Collected Fragments of Ennius

Home > Other > Collected Fragments of Ennius > Page 28
Collected Fragments of Ennius Page 28

by Quintus Ennius

Varro, VII, 32: Dubitatur... utrum primum una canis aut canes sit appellata.... Ennius... —

  tantidem quasi feta canes sine dentibus latrat.

  Servius, ad Aen., VII, 804: Ennius et Lucretius (IV, 450 bina lucernarum florentia lumina flammis) florere dicunt omne quod nitidum est.

  Servius, ad Aen., XII, 605: ‘flavos Lavinia crines.’ Antiqua lectio floros habuit, id est florulentos, pulchros, et est sermo Ennianus.

  8–9

  Cicero, de Orat., III, 42, 168: Sunt finitima... cum intellegi volumus... ex uno plures —

  At Romanus homo, tamen et si res bene gesta est, corde suo trepidat

  Servius, ad Aen., VII, 691: Ab hoc (Messapo) Ennius dicit se originem ducere.

  Cp. Sil., XII, 393; Suid., s. v. Ἔννιος.

  Gellius, XVII, 17, 1: Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat quod loqui Graece et Osce et Latine sciret.

  10

  Cicero, de Orat., III, 42, 168: Videtis profecto genus hoc totum... cum ex pluribus intellegitur unum —

  Nos sumus Romani qui fuimus ante Rudini

  Cp. Sil., XII, 393 ff.

  From the Satires?

  11

  Cicero, de Div., II, 54, 111: Non esse autem illud carmen sc. Sibyllae) furentis cum ipsum poema declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero quae ἀκροστιχὶς dicitur, cum deinceps ex primis versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis —

  Q. Ennius fecit

  Nonius, 448, 10: ‘Edolare’ fabrorum est verum verbum cum materiarum conplanatur asperitas.... Varro Bimarco ‘Cum Quintipor Clodius tot comoedias sine ulla fecerit Musa, ego unum libellum non edolem ut ait Ennius’?

  Cicero, ad Att., XIII, 47, 1: ‘Postquam e. q. s.’ (Iphig., fr. 237–8) extemplo instituta omisi, ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi.

  12–13

  Servius auctus, ad Aen., VIII, 361: ‘Carinare’ est obtrectare. Ennius —

  Contră carīnantes verba aeque obscena profatus.

  alibi —

  neque me decet hanc carǐnantibus edere chartis.

  14

  Varro, L.L., VII, 103: Multa ab animalium vocibus tralata in homines... Ennii a vitulo —

  libicina maximo labore mugit.

  15

  Festus, 124, 11: ‘Moene’ singulariter dixit Ennius —

  Apud emporium in campo hostium pro moene,

  16

  Donatus, ad Ter., Andr., III, 2, 25:’ Mutire.’ Ennius —

  nec dico nec facio mu.

  17

  Varro, L.L. 7: Apud Ennium... mussare dictum quod muti non amplius quam μῦ dicunt... —

  neque ut aiunt μῦ facere audent.

  Censorinus, de Die Nat., 19, 2: Philolaus annum naturalem dies habere prodidit CCCLXIIII et dimidiatum... at noster Ennius CCCLXVI.

  Various Fragments

  18

  Varro, L.L. VII, 41: Cum res maior erat, orationi legabantur potissimum qui causam commodissime orare poterant. Itaque Ennius ait —

  oratores doctiloqui

  19

  Paulus, ex F., 5, 4: ‘Adgretus’ apud Ennium —

  adgretus fari

  pro eo quod est adgressus ponitur.

  20

  Diomedes, ap. G.L., I, 385, 15 K: ‘Possum’... (29) ‘potestur’ apud Ennium reperimus —

  nec retrahi potestur imperiis.

  21

  Cicero, de Re Publ., I, 2, 3: —

  Urbes magnas atque imperiosas

  ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto.

