9. C. PLINIUS SEMPRONIO RUFO SUO S.
1 Descenderam in basilicam Iuliam, auditurus quibus proxima comperendinatione respondere debebam. 2 Sedebant iudices, decemviri venerant, obversabantur advocati, silentium longum; tandem a praetore nuntius. Dimittuntur centumviri, eximitur dies me gaudente, qui umquam ita paratus sum ut non mora laeter. 3 Causa dilationis Nepos praetor, qui legibus quaerit. Proposuerat breve edictum, admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se quae senatus consulto continerentur. 4 Suberat edicto senatus consultum: hoc omnes qui quid negotii haberent iurare prius quam agerent iubebantur, nihil sc ob advocationem cuiquam dedisse promisisse cavisse. His enim verbis ac mille praeterea et venire advocationes et emi vetabantur; peractis tamen negotiis permittebatur pecuniam dumtaxat decem milium dare. 5 Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centumviralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit. 6 Interim tota civitate Nepotis edictum carpitur laudatur. Multi: ‘Invenimus, qui curva corrigeret! Quid? ante hunc praetores non fuerunt? quis autem hic est, qui emendet publicos mores?’ Alii contra: ‘Rectissime fecit; initurus magistratum iura cognovit, senatus consulta legit, reprimit foedissimas pactiones, rem pulcherrimam turpissime venire non patitur.’ 7 Tales ubique sermones, qui tamen alterutram in partem ex eventu praevalebunt. Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur. Inde plerumque eadem facta modo diligentiae modo vanitatis, modo libertatis modo furoris nomen accipiunt. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
10. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.
1 Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis spoponderunt. Appellantur cotidie, efflagitantur, ac iam periculum est ne cogantur ad exhibendum formulam accipere. 2 Sum et ipse in edendo haesitator, tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque vicisti. Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant. 3 Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur. Patere me videre titulum tuum, patere audire describi legi venire volumina Tranquilli mei. Aequum est nos in amore tam mutuo eandem percipere ex te voluptatem, qua tu perfrueris ex nobis. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
11. C. PLINIUS CALPURNIO FABATO PROSOCERO SUO S.
1 Recepi litteras tuas ex quibus cognovi speciosissimam te porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium novae liberalitatis esset consummatio prioris. 2 Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat; deinde quod memoriam soceri mei pulcherrimis operibus video proferri; postremo quod patria nostra florescit, quam mihi a quocumque excoli iucundum, a te vero laetissimum est. 3 Quod superest, deos precor ut animum istum tibi, animo isti tempus quam longissimum tribuant. Nam liquet mihi futurum ut peracto quod proxime promisisti, incohes aliud. Nescit enim semel incitata liberalitas stare, cuius pulchritudinem usus ipse commendat. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
12. C. PLINIUS TERENTIO SCAURO SUO S.
1 Recitaturus oratiunculam quam publicare cogito, advocavi aliquos ut vererer, paucos ut verum audirem. Nam mihi duplex ratio recitandi, una ut sollicitudine intendar, altera ut admonear, si quid forte me ut meum fallit. 2 Tuli quod petebam: inveni qui mihi copiam consilii sui facerent, ipse praeterea quaedam emendanda adnotavi. Emendavi librum, quem misi tibi. 3 Materiam ex titulo cognosces, cetera liber explicabit, quem iam nunc oportet ita consuescere, ut sine praefatione intellegatur. 4 Tu velim quid de universo, quid de partibus sentias, scribas mihi. Ero enim vel cautior in continendo vel constantior in edendo, si huc vel illuc auctoritas tua accesserit. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
13. C. PLINIUS IULIO VALERIANO SUO S.
1 Et tu rogas et ego promisi si rogasses, scripturum me tibi quem habuisset eventum postulatio Nepotis circa Tuscilium Nominatum. Inductus est Nominatus; egit ipse pro se nullo accusante. Nam legati Vicetinorum non modo non presserunt eum verum etiam sublevaverunt. 2 Summa defensionis, non fidem sibi in advocatione sed constantiam defuisse; descendisse ut acturum, atque etiam in curia visum, deinde sermonibus amicorum perterritum recessisse; monitum enim ne desiderio senatoris, non iam quasi de nundinis sed quasi de gratia fama dignitate certantis, tam pertinaciter praesertim in senatu repugnaret, alioqui maiorem invidiam quam proxime passurus. 3 Erat sane prius, a paucis tamen, acclamatum exeunti. Subiunxit preces multumque lacrimarum; quin etiam tota actione homo in dicendo exercitatus operam dedit, ut deprecari magis — id enim et favorabilius et tutius — quam defendi videretur. 4 Absolutus est sententia designati consulis Afrani Dextri, cuius haec summa: melius quidem Nominatum fuisse facturum, si causam Vicetinorum eodem animo quo susceperat pertulisset; quia tamen in hoc genus culpae non fraude incidisset, nihilque dignum animadversione admisisse convinceretur, liberandum, ita ut Vicetinis quod acceperat redderet. 5 Assenserunt omnes praeter Fabium Aprum. Is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit, et quamvis neminem auctoritate traxisset, constanter in sententia mansit; quin etiam Dextrum, qui primus diversum censuerat, prolata lege de senatu habendo iurare coegit e re publica esse quod censuisset. 6 Cui quamquam legitimae postulationi a quibusdam reclamatum est; exprobrare enim censenti ambitionem videbatur. Sed prius quam sententiae dicerentur, Nigrinus tribunus plebis recitavit libellum disertum et gravem, quo questus est venire advocationes, venire etiam praevaricationes, in lites coiri, et gloriae loco poni ex spoliis civium magnos et statos reditus. 7 Recitavit capita legum, admonuit senatus consultorum, in fine dixit petendum ab optimo principe, ut quia leges, quia senatus consulta contemnerentur, ipse tantis vitiis mederetur. 8 Pauci dies, et liber principis severus et tamen moderatus: leges ipsum; est in publicis actis. Quam me iuvat, quod in causis agendis non modo pactione dono munere verum etiam xeniis semper abstinui! 9 Oportet quidem, quae sunt inhonesta, non quasi illicita sed quasi pudenda vitare; iucundum tamen si prohiberi publice videas, quod numquam tibi ipse permiseris. 10 Erit fortasse, immo non dubie, huius propositi mei et minor laus et obscurior fama, cum omnes ex necessitate facient quod ego sponte faciebam. Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
