Other Plays
Ambracia
374
Nonius, 183,11: ‘Veget’ pro vegetat velerigit vel vegetum est.... Ennius Ambracia —
‘et aequora salsa veges ingentibus ventis.’
375
Nonius, 471, 11: ‘Populat’... —
Agros audaces depopulant servi dominorum domi.
376
Nonius, 87, 29: ‘Cluet,’ nominatur.... —
Esse per gentes cluebat omnium miserrimus.
377–8
Nonius, 469, 25: ‘Cunctant’ pro cunctantur... —
‘Bene mones; tute ipse cunctato; o vide fortem virum.
Sabinae
379–80
Iulius Victor, ap. R.L.M., 402, 30 H: Ab eventu in qualitate, ut qualia sunt ea quae evenerunt aut videantur eventura, talo illud quoque existimetur ex quo evenerunt; ut Sabinis Ennius dixit —
Cum spolia generis detraxeritis, ‒‒ quam inscriptionem dabitis?
Caupuncula
381
Nonius, 155, 30: ‘Propitiabilis’
hinc est animus propitiabilis.
Pancratiastes
382
Nonius, 505, 35: ‘Audibo’ pro audiam. Ennius... Pancratiaste —
A
Quo nunc me ducis?
B Ubi molarum strepitum audibis maximum.
383
Nonius, 513, 12: ‘Poterviter’... —
Quis est qui nostris foribus tam proterviter?
384
Nonius, 517, 10: ‘Desubito’... —
cum desubito me orat mulier lacrimansque ad genua accidit.
From Tragedies
385
I.
Servius, ad Aen., IX, 253: ‘integer aevi,’ integri aevi figurate, id est adulescens cui aetas integra superest, unde Ennius —
deos aevi integros
386
Terentius, Eun., III, 5, 42:
At quem deum! Qui templa caeli summa — sonitu concutit
Donatus, ad loc.: ‘Sonitu eoncutit’ parodia de Ennio. ‘Templa caeli’ sententia tragiea, sed de industria non errore.
387
Cicero, de Orat., III, 40, 162: Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo —
caeli ingentes fornices.
Quamvis sphaeram in scaenam ut dicitur attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo non potest inesse.
Cp. Varro, L.L., V, 19.
388
Cicero, de Nat. Deor., II, 25, 65 (de Iove): Hunc igitur Ennius ut supra dixi nuncupat ita dicens... planius quam alio loco idem —
Cui quod in me est exsecrabor, hoc quod lucet, quidquid est —
389
Eur., Med., 168–70 (nutrix loqu.): κλύεθ᾿ οἷα λέγει κἀπιβοᾶται | θέμιν εὐκταίαν Ζῆνά θ᾿ ὃς ὅρκων | θνητοῖς ταμίας νενόμισται. Cp. id., 207–8.
Cicero, de Off., III, 29, 104: Est enim ius iurandum adfirmatio religiosa... non ad iram deorum quae nulla est sed ad iustitiam et ad fidem pertinet; nam praeclare Ennius —
Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iovis!
Cp. Apulei., de deo Socr., 5, 10.
390–1
Festus, 430, 6: ‘Sospes’... Ennius —
parentem et pa<(triam... > sospitem.
392–3
II.
Diomedes, ap G.L., I, 447, 5 K: ‘Homoeoteleuton’ oratio similibus clausulis terminata... ut apud Ennium —
Eos reduci quam relinqui, devehi quam deseri malui.
Cp. Charis., ap. G.L., I, 282, 10 K; Donatus, ap. IV, 398, 25 K. Cp. Eur., Iph. A., 370–2, 495.
394
Varro, L.L., VII, 49: Apud Ennium —
quin inde invitis sumpserint perduellibus
perduelles dicuntur hostes.
395–6
Plinius, N.H., XVIII, 84: Pulte non pane vixisse longo tempore Romanos manifestum quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius antiquissimus vates obsidionis famem exprimens —
Offam eripuere liberis plorantibus patres.
commemorat.
397
?Il., XII, 275 s.; 28 s.
Nonius, 196, 29: ‘Caementa’... feminini Ennius —
Labat, labuntur saxa, caementae cadunt.
398
? Il., XII, 253 s.
Nonius, 205, 23: ‘Fretum’... masculini.... Ennius —
Crassa pulvis oritur, omnem pervolat caeli fretum.
399
? Il., XVI, 802–3 (de Patrocl. interitu).
Varro, L.L., VII, 93: ‘Euax’ verbum nihil significat, sed effutitum naturaliter est ut apud Ennium —
Hehae, ipse clipeus cecidit.
