by Martial
LVII
Miraris docto quod carmina mitto Severo,
ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
si quod habes non vis, ergo quid accipies?
LXII
Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
Verum est. Cum futui vult, numerare solet.
LXVI
Et delator es et calumniator,
et fraudator es et negotiator,
et fellator es et lanista. Miror
quare non habeas, Vacerra, nummos.
LXVII
Nil mihi das vivus; dicis post fata daturum.
Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
LXVIII
Parva rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
Ut pudeat levius te, Matho, magna roga.
LXXI
Hystericam vetulo se dixerat esse marito
et queritur futui Leda necesse sibi;
sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
seque refert potius proposuisse mori.
vir rogat ut vivat virides nec deserat annos,
et fieri quod iam non facit ipse sinit.
protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
tollunturque pedes. O medicina gravis!
LXXIII
Venturum iuras semper mihi, Lygde, roganti
constituisque horam constituisque locum.
cum frustra iacui longa prurigine tentus,
succurrit pro te saepe sinistra mihi.
Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
umbellam luscae, Lygde, feras dominae.
LXXVII
In omnibus Vacerra quod conclavibus
consumit horas et die toto sedet,
cenaturit Vacerra, non cacaturit.
XCVI
Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid opstas
et puerum prohibes divitis imbre lacus?
barbare, non debet, summoto cive, ministro
captivam victrix unda levare sitim.
XCVIII
Effugere non est, Flacce, basiatores.
instant, morantur, persecuntur, occurrunt
et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
non ulcus acre pusulaeve lucentes,
nec triste mentum sordidique lichenes,
nec labra pingui delibuta cerato,
nec congelati gutta proderit nasi.
et aestuantem basiant et algentem,
et nuptiale basium reservantem.
non te cucullis adseret caput tectum,
lectica nec te tuta pelle veloque,
nec vindicabit sella saepius clusa:
rimas per omnis basiator intrabit.
non consulatus ipse, non tribunatus
senive fasces nec superba clamosi
lictoris abiget virga basiatorem:
sedeas in alto tu licet tribunali
et e curuli iura gentibus reddas,
ascendet illa basiator atque illa.
febricitantem basiabit et flentem,
dabit oscitanti basium natantique,
dabit cacanti. Remedium mali solum est,
facias amicum basiare quem nolis.
XCIX
De cathedra quotiens surgis—iam saepe notavi—
pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
quas cum conata es dextra, conata sinistra
vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
sic constringuntur magni Symplegade culi
et mimas intrant Cyaneasque natis.
Emendare cupis vitium deforme? docebo:
Lesbia, nec surgas censeo nec sedeas.
C
Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
cuius lacertos anuli mei cingant,
quae clune nudo radat et genu pungat,
cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
sed idem amicam nolo mille librarum.
Carnarius sum, pinguiarius non sum.
CII
Non est mentitus qui te mihi dixit habere
formosam carnem, Lydia, non faciem.
est ita, si taceas et si tam muta recumbas
quam silet in cera vultus et in tabula.
sed quotiens loqueris, carnem quoque, Lydia, perdis
et sua plus nulli quam tibi lingua nocet.
Audiat aedilis ne te videatque caveto:
portentum est, quotiens coepit imago loqui.
CIII
Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni,
ut mirer fieri te potuisse patrem.
CIV
Uxor, vade foras aut moribus utere nostris:
non sum ego nec Curius nec Numa nec Tatius.
me iucunda iuvant tractae per pocula noctes:
tu properas pota surgere tristis aqua.
tu tenebris gaudes: me ludere teste lucerna
et iuvat admissa rumpere luce latus.
fascia te tunicaeque obscuraque pallia celant;
at mihi nulla satis nuda puella iacet.
basia me capiunt blandas imitata columbas:
tu mihi das aviae qualia mane soles.
nec motu dignaris opus nec voce iuvare
nec digitis, tamquam tura merumque pares:
masturbabantur Phrygii post ostia servi,
Hectoreo quotiens sederat uxor equo,
et quamvis Ithaco stertente pudica solebat
illic Penelope semper habere manum.
pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho,
Iulia Pompeio, Porcia, Brute, tibi;
dulcia Dardanio nondum miscente ministro
pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
Si te delectat gravitas, Lucretia toto
sis licet usque die, Laida nocte volo.
