longique cupressi stant sectis foliis et amaro corpore buxum.
241
Charisius, ap. G.L., I, 130, 29 K: ‘Frus.’ ‘Haec frus’ quia sic ab Ennio est declinatum Annalium libro VII —
russescunt frundes
242–3
Nonius, 385, 5: ‘Rumor,’ favor, auxiliatio... —
Legio aggreditur Romana ruinas; mox auferre domos, populi rumore secundo.
244
Festus, 428, 1: ‘Sos’ pro eos... —
Dum censent terrere minis, hortantur ibi sos.
245–6
Festus, 538, 34: ‘Tonsam’ Ennius significat remum, quod quasi tondeatur ferro, cum ait lib. VII —
‘Poste recumbite vestraque pectora pellite tonsis.’
Item —
Pone petunt, exim referunt ad pectora tonsas.
Cp. Paul., ex. F., 539, 13.
247
Festus, 170, 28: ‘Nare’ a nave ductum Cornifieius ait... —
Alter nare cupit, alter pugnare paratust.
248
Priscianus, ap. G.L., II, 486, 13 K: ‘Mulgeo’ quoque mulsi facit... —
Mulserat huc navem compulsam fluctibus pontus.
249
Paulus, ex F., 500, 10: ‘Sibynam’ appellant Illyrii telum venabuli simile. Ennius —
Illyrii restant sicis sibynisque fodentes.
250
Nonius, 116, 2: ‘Gracilentum’ pro gracili... —
Deducunt habiles gladios filo gracilento.
251–2
Macrobius, S., I, 4, 17:... —
qua Galli furtim noctu summa arcis adorti moenia concubia vigilesque repente cruentant.
Quo in loco animadvertendum est non solum quod ‘noctu, ‘concubia’ sed quod etiam ‘qua noctu’ dixerit (Ennius); et hoc ponit in Annalium septimo....
253
Macrobius, S., VI, 1, 19: ‘Ne qua meis dictis esto mora: Iuppiter hac stat’ (Aen., XII, 565). Ennius in VII —
‘Non semper vestra evertit; nunc Iuppiter hac stat.’
254
Macrobius, S., VI, 1, 52: ‘Audentes fortuna iuvat.’ (Aen., X, 284). E. in VII —
‘Fortibus est fortuna viris data.
255
Priscianus, ap. G.L., II, 223, 4 K: Sed Nar servavit a productam etiam in obliquis... —
Sulphureas posuit spiramina Naris ad undas.
Propertius, III, 3, 9:
Et cecinit... Regiaque Aemilia vecta tropaea rate.
256–7
Servius (auctus) ad Georg., III, 116: Hic equitem... equum dicit.... Ennius Annalium septimo —
Denique vi magna quadrupes eques atque elephanti proiciunt sese.
Cp. Gell., XVIII, 5, 2: Non., 106, 30; Macrob., S., VI, 9, 10.
Praeconia ex libris VIII–XV
Cicero, pro Archia, 9, 22: Carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulchro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore; cuius laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. Ergo illum qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in civitatem receperunt.
Liber VIII
258–9
Horatius, S., I, 4, 60: Non, ut si solvas —
Postquam Discordia taetra belli ferratos postes portasque refregit,
invenias etiam disiecti membra poetae.
Porphyrio ad loc. Est sensus: Si dissolvas versus vel meos vel LuciUi, non invenies eadem membra quae sunt in Ennianis versibus, qui magno scilicet spiritu et verbis altioribus compositi sunt, velut hi sunt ‘Postquam e.q.s.
Cp. Verg., Aen., VII, 622: Belli ferratos rupit Satumia postes. Serv., ad 622; Acro, ad Hor., l.c.
260–1
Probus, ad Verg., Ecl., VI, 31... Hic (aer) est... qui nobis vivendi spirituum commeatum largitur. Hoc illud et Ennius appellavit in Annalibus —
corpore tartarino prognata paluda virago, cui par imber et ignis spiritus et gravis terra.
Cp. Varr., L.L., VII, 37; Fest., 546, 2. trib. lib. VIII St., VII Norden
262–8
Gellius, XX, 10, 1: ‘Ex iure manum consertum’ verba sunt ex antiquis actionibus.... Ennius... verbis hisce usus est... tum ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi... —
Cp. Cic., Pro Mur., 14, 30 (proeliis promulgatis ‘pellitur...); Cic., ad Fam., VII, 13, 2; Lactant., Div. Inst., V, 1, 5.