Cp. auct. ap. G.L., V, 574, 24 K.
400
III.
Gellius, V, 15, 9: Ennianum Neoptolemum probabamus qui profecto ita ait —
Neoptolemus Philosophari mihi necesse, paucis, nam omnino haud placet.
Id., V, 16, 5: eiusdemque illius Enniani Neoptolemi de quo supra scripsimus consilio utendum est qui degustandum ex philosophia censet, non in eam ingurgitandum.
Cf. Cic, Tusc. Disp. II, 1, 1. de Orat., II, 37, 156; de Re Publ., I, 18, 30; Apulei., Apol., 13.
401
Fronto, Epp., Vol. I, p. 76 Haines: De Herode quod dicis perge, oro te, ut Quintus noster ait, —
Pervince pertinaci pervicacia.
402–3
Cicero, de Off., I, 8, 26: Apud Ennium —
Nulla sancta societas nec fides regni est.
Cp. Cic, de re publ., I, 32, 49.
404
Fronto, Epp., Vol. I, p. 136 Haines:... adfinitate sociatum neque tutelae subditum, praeterea in ea fortuna constitutum in qua ut Q. Ennius ait —
Omnes dant consilium vanum atque ad voluptatem omnia.
405–6
Cicero, de Orat., II, 54, 221: Est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea quae occurrant, cum salsissime dici possunt, tenere. Itaque nonnulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur; dicere enim aiunt Ennium —
Flammam a sapienti facilius ore in ardente opprimi quam bona dicta teneat;
Haec scilicet bona dicta quae salsa sint.
407
Cicero, Tusc. Disp., IV, 33, 70: Mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores; bene ergo Ennius —
Flagiti principium est nudare inter cives corpora.
Cp. Eur., Androm., 595 ff.
O. Skutsch, C.Q., XLII, 1948, 94. trib. Thyest. R
408–9
Cicero, Tusc. Disp., III, 3, 5: At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis; hoc enim ipso odiosi sunt quod ad animum pertinent eumque sollicitant, animusque aeger ut ait Ennius —
Animus aeger semper errat, neque pati neque perpeti potis est, cupere numquam desinit.
410
Cicero, de Off., II, 7, 23: Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri; praeclare enim Ennius —
Quem metuunt oderunt, quem quisque odit periisse expetit.
Cp. Ovid., Am., II, 2, 10; Hieron., pist., 82, 3 (I, 737 Migne).
411
Paulus, ex F., 88, 31 (16): ‘Metus’ feminine dicebant. Ennius —
Vivam an moriar nulla in me est metus.
412–14
Cicero, de Off., I, 16, 51: Omnium autem communia hominum videntur ea quae sunt generis eius quod ob Ennio positum in una re transferri in permultas potest —
Homo qui erranti comiter monstrat viam quasi lumen de suo lumine accendat facit; nihilo minus ipsi lucet cum illi accenderit.
Cp. id., III, 13, 54; pro Balbo, 16, 36.
415
Varro, L.L., VII, 89: Apud Ennium —
Si voles advortere animum comiter monstrabitur.
comiter hilare ac lubenter.
416
Cicero, de Off., II, 18, 62: In iis qui se
adiuvare volent... restricti omnino esse nullo modo debemus sed in deligendis idoneis iudicium et diligentiam adhibere. Nam praeclare Ennius —
Benefacta male locata malefacta arbitror.
417
IV.
Rutilius Lupus, ap. R.L.M., 8, 14 H: διαφορά. Hoc schema cum verbum iteratum aliam sententiam significat ac significavit primo dictum. Id est huiusmodi... item in Ennii versu —
mulierem; quid potius dicam aut verius quam mulierem?
Cp. Eur., Hec., 1178; Stheneb., 607 N.
418
Nonius, 197, 28: ‘Quis’ et generi feminino attribui posse veterum auctoritas voluit... Ennius —
... Et quis illaec est quae lugubri succincta est stola?
419
Servius ad Aen., I, 4: ‘Saevae.’... Saevam dicebant veteres magnam. Sic Ennius —
induta fuit saeva stola 420
Festus, 548, 3: At antiqui tam etiam pro tamen usi sunt, ut... Ennius —
ille meae tam potis pacis potiri.
421
Varro, L.L., V, 23: Terra ut putant eadem et ‘humus’; ideo Ennium in terram cadentis dicere —
cubitis pinsibant humum
422
Festus, 538, 14: ‘Tesca’ sunt loca augurio designata... aspera, difficilia aditu... —
423
Servius auctus, ad Verg., Georg., I, 12–13 (Vol. III, p. 134, T.): Nonnulli vero ob hoc ‘cui prima frementem fudit aquam’ legunt quod veteres murmura aquae fremitum dicebant. Ennius —
ager oppletus imbrium fremitu.
