sanguis et syntecticis prodest, iocurque comitialibus morbis.

  leonis adipes cum rosaceo cutem in facie custodiunt a vitiis candoremque; sanant et adusta nivibus articulorumque tumores. magorum vanitas perunctis adipe eo faciliorem gratiam apud populos regesve promittit, praecipue tamen eo pingui, quod sit inter supercilia, ubi esse nullum potest. similia dentis, maxime a dextera parte, villique e rostro inferiore promissa sunt. fel aqua addita claritatem oculis inunctis facit et cum adipe eiusdem comitiales morbos discutit levi gustu et ut protinus qui sumpsere cursu id digerant. cor in cibo sumptum quartanis medetur; adips cum rosaceo cotidianis febribus. perunctos eo bestiae fugiunt; resistere etiam insidiis videtur.

  cameli cerebrum arefactum potumque ex aceto comitialibus morbis aiunt mederi, item fel cum melle potum, hoc et anginae; cauda arefacta solvi alvum, fimi cinere crispari capillum cum oleo. et dysintericis prodest inlitus cinis potusque, quantum iii digitis capiatur, et comitialibus morbis. urinam fullonibus utilissimam esse tradunt, itemque ulceribus manantibus barbaros servare eam quinquennio et heminis pota ciere alvum; saetas e cauda contortas et sinistro bracchio alligatas quartanis mederi.