CVIII
Quamvis tam longo possis satur esse libello,
lector, adhuc a me disticha pauca petis.
sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
LIBER XII
XII
Omnia promittis cum tota nocte bibisti;
mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
XIII
Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
odisse quam donare vilius constat.
XVIII
Dum tu forsitan inquietus erras
clamosa, Iuvenalis, in Subura
aut collem dominae teris Dianae;
dum per limina te potentiorum
sudatrix toga ventilat vagumque
maior Caelius et minor fatigant:
me multos repetita post Decembres
accepit mea rusticumque fecit
auro Bilbilis et superba ferro.
Hic pigri colimus labore dulci
Boterdum Plateamque—Celtiberis
haec sunt nomina crassiora terris—:
ingenti fruor inproboque somno
quem nec tertia saepe rumpit hora,
et totum mihi nunc repono quidquid
ter denos vigilaveram per annos.
Ignota est toga, sed datur petenti
rupta proxima vestis a cathedra.
surgentem focus excipit superba
vicini strue cultus iliceti,
multa vilica quem coronat olla.
venator sequitur, sed ille quem tu
secreta cupias habere silva;
dispensat pueris rogatque longos
levis ponere vilicus capillos.
Sic me vivere, sic iuvat perire.
XXVIII
Hermogenes tantus mapparum, Castice, fur est
quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
tu licet observes dextram teneasque sinistram,
inveniet mappam qua ratione trahat:
cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
casuras alte sic rapit Iris aquas.
nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
subduxit mappas quattuor Hermogenes;
cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
praetori mappam surpuit Hermogenes.
attulerat mappam nemo dum furta timentur:
mantele a mensa surpuit Hermogenes.
hoc quoque si derit, medios discingere lectos
mensarumque pedes non timet Hermogenes.
quamvis non modico caleant spectacula sole,
vela reducuntur cum venit Hermogenes.
festinant trepidi substringere carbasa nautae,
ad portum quotiens paruit Hermogenes.
linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
inter adorantes cum stetit Hermogenes.
ad cenam Hermogenes mappam non attulit umquam,
a cena semper rettulit Hermogenes.
XXX
Siccus, sobrius est Aper; quid ad me?
servum sic ego laudo, non amicum.
XXXI
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini
palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,
prataque nec bifero cessura rosaria Paesto,
quodque viret Iani mense nec alget holus,
quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis,
quaeque gerit similes candida turris aves,
munera sunt dominae: post septima lustra reverso
has Marcella domos parvaque regna dedit.
Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos,
Alcinoo possem dicere “Malo meos.”
XXXIV
Triginta mihi quattuorque messes
tecum, si memini, fuere, Iuli.
quarum dulcia mixta sunt amaris
sed iucunda tamen fuere plura;
et si calculus omnis huc et illuc
diversus bicolorque digeratur,
vincet candida turba nigriorem.
Si vitare velis acerba quaedam
et tristis animi cavere morsus,
nulli te facias nimis sodalem:
gaudebis minus et minus dolebis.
XL
Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:
res una est sine me quam facis, et taceo.
nil tamen omnino praestas mihi. “Mortuus,” inquis,
“accipiam bene te.” Nil volo: sed morere.
XLVI
Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
nec tecum possum vivere nec sine te.
LVI
Aegrotas uno decies aut saepius anno,
nec tibi sed nobis hoc, Polycharme, nocet:
nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.
Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel.
LXI
Versus et breve vividumque carmen
in te ne faciam times, Ligurra,
et dignus cupis hoc metu videri.
sed frustra metuis cupisque frustra.
In tauros Libyci ruunt leones,
non sunt papilionibus molesti.
Quaeras censeo, si legi laboras,
nigri fornicis ebrium poetam,
qui carbone rudi putrique creta
scribit carmina quae legunt cacantes.
Frons haec stigmate non meo notanda est.
LXVIII
Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,
atria, si sapias, ambitiosa colas.
non sum ego causidicus nec amaris litibus aptus
sed piger et senior Pieridumque comes;
otia me somnusque iuvant, quae magna negavit
Roma mihi: redeo, si vigilatur et hic.
