Delphi Complete Works of Lucretius

Home > Other > Delphi Complete Works of Lucretius > Page 65
Delphi Complete Works of Lucretius Page 65

by Titus Lucretius Carus


  635 hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,

  tantaque in his rebus distantia differitasque est,

  ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;

  est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis

  disperit ac sese mandendo conficit ipsa.

  640 praeterea nobis veratrum est acre venenum,

  at capris adipes et cocturnicibus auget.

  id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,

  principio meminisse decet quae diximus ante,

  semina multimodis in rebus mixta teneri.

  645 porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,

  ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim

  extima membrorum circumcaesura coërcet,

  proinde et seminibus constant variantque figura.

  semina cum porro distent, differre necessest

  650 intervalla viasque, foramina quae perhibemus,

  omnibus in membris et in ore ipsoque palato.

  esse minora igitur quaedam maioraque debent,

  esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,

  multa rutunda, modis multis multangula quaedam.

  655 namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,

  proinde foraminibus debent differe figurae

  et variare viae proinde ac textura coërcet.

  hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,

  illi, cui suave est, levissima corpora debent

  660 contractabiliter caulas intrare palati,

  at contra quibus est eadem res intus acerba,

  aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.

  nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.

  quippe ubi cui febris bili superante coorta est

  665 aut alia ratione aliquast vis excita morbi,

  perturbatur ibi iam totum corpus et omnes

  commutantur ibi positurae principiorum;

  fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant

  nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,

  670 quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;

  utraque enim sunt in mellis commixta sapore;

  id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.

  Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris

  tangat agam. primum res multas esse necessest

  675 unde fluens volvat varius se fluctus odorum,

  et fluere et mitti volgo spargique putandumst;

  verum aliis alius magis est animantibus aptus,

  dissimilis propter formas. ideoque per auras

  mellis apes quamvis longe ducuntur odore,

  680 volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum

  ungula quo tulerit gressum promissa canum vis

  ducit, et humanum longe praesentit odorem

  Romulidarum arcis servator, candidus anser.

  sic aliis alius nidor datus ad sua quemque

  685 pabula ducit et a taetro resilire veneno

  cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.

  Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,

  est alio ut possit permitti longius alter;

  sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum

  690 quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res

  quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.

  errabundus enim tarde venit ac perit ante

  paulatim facilis distractus in aëris auras;

  ex alto primum quia vix emittitur ex re;

  695 nam penitus fluere atque recedere rebus odores

  significat quod fracta magis redolere videntur

  omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.

  deinde videre licet maioribus esse creatum

  principiis quam vox, quoniam per saxea saepta

  700 non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.

  quare etiam quod olet non tam facile esse videbis

  investigare in qua sit regione locatum;

  refrigescit enim cunctando plaga per auras

  nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.

  705 errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.

  Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum

  in generest, sed item species rerum atque colores

  non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,

  ut non sint aliis quaedam magis acria visu.

  710 quin etiam gallum noctem explaudentibus alis

  auroram clara consuetum voce vocare,

  noenu queunt rapidi contra constare leones

  inque tueri: ita continuo meminere fugai.

  ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam

  715 semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,

  pupillas interfodiunt acremque dolorem

  praebent, ut nequeant contra durare feroces,

  cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,

  aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis

  720 exitus ex oculis liber datur, in remorando

  laedere ne possint ex ulla lumina parte.

  Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde

  quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.

  principio hoc dico, rerum simulacra vagari

  725 multa modis multis in cunctas undique partis

  tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,

  obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.

  quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu

  quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,

  730 corporis haec quoniam penetrant per rara cientque

  tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.

  Centauros itaque et Scyllarum membra videmus

  Cerbereasque canum facies simulacraque eorum

  quorum morte obita tellus amplectitur ossa;

  735 omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,

  partim sponte sua quae fiunt aëre in ipso,

  partim quae variis ab rebus cumque recedunt

  et quae confiunt ex horum facta figuris.

  nam certe ex vivo Centauri non fit imago,

  740 nulla fuit quoniam talis natura animata;

  verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,

  haerescit facile extemplo, quod diximus ante,

  propter subtilem naturam et tenvia texta.

  cetera de genere hoc eadem ratione creantur.