269
Priscianus, ap. G.L., II, 209, 6 K: Dido, Didonis.... (210, 10 K) Ennius in VIII —
Poenos Didone oriundos
270
Gellius, VI, 12, 7: Q... Ennius Carthaginiensium —
tunicatam iuventutem
non videtur sine probro dixisse.
Cp. Non., 536, 31.
271
Ekkehart, ad Oros., VI, 6, 21 (de Hamilcare Rhodano): Ennius —
qualis consiliis quantumque potesset in armis.
272–3
Ekkehart (?), ad Oros., IV, 14, 3 (de Hannibale): De quo Ennius —
at non sic duplex fuit hostis Aeacida Burrus.
Propertius, III, 3, 9–10:
Et cecinit... victricesque moras Fabii pugnamque sinistram
Cannensem et versos ad pia vota deos.
274
Nonius, 150, 18: ‘Praecox’ et ‘praecoca’... —
‘praecox pugna est.
275
Diomedes, ap. G.L., I, 382, 11 K: Apud veteres et abnueo dictum annotamus... —
‘Certare abnueo; metuo legionibus labem.
276–7
Cicero, pro Balbo, 22, 51: Neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse —
‘Hostem qui feriet mihi erit Karthaginiensis, quisquis erit; quoiatis siet...
278
Festus, 220, 25: ‘Obstipum,’ obliquum... —
amplius exaugere obstipo lumine solis
279
Nonius, 217, 7: ‘Pulvis’ generis... feminini... —
iamque fere pulvis ad caelum vasta videtur
280
Priscianus, ap. G.L., III, 479, 4 K: ‘Denseo’... (480, 5) ‘denso’... —
Densantur campis horrentia tela virorum.
281
Macrobius, S., VI, 1, 52: ‘Ac ferreus ingruit imber’ (Aen., XII, 284). Ennius in VIII —
Hastati spargunt hastas; fit ferreus imber.
282
Paulus, ex F., 439, 7: ‘Suppernati’ dicuntur quibus femina sunt succisa in modum suillarum pernarum. Ennius —
His pernas succidit iniqua superbia Poeni.
Cp. Fest., 438, 14.
283
Macrobius, S., XI, 1, 22: ‘Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum’ (Aen., VIII, 596). Ennius... in VIII —
Consequitur; summo sonitu quatit ungula terram.
Livius, XXII, 50: Haec ubi dicta dedit stringit gladium, cuneoque facto per medios vadit hostes.
284–6
Macrobius, S., VI, 2, 16: ‘Multa dies variusque labor mutabilis aevi | rettulit in melius, multos alterna revisens | lusit et in solido rursus fortuna locavit (Aen., XI, 425–7). Ennius in VIII —
‘Multa dies in bello conficit unus... et rursus multae fortunae forte recumbunt; haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est.
287
Nonius, 435, 13: ‘Quartum’ et ‘quarto’... Ennius recte —
Quintus pater quartum fit consul.
Cp. Gell., X, 1, 6.
288
Paulus, ex F., 193, 7: ‘Ob’... pro ‘ad,’ ut E. —
Ob Romam noctu legiones ducere coepit
Cp. Fest., 192, 15; id., 2
18, 9; Exc. ex cd. Cassin. 90, ap. C.G.L., V, 573, 45.
Propertius, III, 3, 11:
Et cecinit... Hannibalemque Lares Romana sede fugantes.
289
Festus, 234, 29: ‘Oscos’ quos dicimus ait Verrius Opscos ante dictos teste Ennio cum dicat —
De muris rem gerit Opscus.
290
Paulus, ex F., 88, 34: ‘Meddix’ apud Oscos nomen magistratus est. E. —
Summus ibi capitur meddix, occiditur alter.
291
Schol. Bern. ad Georg., IV, 67: Ennius in VIII ait —
Tibia Musarum pangit melos,
292
Priscianus, ap. G.L., III, 192, 9 K: Solent auctores variare figuras... ut Ennius —
Optima caelicolum, Saturnia, magna dearum
293
Servius, ad Aen., I, 281: ‘Consilia in melius referet’ quia bello Punico secundo, ut ait Ennius —
Romanis Iuno coepit placata favere.
Servius, ad Aen., I, 20; In Ennio... inducitur Iuppiter promittens Romanis excidium Carthaginis.
294
Macrobius, S., VI, 1, 20: ‘Invadunt urbem somno vinoque sepultam’ (Aen., II, 265). Ennius in VIII —
Nunc hostes vino domiti somnoque sepulti,
Cp. Lucret., V, 974, somnoque sepulti.
