sed a nummo prima origo avaritiae faenore excogitato quaestuosaque segnitia, nec paulatim: exarsit rabie quadam non iam avaritia, sed fames auri, utpote cum septumuleius, c. gracchi familiaris, auro rependendum caput eius abscisum ad opimium tulerit plumboque in os addito parricidio suo rem p. etiam circumscripserit; nec iam quiritium aliquis, sed universo nomine romano infami rex mithridates aquilio duci capto aurum in os infudit. haec parit habendi cupido! pudet intuentem nomina ista, quae subinde nova graeco sermone excogitantur insperso argenteis vasis auro et incluso, quibus deliciis pluris veneunt inaurata quam aurea, cum sciamus interdixisse castris suis spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. tanto plus fuit animi fugitivis nostris! messalla orator prodidit antonium triumvirum aureis usum vasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo crimine etiam cleopatrae. summa apud exteros licentiae fuerat philippum regem poculo aureo pulvinis subdito dormire solitum, hagnonem teium, alexandri magni praefectum, aureis clavis suffigere crepidas: antonius solus contumelia naturae vilitatem auro fecit. o dignum proscriptione, sed spartaci!
equidem miror populum romanum victis gentibus in tributo semper argentum imperasse, non aurum, sicut carthagini cum Hannibale victae octingenta milia, [xvi] pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. nec potest videri paenuria mundi id evenisse. iam midas et croesus infinitum possederant, iam Cyrus devicta asia pondo [xxiiii] invenerat praeter vasa aurumque factum et in eo solium, platanum, vitem. qua victoria argenti [d] talentorum reportavit et craterem semiramidis, cuius pondus xv talentorum colligebat. talentum aegyptium pondo lxxx patere M. Varro tradit. iam regnaverat in colchis saulaces aeetae subolis, qui terram virginem nactus plurimum auri argentique eruisse dicitur in suanorum gente, et alioqui velleribus aureis incluto regno. et illius aureae camarae, argenteae trabes et columnae atque parastaticae narrantur victae sesostri, aegypti regi tam superbo, ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e subiectis iungere ad currum solitus atque ita triumphare!
et nos fecimus quae posteri fabulosa arbitrentur. caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate munere patris funebri omni apparatu harenae argenteo usus est, ferasque etiam argenteis vasis incessivere tum primum noxii, quod iam etiam in municipiis aemulantur. c. antonius ludos scaena argentea fecit, item l. murena; gaius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo [cxxiiii]. claudius successor eius, cum de brittannia triumpharet, inter coronas aureas [vii] pondo habere quam contulisset hispania citerior, [viiii] quam gallia comata, titulis indicavit. huius deinde successor nero pompei theatrum operuit auro in unum diem, quo tiridati armeniae regi ostenderet. et quota pars ea fuit aureae domus ambientis urbem!
auri in aerario populi r. fuere sex. iulio l. aurelio cos., septem annis ante bellum punicum tertium, pondo [xvii] ccccx, argenti [xxii] lxx, et in numerato [30lxi]30 [xxxv] cccc, sexto iulio l. marcio cos., hoc est belli socialis initio, auri ... [30xvi]30 [xx] dcccxxxi. c. caesar primo introitu urbis civili bello suo ex aerario protulit laterum aureorum [xv], argenteorum [xxx], et in numerato [30ccc]30. nec fuit aliis temporibus res p. locupletior. intulit et aemilius paulus perseo rege victo e macedonica praeda [30mmm]30, a quo tempore populus romanus tributum pendere desiit.
laquearia, quae nunc et in privatis domibus auro teguntur, post carthaginem eversam primo in capitolio inaurata sunt censura l. mummi. inde transiere in camaras quoque et parietes, qui iam et ipsi tamquam vasa inaurantur, cum varie sua aetas de catulo existimaverit, quod tegulas aereas capitoli inaurasset.