424–5
Varro, L.L., V, 14: ‘Locatum’ veteres id (collocalum) dicere solitos apparet apud... Ennium —
terra Thraeca ubi Liberi fanum inclutum Maro locavit,
Cp. Eur., Hec, 1088.
426
Acro, ad Hor., C, III, 11, 18: ‘Muniant angues caput eius’... ut ait Ennius —
anguivillosi canis.
From Comedies
427
Cicero, de Div., II, 62, 127: Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? —
Aliquot somnia vera
inquit Ennius —
sed omnia non necesse est.
428
Festus, 170, 6: ‘Naucum’ ait Ateius philologus poni pro nugis.... Ennius —
‒‒ Illic est nugator, nil, non nauci homo.
429
Varro, L.L., VII, 101: Apud Ennium —
Vocibus concide; fac iam musset obrutus.
Mussare dictum quod muti non amplius quam μῦ dicunt.
430
Diomedes, ap. G.L., I, 400, 15 ff. K: ‘Moro’... crebro moror dicimus.... Ennius —
An aliquid quod illi dono moraret? Non, sed accipit.
431
Varro, L.L., VII, 93: Apud Ennium —
Heu mea puella ipse quidem id succenset tibi!
432
auctor ad Herenn., IV, 12, 18: Vitabimus eiusdem litterae nimiam adsiduitatem cui vitio versus hic erit exemplo... et hic eiusdem poetae —
Quicquam quisquam cuiquam quemque quisque conveniat neget.
Either Tragedies or Comedies
433
Varro, L.L., VII, 12: A tuendo et templa et tesca dicta cum discrimine eo quod dixi; etiam indidem illud Ennii —
Extemplo acceptum me necato et filium.
Extemplo enim est continuo, quod omne templum esse debet continuo septum nec plus unum introitum habere.
434
Diomedes, ap. G.L., I, 345, 1 K: Item ‘adeo adis’; hoc iteramus ‘adito aditas’ dictitantes, ut Ennius —
Ad eum aditavere.
435
Servius, ad Aen., VI, 686: ‘Genis,’ palpebris. Ennius de dormiente —
imprimitque genae genam. 436
Servius (auctus), ad Aen., IX, 399: ‘Pulchram properet per vulnera mortem’; aut deest adire aut deest ad... aut certe antique properet mortem ut... Ennius —
festivum festinant diem
Cp. Serv. auct., ad Verg., Georg., IV, 170.
437
Festus, 532, 4: ‘Topper’ significare ait Artorius cito, fortasse, celeriter, temere.... Sinnius vero sic: topper fortasse valet in Enni et Pacuvi scriptis; apud Ennium est —
Topper quam nemo melius scit
Satires
Liber I
1
Nonius, 474, 22: ‘Convivant’ pro convivantur.... Ennius Satyrarum lib. I —
Malo hercle magno suo convivat sine modo!
2
Nonius, 510, 7: ‘Celere’ pro celeriter... —
Dum quidquid des celere.
Liber II
3–4
Servius (auctus), ad Aen., XII, 121: ‘Pilata,’ fixa et stabilia.... Ennius Saturarum II —
Contemplor inde loci liquidas pilatasque aetheris oras,
cum firmas et stabiles significaret quasi pilis fultas.
5
Nonius, 147, 8: ‘Obstringillare,’ obstare... —
Restitant occurrunt obstant obstringillant obagitant.
Liber III
6–7
Nonius, 33, 4: ‘Propinare’ a Graeco tractum, post potum tradere.... Ennius Satyrarum lib. III —
Enni poeta salve qui mortalibus versus propinas flammeos medullitus!
Cp. Non., 139, 15.
8–9
Nonius, 470, 19: ‘Criminat’... —
Nam is non bene vult tibi qui falso criminat aput te.
10–11
Nonius, 66, 18: ‘Politiones’ agrorum cultus diligentes, ut polita omnia dicimus exculta et ad nitorem deducta... —
Testes sunt lati campi quos gerit Africa terra politos.
Liber IV
12–13
Macrobius, S., VI, 5, 5: ‘Tristis’ pro amaro translatio decens est, ut ‘tristisque lupini.’ Et ita Ennius in libro Saturarum quarto —
neque ille triste quaeritat sinapi neque caepe maestum.
Cp. Serv., auct. ad Verg., Georg., I, 75.