295
Festus, 194, 12: ‘Occasus’... pro occasione... —
Ast occasus ubi tempusve audere repressit,
296
Servius (auctus), ad Aen., IX, 641: ‘Mactus.’ Etiam mactatus dicebatur, ut Ennius —
Livius inde redit magno mactatus triumpho.
297–9
Nonius, 151, 18: ‘Portisculus’ proprie est hortator remigum, id est qui eam perticam tenet quae portisculus dicitur qua et cursum et exhortamenta moderatur... —
tonsam ante tenentes parerent, observarent, portisculus signum quom dare coepisset.
Liber IX
300–5
Cicero, Brut., 15, 58: Est... sic apud illum (Ennium) in nono ut opinor Annali —
Additur orator Cornelius suaviloquenti ore, Cethegus Marcus, Tuditano collega, Marci filius.
Et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit... sed est ea laus eloquentiae certe maxima —
... Is dictust ollis popularibus olim qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, ‘Flos delibatus populi
Probe vero. Ut enim hominis decus ingenium sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt —
Suadaeque medulla.’
... hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque is consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem, et ipsum nisi unius esset Ennii testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset.
Cp. Cic, de Senect., 14; Gell., XII, 2, 3 ff.; Quintil., II, 15, 4; XI, 3, 31; Serv. auct., ad Aen., VIII, 500; et fortasse Hor., Ep., II, 2, 115 ff.
306
Festus, 140, 21: ‘Metonymia’... quae continet quod continetur, ut Ennius ait —
Africa terribili tremit horrida terra tumultu.
307
Nonius, 472, 5: ‘Luctant’ pro luctantur... —
Viri validis cum viribus luctant.
308
Nonius, 217, 8: ‘Pulvis’... Feminini... —
Pulvis fulva volat
309
Noniua, 95, 30: ‘Debil,’ debilis... —
debil homo
310–11
Priscianus, ap. G.L., II, 485, 17 K: In geo desinentia.. (486) —
Cyclopis venter velut olim turserat alte carnibus humanis distentus
312
Servius (?) ad Georg., II, 437: ‘Undantem,’ abundantem... E. lib. IX —
praeda exercitus undat.
313–14
Nonius, 110, 8: ‘Famul,’ famulus... —
... Mortalem summum Fortuna repente reddidit e summo regno ut famul oltimus esset.
Lucret., III, 1034–5:
Scipiadas belli fulmen Carthaginis horror, Ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
315
Priscianus, ap. G.L., II, 278, 12 K: Ennius... in IX pro frugi homo frux ponit quod est adiectivum —
‘Sed quid ego haec memoro? Dictum factumque facit frux.
316
Varro, L.L., V, 182: ‘Militis stipendia’ ideo quod eam stipem pendebant; ab eo etiam Ennius scribit —
Poeni stipendia pendunt.
317
Macrobius, S., VI, 4, 17: (Vergilius) inseruit operi suo et Graeca verba,... auctorum... veterum audaciam secutus... Ennius in IX —
lychnorum lumina bis sex
318–19
Nonius, 66, 18: Politiones agrorum cultus diligentes... —
‘Rastros dentiferos capsit causa poliendi.... agri
320–21
Nonius, 150, 37: ‘Perpetuassit’ sit perpetua, aeterna... —
‘libertatemque, ut perpetuassit quaeque axim
Liber X
322–3
Gellius, XVIII, 9: ‘Inseque’ quasi ‘perge dicere’... itaque ab Ennio scriptum in his versibus —
Insece, Musa, manu Romanorum induperator quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.
Alter autem... perseverabat Velio Longo... fidem esse habendam, qui... scripserit non ‘inseque’ apud Ennium legendum sed ‘insece’... Cp. Paul., ex F., 79, 29. Hom., Od., I, 1... ἔννεπε Μοῦσα...
324
Priscianus, ap. G.L., II, 541, 13 K: ‘Campso, campsas’ solebant vetustissimi dicere. Ennius in X —
Leucatan campsant.
325
Isidorua, Orig., I, 35, 3: ‘Zeugma’ est clausula dum plures sensus uno verbo clauduntur... ut —
Graecia Sulpicio sorti data, Gallia Cottae.
326
Cicero, de Re Publ., I, 18, 30: —
Egregie cordatus homo catus Aelius Sextus
qui egregie cordatus et catus fuit et ab Ennio dictus est non quod ea quaerebat quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat quae eos qui quaesissent et cura et negotio solverent.
Cp. Cic, Tusc. Disp., I, 9, 18; de Orat., I, 45, 198; Varro, L.L., VII, 46; Pomponius, in Dig., I, 2, 2, 38.
