Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 398
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 398

by Pliny the Elder


  fuisse autem statuariam artem familiarem italiae quoque et vetustam, indicant hercules ab euandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vocatur atque per triumphos vestitur habitu triumphali, praeterea ianus geminus a numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur digitis ita figuratis, ut ccclxv dierum nota aut per significationem anni temporis et aevi esse deum indicent. signa quoque tuscanica per terras dispersa quin in etruria factitata sint, non est dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni metrodorus scepsius, cui cognomen a romani nominis odio inditum est, propter mm statuarum volsinios expugnatos obiceret. mirumque mihi videtur, cum statuarum origo tam vetus italiae sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad devictam asiam, unde luxuria.

  similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea, quam plasticen graeci vocant, dici convenientius erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed haec ad infinitum effloruit, multorum voluminum opere, si quis plura persequi velit; omnia enim quis possit M. Scauri aedilitate signorum mmm in scaena tantum fuere temporario theatro. mummius achaia devicta replevit urbem, non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusatione ponatur multa et luculli invexere. rhodi etiamnum [iii] signorum esse mucianus ter cos. prodidit, nec pauciora athenis, olympiae, delphis superesse creduntur. quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur insignia maxime et aliqua de causa notata voluptarium sit attigisse artificesque celebratos nominavisse, singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum lysippus md opera fecisse prodatur, tantae omnia artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum apparuisse defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres; solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios seponere aureos singulos.

  evecta supra humanam fidem ars est successu, mox et audacia. in argumentum successus unum exemplum adferam, nec deorum hominumve similitudinis expressae. aetas nostra vidit in capitolio, priusquam id novissime conflagraret a vitellianis incensum, in cella iunonis canem ex aere volnus suum lambentem, cuius eximium miraculum et indiscreta veri similitudo non eo solum intellegitur, quod ibi dicata fuerat, verum et satisdatione; nam quoniam summa nulla par videbatur, capite tutelarios cavere pro ea institutum publice fuit. audaciae innumera sunt exempla. moles quippe excogitatas videmus statuarum, quas colossaeas vocant, turribus pares. talis est in capitolio apollo, tralatus a m. lucullo ex apollonia ponti urbe, xxx cubitorum, d talentis factus; talis in campo martio iuppiter, a claudio caesare dicatus, qui devoratur pompeiani theatri vicinitate; talis et tarenti factus a lysippo, xl cubitorum. mirum in eo quod manu, ut ferunt, mobilis ea ratio libramenti est, ut nullis convellatur procellis. id quidem providisse et artifex dicitur modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna. itaque magnitudinem propter difficultatemque moliendi non attigit eum fabius verrucosus, cum herculem, qui est in capitolio, inde transferret. ante omnes autem in admiratione fuit solis colossus rhodi, quem fecerat chares lindius, lysippi supra dicti discipulus. lxx cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post lxvi annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat eum constituens. duodecim annis tradunt effectum ccc talentis, quae contigerant ex apparatu regis demetrii relicto morae taedio obsessa rhodo. sunt alii centum numero in eadem urbe colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fuissent, nobilitaturi locum, praeterque hos deorum quinque, quos fecit Bryaxis.

  factitavit colossos et italia. videmus certe tuscanicum apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem an pulchritudine. fecit et sp. carvilius iovem, qui est in capitolio, victis samnitibus sacrata lege pugnantibus e pectoralibus eorum ocreisque et galeis. amplitudo tanta est, ut conspiciatur a latiari iove. e reliquiis limae suam statuam fecit, quae est ante pedes simulacri eius. habent in eodem capitolio admirationem et capita duo, quae p. lentulus cos. dicavit, alterum a charete supra dicto factum, alterum fecit ... dicus comparatione in tantum victus, ut artificum minime probabilis videatur. verum omnem amplitudinem statuarum eius generis vicit aetate nostra zenodorus mercurio facto in civitate galliae arvernis per annos decem, hs [30cccc]30 manipretii, postquam satis artem ibi adprobaverat, romam accitus a nerone, ubi destinatum illius principis simulacro colossum fecit cxixs pedum in longitudinem, qui dicatus soli venerationi est damnatis sceleribus illius principis. mirabamur in officina non modo ex argilla similitudinem insignem, verum et de parvis admodum surculis quod primum operis instaurati fuit. ea statua indicavit interisse fundendi aeris scientiam, cum et nero largiri aurum argentumque paratus esset et zenodorus scientia fingendi caelandique nulli veterum postponeretur. statuam arvernorum cum faceret provinciae dubio avito praesidente, duo pocula calamidis manu caelata, quae cassio salano avunculo eius, praeceptori suo, germanicus caesar adamata donaverat, aemulatus est, ut vix ulla differentia esset artis. quanto maior zenodoro praestantia fuit, tanto magis deprehenditur aeris obliteratio.