  745 quae cum mobiliter summa levitate feruntur,

  ut prius ostendi, facile uno commovet ictu

  quae libet una animum nobis subtilis imago;

  tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.

  haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.

  750 quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus

  atque oculis, simili fieri ratione necessest.

  Nunc igitur docui quoniam me forte leonum

  cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,

  scire licet mentem simili ratione moveri

  755 per simulacra leonum et cetera quae videt aeque

  nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.

  nec ratione alia, cum somnus membra profudit,

  mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt

  haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,

  760 usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem

  rellicta vita iam mors et terra potitast.

  hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes

  corporis offecti sensus per membra quiescunt

  nec possunt falsum veris convincere rebus.

  765 praeterea meminisse iacet languetque sopore,

  nec dissentit eum mortis letique potitum

  iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.

  quod super est, non est mirum simulacra moveri

  bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;

  770 nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.

  quippe, ubi prima perit alioque est altera nata

  inde statu, prior hic gestum mutasse videtur. />
  scilicet id fieri celeri ratione putandumst:

  tanta est mobilitas et rerum copia tanta

  775 tantaque sensibili quovis est tempore in uno

  copia particularum, ut possit suppeditare.

  Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis

  clarandumst, plane si res exponere avemus.

  quaeritur in primis quare, quod cuique libido

  780 venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.

  anne voluntatem nostram simulacra tuentur

  et simul ac volumus nobis occurrit imago,

  si mare, si terram cordist, si denique caelum?

  conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,

  785 omnia sub verbone creat natura paratque?

  cum praesertim aliis eadem in regione locoque

  longe dissimilis animus res cogitet omnis.

  quid porro, in numerum procedere cum simulacra

  cernimus in somnis et mollia membra movere,

  790 mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt

  et repetunt oculis gestum pede convenienti?

  scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,

  nocturno facere ut possint in tempore ludos.

  an magis illud erit verum? quia tempore in uno,

  795 cum sentimus, id est cum vox emittitur una,

  tempora multa latent, ratio quae comperit esse,

  propterea fit uti quovis in tempore quaeque

  praesto sint simulacra locis in quisque parata.

  tanta est mobilitas et rerum copia tanta.

  800 hoc ubi prima perit alioque est altera nata

  inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.

  et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute

  cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt

  praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.

  805 ipse parat sese porro speratque futurum

  ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.

  nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt

  praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit

  cernere coeperunt, contendere se atque parare,

  810 nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?

  et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,

  si non advertas animum, proinde esse quasi omni

  tempore semotum fuerit longeque remotum.

  cur igitur mirumst, animus si cetera perdit

  815 praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?

  deinde adopinamur de signis maxima parvis

  ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.

  Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago

  eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,

  820 in manibus vir uti factus videatur adesse,

  aut alia ex alia facies aetasque sequatur.

  quod ne miremur sopor atque oblivia curant.

  Illud in his rebus vitium vehementer Äinesse

  effugere errorem vitareque praemetuenter,

  825 lumina ne facias oculorum clara creata,

  prospicere ut possimus, et ut proferre queamus

  proceros passus, ideo fastigia posse

  surarum ac feminum pedibus fundata plicari,

  bracchia tum porro validis ex apta lacertis

  830 esse manusque datas utraque ex parte ministras,

  ut facere ad vitam possemus quae foret usus.

  cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,

  omnia perversa praepostera sunt ratione,

  nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti

  835 possemus, sed quod natumst id procreat usum.

  nec fuit ante videre oculorum lumina nata,

  nec dictis orare prius quam lingua creatast,

  sed potius longe linguae praecessit origo

  sermonem multoque creatae sunt prius aures

  840 quam sonus est auditus, et omnia denique membra

  ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;

  haud igitur potuere utendi crescere causa.

  at contra conferre manu certamina pugnae

  et lacerare artus foedareque membra cruore

  845 ante fuit multo quam lucida tela volarent,

  et volnus vitare prius natura coëgit

  quam daret obiectum parmai laeva per artem.

  scilicet et fessum corpus mandare quieti

  multo antiquius est quam lecti mollia strata,

  850 et sedare sitim prius est quam pocula natum.

  haec igitur possunt utendi cognita causa

  credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.

  illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa

  nata dedere suae post notitiam utilitatis.