  22

  Charisius, ap. G.L., I, 105, 18K: ‘Saga’... masculini... Ennius —

  sagus caerulus

  23

  Servius, ad Ecl., X, 10: ‘Indigno,’ vel meretricio vel magno. Nam et Ennius ait —

  indignas turres

  24

  Cic, de Nat Deor., II, 18, 49: Epicurus... dum palato quid sit optimum iudicat —

  caeli palatum

  ut ait Ennius, non suspexit.

  Cp. Augustin., de Civ. Dei, VII, 8.

  25

  auctor, de dub. nom., ap. G.L., V, 584, 26 K:’ Nix’ generis feminini, ut Ennius —

  hae nives

  26

  Nonius, 190, 20: ‘Armenta’... Feminino Ennius —

  ipsius ad armentas easdem.

  Cp. Paul., ex F., 3, 25.

  27

  Servius, ad Aen., I, 190: ‘Tum vulgus.’ Bene vulgus ductoribus interemptis. Servius auctus: Ennius —

  avium vulgus

  Il., XV, 690–1: ὀρνίθων πετεηνῶν.... | ἔθνος.

  28

  Nonius, 192, 11: ‘Araneae’ et feminini sunt generis.... Ennius —

  bussus araneae

  29

  Nonius, 194, 23: ‘Buxum’ generis... feminini Ennius —

  buxus icta taxus tonsa

  30

  Paulus, ex F., 457, 5: ‘Stipes’ fustis terrae defixus. Festus, 456, 21... Ennius * * * — stip>ites abiegno * * * * e stipitem * * * * * mit eum qua * * * rripit.

  Servius (auctus), ad Aen., II, 173: ‘Salsus sudor.’... Hoc autem Ennius de lamis dixit.

  31

  Priscianus, ap. G.L. VIII, 383, 6: Ennius —

  adsectari se omnes cupiunt;

  adsectari passive ἀκολουθεῖσθαι.

  32

  Cicero, Tusc. Disp., IV, 23, 52: An est quicquam similius insaniae quam ira, quam bene Ennius —

  ‘initium insaniae’

  dixit?

  Schol. ad Lucan., X, 249–52: Ennius haec de Nilo ait, quod per aestatem sol ab inferioribus aquam supra revocet et hinc eo tempore Nilus increscat.

  Servius, ad Aen., I, 741: Ennius dicit Nilum Melonem vocari, Atlantem vero Telamonem.

  33

  Servius (auctus) ad Aen., X, 10: Non est ‘hos suasit’ ne fiat σολοικοειδές, quamvis inveniatur huiusmodi figura, ut... Ennius —

  ‘Quis te persuasit?

  34

  Fronto, Epp., Vol. I, p. 10 Haines: Enni sententia ‘oratorem audacem esse debere.’

  35

  Varro, L.L., VI, 61: ‘Dico’ originem habet Graecam, quod Graeci † ΝΙΔΙΚΕ †. Hinc Ennius —

  dico hunc dicare.

  Hinc iudicare quod tunc ius dicatur.

  Cp. Fest., 140,17.

  36

  Isodorus Orig., XI, 1, 108: Genua sunt commissiones femorum et crurum et dicta genua eo quod in utero sint genis opposita.... Ennius —

  atque genua comprimit arta gena

  Spurious Fragments

  1

  Marius Victorinus, ap. G.L., VI, 101, 24 K: Herous figuram trimetri accipit, velut —

  Albani muris Albam Longam cinxerunt.

  Hic enim si per dipodias percutiatur, fiet trimetrus.

  2

  Auctor de metr., ap. G.L., VI, 612, 5 K: Hexameter heroicus... totus ex spondiis —

  Cives Romani tunc facti sunt Campani.

  Cp. 616, 9.

  3

  Auctor de speciebus hexam. her., ap. G.L., VI, 634, 15 K: Genus unum est XII syllabarum ex omnibus spondeis tamquam —

  Introducuntur legati Minturnenses

  Cp. Maxim. Victorin., ap. G.L., VI, 211, 22.

  4

  Columna, p. 239: —

  perculsi pectora Poeni

  Hoc fragmentum mihi e Cosentia Fabius Aquinas misit; quod a quodam suo vetustissimo Statii interprete m. s. excerpsit.