  signis, quae vocant corinthia, plerique in tantum capiuntur, ut secum circumferant, sicut hortensius orator sphingem verri reo ablatam, propter quam cicero illo iudicio in altercatione neganti ei, aenigmata se intellegere, respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. circumtulit et nero princeps amazonem, de qua dicemus, et paulo ante c. cestius consularis signum, quod secum etiam in proelio habuit. alexandri quoque magni tabernaculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus duae ante martis ultoris aedem dicatae sunt, totidem ante regiam.

  minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitudo nobilitata est, ante omnes tamen Phidias atheniensis iove olympio facto ex ebore quidem et auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade lxxxiii, circiter ccc urbis nostrae annum, quo eodem tempore aemuli eius fuere Alcamenes, critias, nesiotes, hegias, et deinde olympiade lxxxvii hagelades, callon, gorgias lacon; rursus lxxxx polyclitus, phradmon, Myron, pythagoras, Scopas, perellus. ex iis polyclitus discipulos habuit argium, asopodorum, alexim, aristidem, phrynonem, dinonem, Athenodorum, demean clitorium, Myron lycium. lxxxxv olympiade floruere naucydes, dinomenes, canachus, patroclus; cii polycles, Cephisodotus, leuchares, hypatodorus; ciiii Praxiteles, euphranor; cvii aetion, therimachus. cxiii lysippus fuit, cum et alexander magnus, item lysistratus frater eius, sthennis, euphron, eucles, sostratus, ion, silanion - in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit zeuxiaden; cxxi Eutychides, euthycrates, laippus, cephisodotus, timarchus, pyromachus. cessavit deinde ars ac rursus olympiade clvi revixit, cum fuere longe quidem infra praedictos, probati tamen, antaeus, callistratus, polycles athenaeus, callixenus, pythocles, pythias, timocles.

  ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. venere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis aetatibus geniti, quoniam fecerant amazonas, quae cum in templo dianae ephesiae dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio, cum apparuit eam esse, quam omnes secundam a sua quisque iudicassent. haec est polycliti, proxima ab ea Phidiae, tertia cresilae, quarta cydonis, quinta phradmonis.

  Phidias praeter iovem olympium, quem nemo aemulatur, fecit ex ebore aeque minervam athenis, quae est in parthenone stans, ex aere vero praeter amazonem supra dictam minervam tam eximiae pulchritudinis, ut formae cognomen acceperit. fecit et cliduchum et aliam minervam, quam romae paulus aemilius ad aedem fortunae huiusce diei dicavit, item duo signa, quae catulus in eadem aede, palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur.

  polyclitus sicyonius, hageladae discipulus, diadumenum fecit molliter iuvenem, centum talentis nobilitatum, idem et doryphorum viriliter puerum. fecit et quem canona artifices vocant liniamenta artis ex eo petentes veluti a lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis opere iudicatur. fecit et destringentem se et nudum telo incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, qui vocantur astragalizontes et sunt in titi imperatoris atrio - hoc opere nullum
absolutius plerique iudicant - ; item mercurium, qui fuit lysimacheae, herculem, qui romae, hagetera arma sumentem, artemona, qui periphoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, excogitasse, quadrata tamen esse ea ait Varro et paene ad exemplum.