Unplaced Fragments from the Satires
14–19
Donatus, ad Ter., Phorm., II, 2, 25: ‘Tene asymbolum venire... (ille ringitur tu rideas).’ Haec non ab Apollodoro sed e IV (?) Satyrarum Ennii... —
Quippe sine cura laetus lautus cum advenis inferctis malis expedito bracchio, alacer celsus, lupino expectans impetu — mox cum tu alterius abligurias bona quid censes domino esse animi? Pro divum fidem is tristest dum cibum servat, tu ridens voras.
Gellius, II, 29, 1 s.: fabula de avicula ‘cassita.’
20
Festus, 444, 2: ‘Subulo’ Tusce tibicen dicitur; itaque Ennius —
Subulo quondam marinas propter astabat plagas.
Cp. Varro, L.L., VII, 35.
21
Priscianus, ap. G.L., II, 434, 6 K: Nos quoque philosophor architector poetor in usu habuimus. Ennius —
Numquam poetor nisi si podager.
22
Gellius, VI, 91: Q. Ennius in Saturis ‘memorderit’ dixit per e litteram non momorderit —
Non est meum ac si me canis memorderit.
23
Cicero, de Nat. Deor., I, 35, 97: Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet quae vos delectat maxime similitudo. Quid? Canis nonne similis lupo atque ut Ennius —
Simia quam similis turpissima bestia nobis!
At mores in utroque dispares.
Cp. Seren. Sammon., Lib. Med., 819.
24
Paulus, ex Fest., 41, 27 (23):... Ennius... cum dicit —
Propter stagna ubi lanigerum genus piscibus pascit,
esse paludem demonstrat in qua nascuntur pisces similes ranunculis quos oves consectatae edunt.
25–6
Varro, L.L., VII, 71: Apud Ennium —
ab oculo cocles ut ocles dictus, qui unum haberet oculum.
27
Festus, 490, 7: ‘Scirpus’ est id quod in palustribus locis nascitur leve et procerum unde tegetes fiunt. Inde proverbium es
t in eas natum res quae nullius inpedimenti sunt, in scirpo nodum quaerere. Ennius —
Quaerunt in scirpo soliti quod dicere nodum.
Cp. Isidor., Orig., XVII, 9, 97.
28–31
Gellius, XVIII, 2, 7: Nuper quaesita esse memini numero septem quorum prima fuit enarratio horum versuum qui sunt in Saturis Q. Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est —
Nam qui lepide postulat alterum frustrari quem frustratur frustra eum dicit frustra esse; nam qui sese frustrari quem frustra sentit, qui frustratur frustra est si non ille est frustra.
Quintilianus, IX, 2, 36: Sed formas quoque fingimus saepe ut... Mortem et Vitam quas contendentes in satura tradit Ennius.
Scipio
Suidas, s.v. Ἔννιος: Ῥωμαῖος ποιητὴς ὃν Αἰλιανὸς ἐπαινεῖν ἄξιόν φησιν. Σκιπίωνα γὰρ ᾄδων καὶ ἐπὶ μέγα τὸν ἄνδρα ἐξᾶραι βουλόμενός φησι μόνον ἂν Ὅμηρον ἐπαξίοις ἐπαίνους εἰπεῖν Σκιπίωνος.
1–4
Macrobius, S., VI, 2, 26: ‘Tum pater omnipotens ... premit placida aequora pontus’ (Aen., X, 100 s.). Ennius in Scipione —
Mundus caeli vastus constitit silentio et Neptunus saevus undis asperis pausam dedit, sol equis iter repressit ungulis volantibus, constitere amnes perennes, arbores vento vacant.
5
Gellius, IV, 7, 3: Solius Ennii versum unum ponit (Probus) ex libro qui Scipio inscribitur; eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur numerus clausurus est. Versus Ennii quem dixit ita est —
... qua propter Hannibalis copias considerat.
6
Il., XIII, 339–40: ἔφριξεν δὲ μάχη φθισίμβροτος ἐγχείῃσιν | μακρῇς.
Macrobius, S., VI, 4, 6: ‘Tum ferreus hastis | horret ager.’ ‘Horret’ mire se habet; sed et Ennius... in Scipione —
Sparsis hastis longis campus splendet et horret.
Cp. Serv., ad Aen., XI, 601.
7
Cicero, Orat., 45, 152: Nobis ne si cupiamus quidem distrahere voces conceditur. Indicant... omnes poetae praeter eos qui ut versum facerent saepe hiabant... Ennius saepe —
Collected Fragments of Ennius Page 26