Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Home > Other > Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus > Page 57
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 57

by Quintus Curtius Rufus


  Summa militum alacritate iubentium, quocumque vellet, ducere oratio excepta est. [2] Nec rex moratur impetum tertioque per Parthienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cratero relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et ea manu, quam Amyntas ducebat, additis DC equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione barbarorum Parthienen tueretur. [3] Erigyium inpedi- [p. 162] menta modico praesidio dato campestri itinere ducere iubet. Ipse cum phalange et equitatu CL stadia emensus castra in valle, qua Hyrcaniam adeunt, communit. Nemus praealtis densisque arboribus umbrosum est pingue vallis solum rigantibus aquis, [4] quae ex petris imminentibus manant. Ex ipsis radicibus montium Stiboetes amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem uni versus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit. [5] Inde torrens et saxorum, per quae incurrit, asperitate violentior terram praeceps subit. Per CCC stadia conditus labitur rursusque velut ex alio fonte conceptue editur et novum alveum intendit priore sui parte spatiosior — [6] quippe in latitudinem x et trium stadiorum diffunditur — rursusque angustioribus coercitus ripis iter cogit. Tandem in alterum amnem cadit: [7] Rhidagno nomen est. Incolae adfirmabant, quaecumque demissa essent in cavernam, quae propior est fonti, rursus, ubi aliud os amnis aperitur, existere: itaque Alexander boves, qua subeunt aquae terram, praecipitari iubet, quorum corpora, ubi rursus erumpit, expulsa videre, qui missi erant, ut exciperent. [8] Quartum iam diem eodem loco quietem militi dederat, cum litteras Nabarzanis, qui Dareum cum Besso interceperat, accepit, quarum sententia haec erat: se Dareo non fuisse inimicum, immo etiam, quae credidisset utilia esse, suasisse et, quia fidele consilium regi [p. 163] dedisset, prope occisum ab eo. [9] Agitasse Dareum custodiam corporis sui contra ius fasque peregrino militi tradere damnata popularium fide, quam per ducentos et triginta annos inviolatam regibus suis praestitissent. [10] Se in praecipiti et lubrico stantem consilium a praesenti necessitate repetisse. Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset. [11] Nihil esse miseris mortalibus spiritu carius: amore eius ad ultima esse propulsum. [12] Sed ea magis esse secutum quam optasse. In communi calamitate suam quemque habere fortunam. Si venire se iuberet, sine metu esse venturum. Non timere, ne fidem datam tantus rex violaret: deos a deo falli non solere. [13] Ceterum si, cui fidem daret, videretur indignus, multa exilia patere fugienti: patriam esse, ubicumque vir fortis sedem sibi elegerit. [14] Nec dubitavit Alexander fidem, quo Persae modo accipiebant, dare, inviolatum, si venisset, fore. Quadrato tamen agmine et conposito ibat speculatores subinde praemittens, qui explorarent loca. [15] Levis armatura ducebat agmen, phalanx eam sequebatur, post pedites erant inpedimenta. Et gens bellicosa et naturae situs difficilis aditu curam regis intenderat. [16] Namque perpetua vallis iacet usque ad mare Caspium patens, quo terrae eius velut brachia excurrunt: media flexu modico sinum faciunt lunae maxime similem, cum eminent cornua nondum totum orbem sidere inplente. [17] Cercetae et Mossyni et Chalybes a laeva sunt et ab altera parte Leucosyri et Amazonum campi: et illos, [p. 164] qua vergit ad septentrionem, hos ad occasum conversa prospectat. [18] Mare Caspium dulcius ceteris ingentis magnitudinis serpentes alit: piscium in eo longe diversi ab aliis colores. Quidam Caspium, quidam Hvrcanium appellant: alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore mitescere. [19] A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat: idem alio caeli statu recipit in se fretum eodemque impetu, quo effusum est, relabens terram naturae suae reddit. Et quidam credidere non Caspium mare esse, sed ex India in Hyrcaniam Oceanum cadere, cuius fastigium, ut supra dictum est, perpetua valle submittitur. [20] Hinc rex XX stadia processit semita propemodum invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur: nullo tamen hoste obvio penetratum tandemque ad cultiora perventum est. [21] Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est. [22] Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur. [23] XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit seque et eos, qui post Darei mortem [p. 165] profugerant, dedens: quibus benigne exceptis ad oppidum Arvas pervenit. Hic ei Craterus et Erigyius occurrunt. [24] Praefectum Tapurorum gentis, Phradatem, adduxerant: hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi clementiam regis. [25] Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Amminaspin: exul hic regnante Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati reddidit.