  855 quo genere in primis sensus et membra videmus;

  quare etiam atque etiam procul est ut credere possis

  utilitatis ob officium potuisse creari.

  Illud item non est mirandum, corporis ipsa

  quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.

  860 quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus

  multa modis multis docui, sed plurima debent

  ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,

  multa per os exhalantur, cum languida anhelant,

  multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.

  865 his igitur rebus rarescit corpus et omnis

  subruitur natura, dolor quam consequitur rem.

  propterea capitur cibus, ut suffulciat artus

  et recreet vires inter datus, atque patentem

  per membra ac venas ut amorem opturet edendi.

  870 umor item discedit in omnia quae loca cumque

  poscunt umorem; glomerataque multa vaporis

  corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,

  dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,

  urere ne possit calor amplius aridus artus.

  875 sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro

  abluitur, sic expletur ieiuna cupido.

  Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,

  cum volumus, quareque datum sit membra movere

  et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri

  880 corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.

  dico animo nostro primum simulacra meandi

  accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.

  inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam

  rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.

  885 id quod providet, illius rei constat imago,

  ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire

  inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto

  per membra atque artus animai dissita vis est;

  et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.

  890 inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota

  paulatim moles protruditur atque movetur.

  praeterea tum rarescit quoque corpus et aër,

  scilicet ut debet qui semper mobilis extat,

  per patefacta venit penetratque foramina largus,

  895 et dispargitur ad partis ita quasque minutas

  corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,

  corpus ut ac navis velis ventoque feratur.

  nec tamen illud in his rebus mirabile constat,

  tantula quod tantum corpus corpuscula possunt

  900 contorquere et onus totum convertere nostrum;

  quippe etenim ventus subtili corpore tenvis

  trudit agens magnam magno molimine navem

  et manus una regit quanto vis impete euntem

  atque gubernaclum contorquet quo libet unum,

  905 multaque per trocleas et tympana pondere magno

  commovet atque levi sustollit machina nisu.

  Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem

  inriget atque animi curas e pectore solvat,

  suavidicis potius quom multis versibus edam,

  910 parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam

  clamor in aetherii
s dispersus nubibus austri.

  tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,

  ne fieri negites quae dicam posse retroque

  vera repulsanti discedas pectore dicta,

  915 tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.

  Principio somnus fit ubi est distracta per artus

  vis animae partimque foras eiecta recessit

  et partim contrusa magis concessit in altum;

  dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.

  920 nam dubium non est, animai quin opera sit

  sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,

  tum nobis animam perturbatam esse putandumst

  eiectamque foras, non omnem; namque iaceret

  aeterno corpus perfusum frigore leti.

  925 quippe ubi nulla latens animai pars remaneret

  in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,

  unde reconflari sensus per membra repente

  possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?

  Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde

  930 perturbari anima et corpus languescere possit,

  expediam: tu fac ne ventis verba profundam.

  Principio externa corpus de parte necessum est,

  aëriis quoniam vicinum tangitur auris,

  tundier atque eius crebro pulsarier ictu,

  935 proptereaque fere res omnes aut corio sunt

  aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.

  interiorem etiam partem spirantibus aër

  verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.

  quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum

  940 perveniant plagae per parva foramina nobis

  corporis ad primas partis elementaque prima,

  fit quasi paulatim nobis per membra ruina.

  conturbantur enim positurae principiorum

  corporis atque animi. fit uti pars inde animai

  945 eliciatur et introrsum pars abdita cedat,

  pars etiam distracta per artus non queat esse

  coniuncta inter se neque motu mutua fungi;

  inter enim saepit coetus natura viasque.

  ergo sensus abit mutatis motibus alte.

  950 et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,

  debile fit corpus languescuntque omnia membra,

  bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti

  saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.

  Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër,

  955 haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,

  efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,

  quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se

  corpora conturbant magno contusa labore.

  fit ratione eadem coniectus parte animai

  960 altior atque foras eiectus largior eius,

  et divisior inter se ac distractior intus.

  Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret

 

‹ Prev