  Cp. Sil., VIII, 242: instincti pectora Poeni.

  5

  Pompeius, ap. G.L., V, 303, 19 K: Faciebant versum in quo versu non invenies nisi omnia nomina, ut —

  Marsa manus, Paeligna cohors, Vestina virum vis

  Cp. Charis., ap. G.L., 1,282, 6 K: Explanat. in DonaL, ap. IV, 565 K (de scematibus... Enni versus), etc.

  6–7

  Placidus, 79, 3 D: —

  Romam ex aquilone Rhaeti destringunt

  vel conlimitant vel finibus se eius adiungunt.
/>   8

  Priscianus, ap. G.L., III, 205, 20 K: —

  genitor noster Saturnie, maxime divum,

  Homer., Il., VIII, 31:

  ὦ πάτερ ἡμέτερε Κρονίδη, ὕπατε κρειόντων.

  9–10

  Serv., ad Aen., IV, 638: Sciendum Stoicos dicere unum esse deum cui nomina variantur pro actibus et officiis, unde etiam duplicis sexus esse dicuntur.... Iovis oratio —

  Caelicolae, mea membra, dei quos nostra potestas officiis divisa facit,

  11

  Varro, L.L., VII, 7: Quaqua intuiti erant oculi a tuendo primo dictum templum; quocirca caelum, qua attuimur, dictum templum sic —

  Contremuit templum magnum Iovis altitonantis.

  Homer., II., I, 354, al.: Ζεὺς ὑφιβρεμέτης.

  12

  Charisius, ap. G.L., I, 266, 15 K: ‘Soloecismus’ est oratio inconsequens.... (267) —

  vosque Lares, tectum nostrum qui funditus curant,

  13

  Explanat. in Donat., ap. G.L., IV, 565, K: Tmesis est unius partis orationis facta diruptio, alia scilicet interposita, ut est illud ‘septem subiecta trioi’ (Verg., G. ΙΙΙII. 381). Tolle de medio subiecta et habes septemtrioni. Ennius —

  saxo cere comminuit brum

  Cp. Donat., ap. G.L., IV, 401, 16 K: Pompei., ap. IV, 310, 4 K: Serv., ad Aen., I, 412.

  14

  Diomedes, ap. G.L., I, 499, 12 K: ‘Partipedes’ sunt qui in singulis pedibus singulas orationis partis adsignant, ut —

  Miscent foede flumina candida sanguine sparso.

  15

  Nonius, 312, 30: ‘Fundere’ prostenere, iacere. Vergilius, Aen., lib. I... (192) et Aen., lib. II: fusi sine mente ac sine ullo sensu iacerent.

  16–17

  auctor, Bell. Hisp., 5: Hic † alterius † non solum morti mortem exaggerabant, sed tumulos tumulis exaequabant.

  Enii versum ita restituit Woelfflin: —

  Exaequant tumulis tumulos ac mortibus mortes accumulant.

  18

  Explanat. in Donat., ap. G.L., IV, 563, 32 K: Per genera verborum fiunt soloicismi, sicut —

  spoliantur eos et corpora nuda relinquunt.

  pro ‘spoliant.’

  Cp. Donat., ap. G.L., IV, 394,8 K; Pompei., ap. V., 291,25 K.

  19

  Marius Plotius, ap. G.L., VI, 468, 6 K: Synecdoche est oratio plus minusve dicens quam necessaria postulat significatio... —

  rex ambas ultra fossam protendere coepit.

  Subauditur enim manus.

  20

  Porphyrio, ad Hor., A.P., 403: Per versus hexametros reddidit responsa... —

  Phemonoe Burro! Cluo purpurei Epirotae.

  21–2

  Orosius, Hist., IV, 1, 14: Sed Pyrrhus atrocitatem cladis quam hoc bello exceperat dis suis hominibusque testatus est adfigens titulum in templo Tarentini Iovis, in quo haec scripsit —

  [Qui antehac invicti fuere viri, pater optime Olympi, hos ego in pugna vici victusque sum ab isdem.]