  Iamque ultima Hyrcaniae intraverat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum militum manu occurrit. [2] Dextram venienti obtulit rex: quippe et hospes Philippi fuerat, cum Ocho regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata vincebat. [3] Comiter igitur exceptus: ‘Tu quidem,’ inquit, ‘rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas: ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum.’ Nonagesimum et quintum annum agebat. [4] Novem iuvenes, omnes eadem matre geniti, patrem comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admovit precatus, ut tam diu viverent, donec utiles Alexandro essent. [5] Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret. [6] Ut deinde castra sunt posita, Graecos, quos Artabazus adduxerat, convocari iubet: at illi, nisi fides [p. 166] Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se, quid agendum ipsis foret, deliberaturos. [7] Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum: quo victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus. [8] Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam, quam ipse dedisset, habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus tandem venturos se pollicentur. [9] At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, desperata venia gladio se transfigit. Ceteri, sicut constitueront, dicioni Alexandri ipsos se permittunt. [10] M et D milites erant, praeter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit. [11] Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, cultu vitae aspera et latrociniis adsueta: haec sola nec legatos miserat nec videbatur imperata factura. Itaque rex indignatus, si una gens posset efficere, ne invictus esset, [12] inpedimentis cum praesidio relictis valida manu comitante procedit. Noctu iter fecerat, et prima luce hostis in conspectu erat: tumultus magis quam proelium fuit. Deturbati ex collibus, quos occupaverant, barbari profugerunt, proximique vici ab incolis deserti capiuntur. [13] Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione exercitus poterant: iuga montium praealtae silvae rupesque inviae saepiunt, ea, quae plana sunt, [14] novo munimenti genere inpedierant barbari. Arbores [p. 167] densae sunt de industria consitae: quarum teneros adhuc ramos manu flectunt, quos intortos rursus inserunt terrae: inde velut ex alia radice laetiores virent trunci. [15] Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt: quippe alium alii quasi nexu conserunt. Qui ubi multa fronde vestiti sunt, operiunt terram: itaque occulti ramorum velut laquei perpetua saepe iter cludunt. [16] Una ratio erat caedendo aperire saltum, sed hoc quoque magni operis. Crebri namque nodi duraverant stipites, et in se inplicati arborum rami suspensis circulis similes lento vimine frustrabantur ictus. [17] Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit, ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent. [18] Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis . — Bucephalam vocabant — , quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat. Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret. [19] Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hаc
denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt. [20] Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari. [21] Iam in aliquantum altitudinis opus creverat, cum barbari desperato regionem, quam [p. 168] oecupaverant, posse retineri, gentem suam dedidere. Rex obsidibus acceptis Phradati parere eos iussit. [22] Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona ingentia ferens. [23] Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuerat et mox Alexander adsuevit: [24] eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit. Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima gens Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyrae incolentium campos. [25] Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam. [26] Protinus facta potestas est veniendi ceteris iussis subsistere. Trecentis feminarum comitata processit atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens. [27] Vestis non tota Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit. [28] Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent. [29] Interrito vultu regem Thalestris intuebatur habitum eius haudquaquam [p. 169] rerum famae parem oculis perlustrans: quippe omnibus barbaris in corporum maiestate veneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximia specie donare natura dignata est. [30] Ceterum interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes: feminini sexus se retenturam, [31] marem reddituram patri. Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: at ilia causata, sine custode regnum reliquisse, petere perseveraba, ne se inritam spei abire pateretur. [32] Acrior ad venerem feminae cupido quam regis, ut paucos dies subsisteret, perpulit. xiii dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.

  Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. [2] Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur : [3] iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et capiti vis pares facere expetebat. [4] Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris [p. 170] insignibus in devicti transiret habitum. [5] Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur. [6] Litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. [7] Amicos vero et equites unaque principes militum, aspernantes quidem, sed recusare non ausos, Persicis ornaverat vestibus. [8] Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges et ipsi muliebria pati adsueti sequebantur. [9] Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur, [10] totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria quam bello esse quaesitum: cummaxime vinci ipsos deditos alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui regem: victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei Satrapen factum. [11] Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est. [12] Igitur, ne in seditionem res verteretur, [13] otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. Namque Bessus veste regia sumpta [p. 171] Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes nuntiabat: quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit. [14] Et cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis conferri iussit in medium. [15] Planities spatiosa erat, in quam vehicula onusta perduxerant. Expectantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit. [16] Plagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret. [17] Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam. [18] Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. [19] Rex ante omnis maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et C relictus, ut iusta fratri persolveret, ipse contendit ad Bessum. [20] Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem [p. 172] satrapeae Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo. [21] Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit. [22] Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum — nec plures subito contrahi poterant — Bactra perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt. [23] Praerupta rupes est, qua spectat occidentem, eadem, qua vergit ad orientem, leniore summissa fastigio : multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant. [24] Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes sedit, arborum truncos et saxa obmoliuntur. [25] XIII milia armata erant. In quorum obsidione Cratero relicto ipse Satibarzanen sequi festinat. At, quia longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant, redit. [26] Ac primo repurgari iubet, quidquid ingredi possent, deinde, ut occurrebant in viae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur obstante natura. [27] Ше, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes aliud atque aliud — ita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus — subiciente animo. [28] Haesitanti, quod ratio non potuit, fortuna consilium subministravit. Vehemens favonius erat, et multam [p. 173] materiam ceciderat miles aditum per saxa molitus. Haec vapore torrida flamma arserat: [29] ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est. [30] Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum. [31] Sonabant incendio silvae, atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat. [32] Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignis, alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati venere in potestatem. [33] Hinc ad Craterum, qui Artacana obsidebat, redit. Ille omnibus praeparatis regis expectabat adventum captae urbis titulo, sicut par erat, cedens. [34] Igitur Alexander turres admoveri iubet: ipsoque aspectu barbari territi e muris supinas manus tendentes orare coeperunt: iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data venia non obsidionem modo solvit, sed omnia sua incolis reddidit. [35] Ab hac urbe digresso supplementum novorum militum occurrit: Zoilus D equites ex Graecia adduxerat, III milia ex Illyrico Antipater miserat, Thessali equites C et XXX cum Philippo erant, ex Lydia II milia et sescenti, peregrinus miles, advenerant
, CCC equites gentis eiusdem sequebantur. [36] Hаc manu adiecta adit Dran- [p. 174] gas: bellicosa natio est. Satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso: is suppliciorum, quae meruerat, metu profugit in Indiam.

  Iam nonum diem stativa erant, cum externa vi non tutus modo rex, [2] sed invictus intestino facinore petebatur. Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus. [3] Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se [4] et silenda adferre praefatus suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum. [5] Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, [6] indicaturum per praesentes deos iurat. Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem. [7] Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione, [8] ut scelus tegat, posse constringi. Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret: [9] si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae. [10] Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos. [11] Alias deinde effeminatum et muliebriter [p. 175] timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, [12] versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur. [13] Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare. [14] Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent. [15] Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim, Amyntam. [16] Ab hoc sermone dimissus Nicomochus ad fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam 3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent. [17] Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae — neque enim propius aditus ei patebat — consistit opperiens aliquem ex prima cohorte [p. 176] [18] amicorum, a quo introduceretur ad regem. Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum quam ob causam — substiterat in regia: huic Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, [19] quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat. [20] Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis, [21] an mandatum executus foret, requirens. Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit. Postero die Cebalinus venienti in regiam praesto est intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet: [22] ac ne tum quidem regi, quae audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus: itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni — Metron erat ei nomen — super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. [23] Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, [24] quid index detulisset, ostendit. Rex ad conprehendendum Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus: ‘Habeo te,’ inquit, ‘incolumem ex inpiorum manibus ereptum.’ [25] Percontatus deinde Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. [26] Rursusque institit quaerere, quotus dies esset, ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque [p. 177] illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre, quae audierat, vinciri eum iussit. [27] At ille clamitare coepit eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo оpеriri conperta. [28] Rex identidem quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare, quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur. [29] Inter haec Dymnus haud ignaras, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam. [30] Quem intuens rex: ‘Quod,’ inquit, ‘in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?’ Ilium iam defecerat vox: itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur. [31] Rex Philota venire in regiam iusso: ‘Cebalinus,’ inquit, ‘ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit: sed huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat. [32] Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire [p. 178] fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non oportuit, saltem purgari potest.’ [33] Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset: [34] cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius quam culpam, [35] silentii tamen, non facti ullius, intueretur. Haud facile dixerim, credideritne ei rex an altius iram suppresserit: dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.

 

‹ Prev