primos inventores auri, sicut metallorum fere omnium, septimo volumine diximus. praecipuam gratiam huic materiae fuisse arbitror non colore, qui clarior in argento est magisque diei similis, ideo militaribus signis familiarior, quoniam longius fulget, manifesto errore eorum, qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum in gemma aliisque rebus non sit praecipuus. nec pondere aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo, sed quia rerum uni nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque. quin immo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ignescatque et ipsum; obrussam vocant. primum autem bonitatis argumentum quam difficillime accendi. praeterea mirum, prunae violentissimi ligni indomitum palea citissime ardescere atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. altera causa pretii maior, quod minimum usus deterit, cum argento, aere, plumbo lineae praeducantur manusque sordescant decidua materia. nec aliud laxius dilatatur aut numerosius dividitur, utpote cuius unciae in septingenas quinquagenas pluresque bratteas quaternum utroque digitorum spargantur. crassissimae ex iis praenestinae vocantur, etiamnum retinente nomen fortunae inaurato fidelissime ibi simulacro. proxima brattea quaestoria appellatur. hispania striges vocat auri parvolas massas. super omnia solum in massa aut ramento capitur. cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est consummatamque materiam suam protinus habet, cum ita invenitur. haec enim inventio eius naturalis est; alia, quam dicemus, coacta. super cetera non robigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem minuatve pondus. iam contra salis et aceti sucos, domitores rerum, constantia superat omnia, superque netur ac texitur lanae modo vel sine lana. tunica aurea triumphasse tarquinium priscum verrius docet; nos vidimus agrippinam claudi principis, edente eo navalis proelii spectaculum, adsidentem et indutam paludamento aureo textili sine alia materia. attalicis vero iam pridem intexitur, invento regum asiae.
marmori et iis, quae candefieri non possunt, ovi candido inlinitur, ligno glutini ratione conposita; leucophorum vocant. quid sit hoc aut quemadmodum fiat, suo loco docebimus. aes inaurari argento vivo aut certe hydrargyro legitimum erat, de quis dicemus illorum naturam reddentes. excogitata fraus est, namque aes cruciatur in primis accensumque restinguitur sale, aceto, alumine, postea exharenatur, an satis recoctum sit, splendore deprehendente, iterumque exhalatur igni, ut possit edomitum mixtis pumice, alumine, argento vivo inductas accipere bratteas. alumen et in purgando vim habet qualem esse diximus plumbo.
aurum invenitur in nostro orbe, ut omittamus indicum a formicis aut apud scythas grypis erutum, tribus modis: fluminum ramentis, ut in tago hispaniae, pado italiae, hebro thraciae, pactolo asiae, gange indiae, nec ullum absolutius aurum est, ut cursu ipso attrituque perpolitum. alio modo puteorum scrobibus effoditur aut in ruina montium quaeritur; utraque ratio dicatur.
aurum qui quaerunt, ante omnia segutilum tollunt; ita vocatur indicium. alveus hic est harenae, quae lavatur, atque ex eo, quod resedit, coniectura capitur. invenitur aliquando in summa tellure protinus rara felicitate, ut nuper in delmatia principatu neronis singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens. cum ita inventum est in summo caespite, talutium vocant, si et aurosa tellus subest. cetero montes hispaniarum, aridi sterilesque et in quibus nihil aliud gignatur, huic bono fertiles esse coguntur.
quod puteis foditur, canalicium vocant, alii canaliense, marmoris glareae inhaerens, non illo modo, quo in oriente sappiro atque thebaico aliisque in gemmis scintillat, sed micas amplexum marmoris. vagantur hi venarum canales per latera puteorum et huc illuc, inde nomine invento, tellusque ligneis columnis suspenditur. quod effossum est, tunditur, lavatur, uritur, molitur. farinam a pila scudem vocant; argentum, quod exit a fornace, sudorem. quae e camino iactatur spurcitia in omni metallo scoria appellatur. haec in auro tunditur iterumque coquitur. catini fiunt ex tasconio; hoc est terra alba similis argillae, neque enim alia flatum ignemque et ardentem materiam tolerat.