  Et cum a sociis increpitaretur cur se victum diceret qui vicisset, respondisse fertur: ‘ne ego si iterum eodem modo vicero sine ullo milite Epirum revertar.’

  Cp. Paul. Diac, Hist., II, 16.

  23

  Festus, 570, 26: ‘Veruta pila’ dicuntur, quod habent praefixa. Ennius li. X —

  cursus quingentos saepe veruti

  (Lucret., IV, 409: vix etiam cursus quingentos saepe veruti.)

  24

  Diomedes, ap. G.L., I, 447, 4 K:’ Parhomoeon’ fit cum verba similiter incipiunt, ut —

  Machina multa minax minitatur maxima muris

  25

  Nonius, 418, 3: ‘Urgere’ est premere, cogere.... Varro Antiquitate Rerum Humanarum —

  Qua murum fieri voluit urgemur in unum.’

  26

  Glossa in cd. Adm., 472, Wien. Stud. (J. Huemer), II, 305: Albus est tabula ubi scribebantur nomina illorum qui ad militiam recipiebantur, et si contigisset ut aliquis eorum fuisset interemptus, apponebatur super nomen illius theta littera, quae mortem significat.... Ennius versificatur optimus —

  multum ante alias infelix littera theta!

  Cp. Isid., Orig., I, 3, 8 (... de qua quidam O e. q. s.); Schol., ad Pers., s., IV, 13) (... quidam ait O e. q. s.).

  27

  Barth, ad Achill. Tat., I, 558 (‘Schol’ ad A.T., I, 558): ‘Carbasus’ navis, a velo, ut Ennius —

  Carbasus alta volat pandam ductura carinam.

  Cp. Vergil., G., II, 445 pandas... carinas.

  28

  Varro, L.L., VII, 33: Enniua scribit... una —

  trabes remis rostrata per altum.

  Ennius (Med., 253–4).

  29

  Varro, L.L., VII, 23: —

  Ferme aderant ratibus repentibus aequore in alto.

  Aequor mare appellatum....

  30

  Varro, L.L., VII, 46: Apud Ennium... cata acuta... —

  Tunc coepit memorare simul cata dicta

  accipienda acuta dicta.

  31

  Barth, Advers., XXVIII, 15 (‘ex m. s. Optimo’): Bonus et liberalis eo diversi sunt quod bonus est qui per naturam suam non nocet; liberalis qui libenter prodest.... Ennius in †eo† —

  quod bonus et liber populus

  32

  Barth, Advers., XXIII, 13 (ex m.s. gloss. Vergil. ad Aen. XII, 19): ‘0 praestans animi iuvenis’... est vero ex † seno † Enni translatum.

  33–6

  Ausonius, Technopaegn., XIV, 3–4:

  Ennius ut memorat replet te —

  laetificum gau,

  livida mens hominum concretum felle coquat pus.

  Ausonius, Technopaegn., XIV, 17–19:

  Unde Rudinus ait —

  divum domus altisonum cael

  et cuius de more quod adstruit —

  endo suam do

  et de fronde loquens cur dicit —

  populea frus

  Cp. Charis., ap. G.L., I, 278, 24 K: Diomed., ap. I, 441, 34 K: etc.

  37

  Commentator Cruquii, ad Hor., Ep., I, 13, 10: ‘Lamas’ lacunas maiores continentes... pluviam... Ennius —

  Silvarum saltus latebras lamasque lutosas

  38

  Festus, 468, 29: ‘Sagaces’ appellantur multi ac sollertis acuminis.... Lucretius lib. II (840): Nec minus haec animum cognoscere * * * * etiam canem * * * —

  Invictus canribus fretus

  39

  Censorinus, ap. G.L., VI, 615, 18 K: Duodecasyllabǒs spondiazon —

  Olli crateris ex auratis hauserunt.

  40

  Diomedes, ap. G.L., I, 447, 16 K: Homoeoptoton fit cum oratio excurrit in eosdem casus et similes fines, ut Ennius —

  maerentes flentes lacrumantes commiserantes

  Cp. Charis. ap. G.L., I, 282, 13 K, etc.