327–9
Cicero, de Senect., 1, 1: —
‘O Tite si quid ego adiuvero, curamve levasso quae nunc te coquit et versat in pectore fixa, ecquid erit praemi?
Cp. Donat., ad Ter., Phorm., prol. 34 ‘Adiutans’... Ennius.
330–1
Cicero, loc. cit.: Licet enim mihi versibus eisdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum —
‘Ille vir haud magna cum re sed plenus fidei,
quamquam certo scio non ut Flamininum —
‘sollicitari te Tite sic noctesque diesque.
332
Macrobius, S., VI, 1, 9: ‘Axem humero torquet stellis ardentibus aptum’ (Aen., IV, 482). Ennius... in X —
Hinc nox processit stellis ardentibus apta.
333–5
Servius (auctus), ad Georg., IV, 188: ‘Mussant’ autem murmurant... —
Aspectabat virtutem legionis suai exspectans si mussaret, ‘quae denique pausa pugnandi fieret aut duri finis laboris?’
336
Diomedes, ap. G.L., I, 382, 24 K: Veteres nonnulli ‘horitatur’ dixerunt... —
... horitatur... induperator
quasi specie iterativa.
337–8
Priscianus, ap. G.L., II, 30, 4 K: Vetustissimi non semper eam (sc. m) subtrahebant... —
Insignita fere tum milia militum octo duxit delectos, bellum tolerare potentes.
339–41
Festus, 188, 16: ‘Nictit’ canis in odorandis ferarum vestigiis leviter ganniens... —
Veluti si quando vinclis venatica velox apta solet si forte feras ex nare sagaci sensit, voce sua nictit ululatque ibi acute.
Cp. Paul., ex F., 189, 2.
342
Diomedes, ap. G.L., I, 373, 5 K: ‘Pinsit’ secundum tertium ordinem... —
pinsunt terram genibus.
343–4
Nonius, 370, 19: ‘Passum,’ extensum, patens; unde et ‘passus’ dicimus: quod gressibus mutuis pedes patescunt... —
Aegro corde † comis † passis late palmis pater
passis ait palmis patentibus et extensis.
345
Donatus, ad Ter., Phorm., II, 1, 57: ‘Columen vero familiae.’ Columen culmen an columen columna?... —
Regni versatam iam summovere columnam.
Liber XI
346
Festus, 340, 22: ‘Quippe’ significare ‘quidni’ testimonio est Ennius lib. XI —
Quippe solent reges omnes in rebus secundis
sic cdd. aegro corde comis passis et alter. fr. passis late p. p. V. alii alia cf. St., p. 188, quae aegro | corde pater passis late palmis
Festus, 428, 11: ‘Sos’ pro eos... —
‘Contendunt Graecos, Graios memorare solent sos
Cp. Fest., 400, 19... † s appellat Enn †... † os Grai memo †... —
349–50
Macrobius, S., VI, 1, 60: ‘Num capti potuere capi? Num incensa cremavit | Troia viros? (Aen., VII, 295) Ennius in undecimo cum de Pergamis loqueretur —
‘quae neque Dardaniis campis potuere perire nec cum capta capi nec cum combusta cremari.’
351
Festus, 250, 12: ‘Petrarum’ genera sunt duo, quorum alterum naturale saxum prominens in mare... —
alte delata petrisque ingentibus tecta.
352
Nonius, 483, 1: ‘Lacte’ nominativo casu... —
‘et simul erubuit ceu. lacte et purpura mixta.
Non. 483 lib. X Par. 7666 Bamb. Lu. XI rell. essi (et si Par.) mulier crubuit cdd. et simul erubuit Gulielmus
353
Nonius, 149, 27: ‘Peniculamentum’ a veteribus pars vestis dicitur... —
‘pendent peniculamenta unum ad quemque pediclum.
354–5
Nonius, 195, 10: ‘Crux’ generis... masculini... —
‘malo cruce ‘fatur’ uti des,
Iuppiter!
356
Priscianus, ap. G.L., II, 445, 7 K: ‘Sono,’ sonas et sonis... —
Tum clipei resonunt et ferri stridit acumen;
357
Priscianus, ap. G.L., II, 419, 16 K: A ‘strido’ alii ‘stridi’ protulerunt... —
missaque per pectus dum transit striderat hasta.
358
Charisius, ap. G.L., I, 200, 22 K: ‘Hispane’ Ennius Anna lium libro * —
Collected Fragments of Ennius Page 19