tertia ratio opera vicerit gigantum. cuniculis per magna spatia actis cavantur montes lucernarum ad lumina; eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies. arrugias id genus vocant. siduntque rimae subito et opprimunt operatos, ut iam minus temerarium videatur e profundo maris petere margaritas atque purpuras. tanto nocentiores fecimus terras! relinquuntur itaque fornices crebri montibus sustinendis. occursant in utroque genere silices; hos igne et aceto rumpunt, saepius vero, quoniam id cuniculos vapore et fumo strangulat, caedunt fractariis cl libras ferri habentibus egeruntque umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis tradentes; lucem novissimi cernunt. si longior videtur si
lex, latus sequitur fossor ambitque. et tamen in silice facilior existimatur opera; est namque terra ex quodam argillae genere glarea mixta - gangadiam vocant - prope inexpugnabilis. cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia auri fames durissima est. peracto opere cervices fornicum ab ultimo caedunt. dat signum ruina, eamque solus intellegit in cacumine eius montis vigil. hic voce, nutu evocari iubet operas pariterque ipse devolat. mons fractus cadit ab sese longe fragore qui concipi humana mente non possit, aeque et flatu incredibili. spectant victores ruinam naturae. nec tamen adhuc aurum est nec sciere esse, cum foderent, tantaque ad pericula et inpendia satis causae fuit sperare quod cuperent. alius par labor ac vel maioris inpendii: flumina ad lavandam hanc ruinam iugis montium obiter duxere a centesimo plerumque lapide; corrugos vocant, a conrivatione credo. mille et hic labores: praeceps esse libramentum oportet, ut ruat verius quam fluat; itaque altissimis partibus ducitur. convalles et intervalla substructis canalibus iunguntur. alibi rupes inviae caeduntur sedemque trabibus cavatis praebere coguntur. qui caedit, funibus pendet, ut procul intuenti species ne ferarum quidem, sed alitum fiat. pendentes maiore ex parte librant et lineas itineri praeducunt, quaque insistentis vestigiis hominis locus non est, amnes trahuntur ab homine. vitium lavandi est, si fluens amnis lutum inportet; id genus terrae urium vocant. ergo per silices calculosve ducunt et urium evitant. ad capita deiectus in superciliis montium piscinae cavantur ducenos pedes in quasque partes et in altitudinem denos. emissaria in iis quina pedum quadratorum ternum fere relinquuntur, ut repleto stagno excussis opturamentis erumpat torrens tanta vi, ut saxa provolvat. alius etiamnum in plano labor. fossae, per quas profluat, cavantur - agogas vocant - ; hae sternuntur gradatim ulice. frutex est roris marini similis, asper aurumque retinens. latera cluduntur tabulis, ac per praerupta suspenduntur canales. ita profluens terra in mare labitur ruptusque mons diluitur, ac longe terras in mare his de causis iam promovit hispania. in priore genere quae exhauriuntur inmenso labore, ne occupent puteos, in hoc rigantur. aurum arrugia quaesitum non coquitur, sed statim suum est. inveniuntur ita massae, nec non in puteis, et denas excedentes libras; palagas, alii palacurnas, iidem quod minutum est balucem vocant. ulex siccatur, uritur, et cinis eius lavatur substrato caespite herboso, ut sidat aurum. vicena milia pondo ad hunc modum annis singulis asturiam atque callaeciam et lusitaniam praestare quidam prodiderunt, ita ut plurimum asturia gignat. neque in alia terrarum parte tot saeculis perseverat haec fertilitas. italiae parci vetere interdicto patrum diximus; alioqui nulla fecundior metallorum quoque erat tellus. extat lex censoria victumularum aurifodinae in vercellensi agro, qua cavebatur, ne plus quinque milia hominum in opere publicani haberent.
aurum faciendi est etiamnum una ratio ex auripigmento, quod in syria foditur pictoribus in summa tellure, auri colore, sed fragile lapidum specularium modo. invitaveratque spes gaium principem avidissimum auri; quam ob rem iussit excoqui magnum pondus et plane fecit aurum excellens, sed ita parvi ponderis, ut detrimentum sentiret propter avaritiam expertus, quamquam auripigmenti librae #1108 iiii permutarentur. nec postea temptatum ab ullo est.
omni auro inest argentum vario pondere, aliubi decuma parte, aliubi octava. in uno tantum callaeciae metallo, quod vocant albucrarense, tricensima sexta portio invenitur; ideo ceteris praestat. ubicumque quinta argenti portio est, electrum vocatur. scobes hae reperiuntur in canaliensi. fit et cura electrum argento addito. quod si quintam portionem excessit, incudibus non resistit. vetusta et electro auctoritas homero teste, qui menelai regiam auro, electro, argento, ebore fulgere tradit. minervae templum habet lindos insulae rhodiorum, in quo helena sacravit calicem ex electro; adicit historia, mammae suae mensura. electri natura est ad lucernarum lumina clarius argento splendere. quod est nativum, et venena deprehendit. namque discurrunt in calicibus arcus caelestibus similes cum igneo stridore et gemina ratione praedicunt.
aurea statua prima omnium nulla inanitate et antequam ex aere aliqua modo fieret, quam vocant holosphyraton, in templo anaetidis posita dicitur quo situ terrarum nomen hoc signavimus, numine gentibus illis sacratissimo. direpta ea est antonii parthicis rebus, scitumque narratur veteranorum unius bononiae hospitali Divi Augusti cena, cum interrogatus esset, sciretne eum, qui primus violasset id numen, oculis membrisque captum exspirasse; respondit enim cum maxime Augustum e crure eius cenare seque illum esse totumque sibi censum ex ea rapina. hominum primus et auream statuam et solidam lxx circiter olympiade gorgias leontinus delphis in templo posuit sibi. tantus erat docendae artis oratoriae quaestus.