  Myronem eleutheris natum, hageladae et ipsum discipulum, bucula maxime nobilitavit celebratis versibus laudata, quando alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur. fecit et canem et discobolon et perseum et pristas et satyrum admirantem tibias et minervam, delphicos pentathlos, pancratiastas, herculem, qui est apud circum maximum in aede pompei magni. fecisse et cicadae monumentum ac locustae carminibus suis erinna significat. fecit et apollinem, quem ab triumviro antonio sublatum restituit ephesiis Divus Augustus admonitus in quiete. primus hic multiplicasse veritatem videtur, numerosior in arte quam polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressisse, capillum quoque et pubem non emendatius fecisse, quam rudis antiquitas instituisset.

  vicit eum pythagoras reginus ex italia pancratiaste delphis posito; eodem vicit et leontiscum. fecit et stadiodromon astylon, qui olympiae ostenditur, et libyn, puerum tenentem tabellam eodem loco et mala ferentem nudum, syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sentire etiam spectantes videntur, item apollinem serpentemque eius sagittis configi, citharoedum, qui dicaeus appellatus est, quod, cum thebae ab alexandro caperentur, aurum a fugiente conditum sinu eius celatum esset. hic primus nervos et venas expressit capillumque diligentius. - fuit et alius pythagoras samius, initio pictor, cuius signa ad aedem fortunae huiusce diei septem nuda et senis unum laudata sunt. hic supra dicto facie quoque indiscreta similis fuisse traditur, regini autem discipulus et filius sororis fuisse sostratus.

  lysippum sicyonium duris negat ullius fuisse discipulum, sed primo aerarium fabrum audendi rationem cepisse pictoris eupompi responso. eum enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimae artis, inter quae destringentem se, quem m. agrippa ante thermas suas dicavit, mire gratum tiberio principi. non quivit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta pop. r. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitaverit princepsque, quamquam adamatum, reposuerit. nobilitatur lysippus et temulenta tibicina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga cum sole rhodiorum. fecit et alexandrum magnum multis operibus, a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari iussit nero princeps delectatus admodum illa; dein, cum pretio perisset gratia artis, detractum est aurum, pretiosiorque talis existimabatur etiam cicatricibus operis atque concisuris, in quibus aurum haeserat, remanentibus. idem fecit hephaestionem, alexandri magni amicum, quem quidam polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante fuerit; item alexandri venationem, quae delphis sacrata est, athenis satyrum, turmam alexandri, in qua amicorum eius imagines summa omnium similitudine expressit; hanc metellus macedonia subacta transtulit romam. fecit et quadrigas multorum generum. statuariae arti plurimum traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per quae proceritas signorum maior videretur. non habet latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodiit nova intactaque ratione quadratas veterum staturas permutando, vulgoque dicebat ab illis factos quales essent homines, a se quales viderentur esse. propriae huius videntur esse argutiae operum custoditae in minimis quoque rebus.

  filios et discipulos reliquit laudatos artifices laippum, boe+dan, sed ante omnes euthycraten. quamquam is constantiam potius imitatus patris quam elegantiam austero maluit genere quam iucundo placere. itaque optume expressit herculem delphis et alexandrum thespiis venatorem et proelium equestre, simulacrum ipsum trophoni ad oraculum, quadrigas complures, equum cum fiscinis, canes venantium. — huius porro discipulus fuit tisicrates, et ipse sicyonius, sed lysippi sectae propior, ut vix discernantur complura signa, ceu senex thebanus et demetrius rex, peucestes, alexandri magni servator, dignus tanta gloria.

  artifices, qui compositis voluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant telephanen phocaeum, ignotum alias, quoniam ... thessaliae habitaverit et ibi opera eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur polyclito, Myroni, pythagorae. laudant eius larisam et spintharum pentathlum et apollinem. alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quod se regum xerxis atque darei officinis dediderit, existimant.

  Praxiteles quoque, qui marmore felicior, ideo et clarior fuit, fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: proserpinae raptum, item catagusam et liberum patrem, ebrietatem nobilemque una satyrum, quem graeci periboe+ton cognominant, et signa, quae ante felicitatis aedem fuere, veneremque, quae ipsa aedis incendio cremata est claudii principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem, item stephanusam, pseliumenen, oporan, harmodium et aristogitonem tyrannicidas, quos a xerxe persarum rege captos victa perside atheniensibus remisit magnus alexander. fecit et puberem apollinem subrepenti lacertae comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon vocant. spectantur et duo signa eius diversos adfectus exprimentia, flentis matronae et meretricis gaudentis. hanc putant phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis et mercedem in vultu meretricis. habet simulacrum et benignitas eius; calamidis enim quadrigae aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in homine crederetur. ipse calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis semper sine aemulo expressis; sed, ne videatur in hominum effigie inferior, alcumena nullius est nobilior.

  Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed aereum pentathlum, qui vocatur encrinomenos; at polycliti discipulus aristides quadrigas bigasque. amphicrates leaena laudatur. scortum haec, lyrae cantu familiaris harmodio et aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit; quam ob rem athenienses, et honorem habere ei volentes nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam addi ab artifice vetuerunt. Bryaxis aesculapium et seleucum fecit, boe+das adorantem, baton apollinem et iunonem, qui sunt romae in concordiae templo, cresilas volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum restet animae, et olympium periclen dignum cognomine, mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores fecit. cephisodorus minervam mirabilem in portu atheniensium et aram ad templum iovis servatoris in eodem portu, cui pauca comparantur, canachus apollinem nudum, qui philesius cognominatur, in didymaeo aeginetica aeris temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitisque retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celetizontas pueros, chaereas alexandrum magnum et philippum patrem eius fecit, ctesilaus doryphoron et amazonem volneratam, demetrius lysimachen, quae sacerdos minervae fuit lxiiii annis, idem et minervam, quae myctica appellatur - dracones in gorgone eius ad ictus citharae tinnitu resonant - ; idem equitem simonem, qui primus de equitatu scripsit. daedalus, et ipse inter fictores laudatus, pueros duos destringentes se fecit, dinomenes protesilaum et pythodemum luctatorem. - euphranoris alexander paris est, in quo laudatur quod omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator helenae et tamen achillis interfector. huius est minerva, romae quae dicitur catuliana, infra capitolium a q. lutatio dicata, et simulacrum boni eventus, dextra pateram, sinistra spicam ac papavera tenens, item latona puerpera apollinem et dianam infantes sustinens in aede concordiae. fecit et quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et virtutem et graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem et adorantem, item alexandrum et philippum in quadrigis; Eutychides eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem plurimi dixere. - hegiae minerva pyrrhusque rex laudatur et celetizontes pueri et castor ac pollux ante aedem iovis tonantis, hagesiae in pario colonia hercules, isidoti buthytes. lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat
in ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per vestem puero, autolycum pancratii victorem, propter quem xenophon symposium scripsit, iovemque illum tonantem in capitolio ante cuncta laudabilem, item apollinem diadematum, lyciscum mangonem, puerum subdolae ac fucatae vernilitatis, lycius et ipse puerum suffitorem. - menaechmi vitulus genu premitur replicata cervice. ipse menaechmus scripsit de sua arte. - naucydes mercurio et discobolo et immolante arietem censetur, naucerus luctatore anhelante, niceratus aesculapio et hygia, qui sunt in concordiae templo romae. pyromachi quadriga ab Alcibiade regitur. polycles hermaphroditum nobilem fecit, pyrrhus hygiam et minervam, phanis, lysippi discipulus, epithyusan. - styppax cyprius uno celebratur signo, splanchnopte; periclis olympii vernula hic fuit exta torrens ignemque oris pleni spiritu accendens. silanion apollodorum fudit, fictorem et ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis et iniquum sui iudicem, crebro perfecta signa frangentem, dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum cognominatum - hoc in eo expressit, nec hominem ex aere fecit, sed iracundiam - et achillem nobilem, item epistaten exercentem athletas; strongylion amazonem, quam ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id in comitatu neronis principis circumlatam. idem fecit puerum, quem amando Brutus philippiensis cognomine suo inlustravit. - theodorus, qui labyrinthum fecit sami, ipse se ex aere fudit. praeter similitudinis mirabilem famam magna suptilitate celebratur: dextra limam tenet, laeva tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam praeneste parvitatis ut miraculum: pictam eam currumque et aurigam integeret alis simul facta musca. - xenocrates, tisicratis discipulus, ut alii, euthycratis, vicit utrosque copia signorum. et de sua arte composuit volumina.

 

‹ Prev