  41

  Auctor, ad Herenn., IV, 13, 18: Compositio... conservabitur... si non utemur continenter similiter cadentibus verbis hoc modo —

  flentes plorantes lacrumantes obtestantes

  42

  Columna, 498: ex antiq. gloss. affert tanquam Enniana —

  regredi gressum

  43

  Varro, L.L., VII, 25: —

  Musas quas memorant nosces nos esse .

  Camenarum priscum vocabulum ita natum ac scriptum est alibi. Carmenae ab eadem origine sunt declinatae.

  44

  Donatus, ap. G.L., IV, 401, 14: ‘Tmesis’ unius conpositi aut simplicis verbi sectio, una dictione vel pluribus interiectis, ut... —

  Massili portabant iuvenes ad litora tanas

  hoc est... ‘Massilitanas.’

  Cp. Pompei., ap. G.L., V, 310, 8 K.

  The Dual Text

  The Ambracian Gulf, Ionian Sea, northwestern Greece — serving under Fulvius Nobilior, Ennius was at the capture of Ambracia, which he made the subject of a play and of an episode in the ‘Annals’.

  DUAL LATIN AND ENGLISH TEXT

  Translated by E. H. Warmington
/>   In this section, readers can view a section by section text of the fragments from ‘The Annals’, alternating between the original Latin and Warmington’s English translation.

  CONTENTS

  BOOK I. Prelude. From the Sack of Troy to the Death of Romulus

  BOOK II. The Reigns of Numa Pompilius, Tullus Hostilius and Ancus Marcius

  BOOK III. The Reigns of Tarquinius Priscus, Servius Tullius, and Tarquinius Superbus; Establishment of the Republic

  BOOK IV. The Early Republic, probably to the Gallic Invasion of 390 or 387 BC

  BOOK V. Samnite Wars and the Rise of Pyrrhus, to BC 295

  BOOK VI. The War with Pyrrhus, 281–271 BC

  BOOK VII. Events leading to the Second Punic War

  BOOK VIII. The Second Punic War to the Departure of Scipio for Africa

  BOOK IX. Scipio’s campaigns in Africa; Peace, 201 BC

  BOOK X. Wars with Macedon to the settlement with Philip, 196 BC, after the Battle of Cynoscephalae

  BOOK XI. From the Peace made in 196 to the Opening of the War with Antiochus III (192 — 1); Cato in Rome and in Spain

  BOOK XII.

  BOOK XIII. The War with Antiochus perhaps to the departure of Lucius Scipio and Publius Scipio Africanus for the East in 190 BC

  BOOK XIV. From the Departure of the Scipios to the settlement of Asia after the Battle of Magnesia

  BOOK XV. The Aetolian War, 189 BC, and the Achievement of M. fulvius nobilior, whom ennius celebrated elsewhere in a separate work (p ff.). The original conclusion of the Annals

  BOOK XVI. From 188 BC to the end of the Istrian War

  BOOK XVII. Probably from the end of the Istrian War to the Defeat of P. Licinius Crassus at Callinicus, 171 BC, during the third Macedonian War

  BOOK XVIII. Further Events of the year 171?

  Other Fragments of the Annals not assigned to any Book

  BOOK I. Prelude. From the Sack of Troy to the Death of Romulus

  1

  Varro, L.L., VII, 19: Ennii.. . —

  Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum;

  caelum dicunt Graeci Olympum.

  Cp. Varr., R.R., I, 1, 4; Serv., ad Aen., XI., 660; Hom. Il., II, 484 Ἔσπετε νῦν μοι Μοῦσαι Ὀλύμπια δώματ᾿ ἔχουσαι.

  1

  The first line; invocation of the Muses:

  Varro: In Ennius there is... —

  Muses, who with your feet beat mighty Olympus; by Olympus the Greeks mean the sky.

  2–3

  [Probus], ap. G.L., IV, 23, 11 K: Neutro genere.. . brevis est (syllaba)... . Ennius in I —

 

‹ Prev