LXXIII
Heredem tibi me, Catulle, dicis.
non credam, nisi legero, Catulle.
LXXV
Festinat Polytimus ad puellas;
invitus puerum fatetur Hypnus;
pastas glande natis habet Secundus;
mollis Dindymus est sed esse non vult;
Amphion potuit puella nasci.
Horum delicias superbiamque
et fastus querulos, Avite, malo
quam dotis mihi quinquies ducena.
LXXX
Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
XCII
Saepe rogare soles qualis sim, Prisce, futurus,
si fiam locuples simque repente potens.
Quemquam posse putas mores narrare futuros?
dic mihi, si fias tu leo, qualis eris?
XCIII
Qua moechum ratione basiaret
coram coniuge repperit Labulla.
parvum basiat usque morionem;
hunc multis rapit osculis madentem
moechus protinus et suis repletum
ridenti dominae statim remittit.
Quanto morio maior est maritus!
NOTES
BOOK ONE
4. Caesar. Domitian. The title “Caesar” was automatically adopted by emperors.
Soldiers are free to mock… Roman troops, following a triumphal procession, were traditionally allowed to shout bawdy jokes and doggerel about their commander, a custom which originated in the belief that this warded off the bad luck which might punish presumption.
Latinus. A celebrated mime, admired by Domitian.
Censor. A Roman magistrate, one of whose jobs was the supervision of morals. Domitian had appointed himself to the post for life.
86. A block of flats could be eight storeys high. Martial lived opposite Novius, at the same level, in a narrow street.
87. Cosmus. A well-known perfume-seller of the time.
96. hobbling. The poem is written in the metre known as scazons, literally “hobbling feet.”
Baetic. From the region of the river Baetis (Guadalquivir) in Spain.
107. Maecenas. Right-hand man of the Emperor Augustus, patron of the arts and benefactor of Horace and Virgil. Died 8 B.C.
ashes. The Romans cremated their dead.
109. Catullus’ sparrow. Two of Catullus’ most famous poems were about a pet sparrow belonging to his mistress, Lesbia.
117. pumice-stone-smoothed and purple-wrapped. A “book” was a cylindrical papyrus roll, the ends often smoothed with pumice-stone and the whole brightly wrapped in vellum.
BOOK TWO
36. Phrygianly short. In other words, non-existent. The priests of Cybele in Asia Minor shaved the face and head.
like those defendants sport. Accused men used to appear in court unkempt in order to excite the jury’s compassion.
82. In Martial’s time slaves still had no legal rights and were in the absolute power of their masters.
BOOK THREE
4. the Aemilian Way. The road ran from present-day Rimini to Piacenza.
Forum Cornelii. Now Imola.
the zither. A harpist could make good money in the theatre, which embraced all sorts of low-brow entertainment. Compare Book Five, 56.
5. Marcus Valerius. Martial’s first and second names, the address normal among friends.
7. Nero had substituted a fixed dole of money, in place of the traditional gift of a meal, as the patron’s payment for services to his client. Domitian temporarily restored payment by feeding. If you had a mean patron, as Mar
tial and his friends point out, you were worse off than before.
43. Proserpina. The goddess of death.
45. Thyestes. As an act of revenge, Atreus, King of Argos, invited his brother Thyestes to a feast and served him with the flesh of his own sons. Apollo, the sun-god, hid his face at the sight.
55. Cosmus. See note on Book One, 87.
58. Baian. Baiae was a fashionable seaside resort.
jars. Wine-jars.
unholy Colchis. Colchis, on the Black Sea, was the legendary home of the witch Medea.
household oil. Oil was used to grease the body for wrestling, which was for many a daily exercise.
long-haired. Household slaves wore their hair long until they could do a man’s work, when it was cut.
garden god. Priapus. See note on Book Eleven, 18.
60. The dole’s abolished…See note on Book Three, 7.
BOOK FOUR
8. The Roman day, from dawn to dusk, was divided into twelve hours, varying in length according to the time of year. Clients attended their patrons in the early morning, the fifth hour was devoted to the midday meal, the sixth to the siesta (in summer). Shops opened again in the afternoon. Martial’s divisions are, of course, not literally exact.