  hyaenam magi ex omnibus animalibus in maxima admiratione posuerunt, utpote cui et ipsi magicas artes dederint vimque, qua alliciat ad se homines mentes alienans. permutationes sexus annua vice diximus ceteraque monstrifica naturae eius; nunc persequemur quaecumque medicinis produntur. praecipue pantheris terrori esse traditur, ut ne conentur quidem resistere, et aliquid e corio eius habentem non adpeti, mirumque dictu, si pelles utriusque contrariae suspendantur, decidere pilos pantherae. cum fugiant venantem, declinare ad dexteram, ut praegressi hominis vestigia occupent; quod si successerit, alienari mentem ac vel ex equo hominem decidere; at si in laeva detorserit, deficientis argumentum esse celeremque capturam, facilius autem capi, si cinctus suos venator flagellumque inperitans equo septenis alligaverit nodis. mox, ut est sollers ambagibus vanitas magorum, capi iubent geminorum signum transeunte luna singulosque prope pilos servari; capitis dolori inligatam cutem prodesse, quae fuerit in capite eius; lippitudini fel inlitum frontibus aut, ne omnino lippiatur, decoctum cum mellis attici cyathis iii et croci uncia inunctum; sic et caligines discuti et suffusiones; claritatem excitari melius inveterato medicamento, adservari autem in cypria pyxide; eodem sanari argema, scabritias, excrescentia in oculis, item cicatrices, glaucomata vero iocineris recentis inassati sanie cum despumato melle inunctis. dentes eius dentium doloribus tactu prodesse vel alligatos numeri ordine, umerorum et lacertorum doloribus; eiusdem dentes, sed e sinistra parte rostri, inligatos pecoris aut capri pelle stomachi cruciatibus; pulmones in cibo sumptos coeliacis vel ventriculi cinerem cum oleo inlitum; nervis medullas e dorso cum oleo vetere ac felle; febribus quartanis iocur degustatum ter ante accessiones; podagris spinae cinerem cum lingua et dextro pede vituli marini addito felle taurino, omnia pariter cocta atque inlita hyaenae pelle; in eodem morbo prodesse et fel cum lapide assio; tremulis, spasticis, exilientibus et quibus cor palpitet aliquid ex corde coctum mandendum ita, ut reliquae partis cinis cum cerebro hyaenae inlinatur; pilos etiam auferri hac conpositione inlita vel per se felle, evulsis
prius qua renasci non libeat; sic et palpebris inutiles tolli; lumborum doloribus carnes e lumbis edendas inlinendasque cum oleo; sterilitatem mulierum emendari oculo cum glycyrrhiza et aneto sumpto in cibo, promisso intra triduum conceptu. contra nocturnos pavores umbrarumque terrorem unus e magnis dentibus lino alligatus succurrere narratur. suffiri furentes eodem et circumligari ante pectus suum cum adipe renium aut iocinere aut pelle praecipiunt. mulieri candida a pectore hyaenae caro et pili septeni et genitale cervi, si inligentur dorcadis pelle e collo suspensa, continere partus promittuntur; venerem stimulare genitalia ad sexus suos in melle sumpta, etiamsi viri mulierum coitus oderint; quin immo totius domus concordiam eodem genitali et articulo spinae cum adhaerente corio adservatis constare. hinc spinae articulum scite nodum atlantion vocant; est autem primus. in comitialium quoque remediis habent eum. adipe accenso serpentes fugari dicunt; maxilla comminuta in aneso et in cibo sumpta horrores sedari; eodem suffitu mulierum menses evocari. tantumque est vanitatis, ut, si ad bracchium alligetur superior e dextra parte rostri dens, iaculantium ictus deerraturos negent. palato eiusdem arefacto et cum alumine aegyptio calefacto ac ter in ore permutato faetores et ulcera oris emendari, eos vero, qui linguam in calciamento sub pede habeant, non latrari a canibus; sinistra parte cerebri naribus inlita morbos perniciosos mitigari sive hominum sive quadripedum; frontis corium fascinationibus resistere, cervicis carnes, sive mandantur sive arefactae bibantur, lumborum doloribus; nervis a dorso armisque suffiendos nervorum dolores; pilos rostri admotos mulierum labris amatorium esse; iocur in potu datum torminibus et calculis mederi. nam cor in cibo potuve sumptum omnibus doloribus corporum auxiliari, lienem lienibus, omentum ulcerum inflammationibus cum oleo, medullas doloribus spinae et nervorum lassitudini; renium nervos potos in vino cum ture fecunditatem restituere ademptam veneficio; vulvam cum mali punici dulcis cortice in potu datam prodesse mulierum vulvae; adipe a lumbis suffiri parientes difficulter et statim parere; e dorso medullam adalligatam contra vanas species opitulari, spasticis genitale e maribus suffitu, item lippientibus, ruptis, et contra inflammationes adversos pedes tactu, laevos dexteris partibus, dexteros laevis; sinistrum pedem superlatum parturienti letalem esse, dextro inlato facile eniti. membranam, quae fel continuerit, cardiacis potam in vino vel in cibo sumptam contra ... succurrere; vesicam in vino potam contra urinae incontinentiam; quae autem in vesica inventa sit urina, additis oleo ac sesamis et melle haustam prodesse stomachi acrimoniae veteri. costarum primam et octavam suffitu ruptis salutarem esse; ex spina vero parturientibus ossa; sanguinem cum polenta sumptum torminibus; eodem tactis postibus ubicumque magorum infestari artes, non elici deos nec conloqui, sive lucernis sive pelvi sive aqua sive pila sive quo alio genere temptetur; carnes si edantur, contra rabidi canis morsus efficaces esse, etiamnum iocur efficacius. carnes vel ossa hominis, quae in ventriculo occisae inveniantur, suffitu podagricis auxiliari; si ungues inveniantur in iis, mortem alicuius capientium significari; excrementa sive ossa reddita, cum interematur, contra magicas insidias pollere; fimum, quod in intestinis inventum sit, arefactum ad dysintericos valere, potum inlitumque cum adipe anserino toto corpore opitulari laesis malo medicamento; a cane vero morsis adipem inlitum et corium substratum; rursus tali sinistri cinere decocto cum sanguine mustelae perunctos omnibus odio venire; idem fieri oculo decocto. super omnia est, quod extremam fistulam intestini contra ducum ac potestatium iniquitates commonstrant et ad successus petitionum iudiciorumque ac litium eventus, si omnino tantum aliquis secum habeat; eiusdem cavernam sinistro lacerto alligatam, si quis mulierem prospiciat, amatorium esse tam praesens, ut ilico sequatur; eiusdem loci pilorum cinerem ex oleo inlitum viris, qui sint probrosae mollitiae, severos, non modo pudicos, mores induere.

 

‹ Prev