aurum pluribus modis pollet in remediis volneratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quae inferantur veneficia. est et ipsi superlato vis malefica, gallinarum quoque et pecuariorum feturis. remedium abluere inlatum et spargere eos, quibus mederi velis. torretur et cum salis gemino pondere, triplici misyis ac rursus cum ii salis portionibus et una lapidis, quem schiston vocant. ita virus trahit rebus una crematis in fictili vase, ipsum purum et incorruptum. reliquus cinis servatus in fictili olla ex aqua inlitus lichenas in facie - lomento eo convenit ablui - , fistulas etiam sanat et quae vocantur haemorroides. quodsi tritus pumex adiciatur, putria ulcera et taetri odoris emendat, ex melle vero decoctum cum melanthio inlitum umbilico leniter solvit alvum. auro verrucas curari M. Varro auctor est.
chrysocolla umor est in puteis, quos diximus, per venam auri defluens crassescente limo rigoribus hibernis usque in duritiam pumicis. laudatiorem eandem in aerariis metallis et proximam in argentariis fieri conpertum est. invenitur et in plumbariis, vilior etiam auraria. in omnibus autem his metallis fit et cura multum infra naturalem illam inmissis in venam aquis leniter hieme tota usque in iunium mensem, dein siccatis iunio et iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam vena putris. nativa duritia maxime distat; uvam vocant. et tamen illa quoque herba, quam lutum appellant, tinguitur. natura est, quae lino lanaeve, ad sucum bibendum. tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea molitur ac deinde tenuius cribratur. quidquid non transmeat, repetitur in pila, dein molitur. pulvis semper in catinos digeritur et ex aceto maceratur, ut omnis duritia solvatur, ac rursus tunditur, dein lavatur, in conchis siccatur, tum tinguitur alumine schisto et herba supra dicta pingiturque, antequam pingat. refert quam bibula docilisque sit. nam nisi rapuit colorem, adduntur et scytanum atque turbistum; ita vocant medicamenta sorbere cogentia.
cum tinxere pictores, orobitin vocant eiusque duo genera faciunt: elutam, quae servatur in lomentum, et liquidam globulis sudore resolutis. haec utraque genera in cypro fiunt. laudatissima autem est in armenia, secunda in macedonia, largissima in hispania; summa commendationis, ut colorem in herba segetis laete virentis quam simillime reddat. visumque iam est neronis principis spectaculis harenam circi chrysocolla sterni, cum ipse concolori panno aurigaturus esset. indocta opificum turba tribus eam generibus distinguit: asperam, quae taxatur in libras #1108 vii, mediam quae #1108 v, attritam, quam et herbaceam vocant, #1108 iii. sublinunt autem harenosam, priusquam inducant, atramento et paraetonio. haec sunt tenacia eius, colore blanda. paraetonium, quoniam est natura pinguissimum et propter levorem tenacissimum, atramento aspergitur, ne paraetonii candor pallorem chrysocollae adferat. luteam putant a luto herba dictam, quam ipsam caeruleo subtritam pro chrysocolla inducunt, vilissimo genere atque fallacissimo.
usus chrysocollae et in medicina est ad purganda volnera cum cera atque oleo. eadem per se arida siccat et contrahit. datur et in angina orthopnoeave lingenda cum melle. concitat vomitiones, miscetur et collyriis ad cicatrices oculorum ac viridibus emplastris ad dolores mitigandos, cicatrices trahendas. hanc chrysocollam medici acesim appellant, quae non est orobitis. chrysocollam et aurifices sibi vindicant adglutinando auro, et inde omnes appellatas similiter virentes dicunt. temperatur autem cypria aerugine et pueri inpubis urina addito nitro teriturque cyprio aere in cypriis mortariis; santernam vocant nostri. ita feruminatur aurum, quod argentosum vocant. signum est, si addita santerna nitescit. e diverso aerosum contrahit se hebetaturque et difficulter feruminatur. ad id glutinum fit auro et septima argenti parte ad supra d
icta additis unaque tritis.
contexique par est reliqua circa hoc, ut universa naturae contingat admiratio. auro glutinum est tale, argilla ferro, cadmea aeris massis, alumen lamnis, resina plumbo et marmori, at plumbum nigrum albo iungitur ipsumque album sibi oleo, item stagnum aeramentis, stagno argentum. - pineis optume lignis aes ferrumque funditur, sed et aegyptio papyro, paleis aurum. - calx aqua accenditur et thracius lapis, idem oleo restinguitur, ignis autem aceto maxime et visco et ovo. - terra minime flagrat, carboni vis maior exusto iterumque flagranti.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 395