14. C. PLINIUS PONTIO ALLIFANO SUO S.
1 Secesseram in municipium, cum mihi nuntiatum est Cornutum Tertullum accepisse Aemiliae viae curam. 2 Exprimere non possum, quanto sim gaudio affectus, et ipsius et meo nomine: ipsius quod, sit licet — sicut est — ab omni ambitione longe remotus, debet tamen ei iucundus honor esse ultro datus, meo quod aliquanto magis me delectat mandatum mihi officium, postquam par Cornuto datum video. 3 Neque enim augeri dignitate quam aequari bonis gratius. Cornuto autem quid melius, quid sanctius, quid in omni genere laudis ad exemplar antiquitatis expressius? quod mihi cognitum est non fama, qua alioqui optima et meritissima fruitur, sed longis magnisque experimentis. 4 Una diligimus, una dileximus omnes fere quos aetas nostra in utroque sexu aemulandos tulit; quae societas amicitiarum artissima nos familiaritate coniunxit. 5 Accessit vinculum necessitudinis publicae; idem enim mihi, ut scis, collega quasi voto petitus in praefectura aerarii fuit, fuit et in consulatu. Tum ego qui vir et quantus esset altissime inspexi, cum sequerer ut magistrum, ut parentem vererer, quod non tam aetatis maturitate quam vitae merebatur. 6 His ex causis ut illi sic mihi gratulor, nec privatim magis quam publice, quod tandem homines non ad pericula ut prius verum ad honores virtute perveniunt.
7 In infinitum epistulam extendam, si gaudio meo indulgeam. Praevertor ad ea, quae me agentem hic nuntius deprehendit. 8 Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum rusticarum querellarum, rationes legebam invitus et cursim — aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus -, coeper
am etiam itineri me praeparare. 8 Nam includor angustiis commeatus, eoque ipso, quod delegatum Cornuto audio officium, mei admoneor. Cupio te quoque sub idem tempus Campania tua remittat, ne quis cum in urbem rediero, contubernio nostro dies pereat. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
15. C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.
1 Cum versus tuos aemulor, tum maxime quam sint boni experior. Ut enim pictores pulchram absolutamque faciem raro nisi in peius effingunt, ita ego ab hoc archetypo labor et decido. 2 Quo magis hortor, ut quam plurima proferas, quae imitari omnes concupiscant, nemo aut paucissimi possint. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
16. C. PLINIUS AEFULANO MARCELLINO SUO S.
1 Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore defuncta. Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi. 2 Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia. 3 Ut illa patris cervicibus inhaerebat! ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur! ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio diligebat! quam studiose, quam intellegenter lectitabat! ut parce custoditeque ludebat! Qua illa temperantia, qua patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit! 4 Medicis obsequebatur, sororem patrem adhortabatur ipsamque se destitutam corporis viribus vigore animi sustinebat. 5 Duravit hic illi usque ad extremum, nec aut spatio valetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures gravioresque nobis causas relinqueret et desiderii et doloris. 6 O triste plane acerbumque funus! o morte ipsa mortis tempus indignius! iam testinata erat egregio iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam nos vocati. Quod gaudium quo maerore mutatum est! 7 Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor invenit, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur. 8 Est quidem ille eruditus et sapiens, ut qui se ab ineunte aetate altioribus studiis artibusque dediderit; sed nunc omnia, quae audiit saepe quae dixit, aspernatur expulsisque virtutibus aliis pietatis est totus. 9 Ignosces, laudabis etiam, si cogitaveris quid amiserit. Amisit enim filiam, quae non minus mores eius quam os vultumque referebat, totumque patrem mira similitudine exscripserat. 10 Proinde si quas ad eum de dolore tam iusto litteras mittes, memento adhibere solacium non quasi castigatorium et nimis forte, sed molle et humanum. Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium. 11 Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
17. C. PLINIUS VESTRICIO SPURINNAE SUO S.
1 Scio quanto opere bonis artibus faveas, quantum gaudium capias, si nobiles iuvenes dignum aliquid maioribus suis faciant. Quo festinantius nuntio tibi fuisse me hodie in auditorio Calpurni Pisonis. 2 Recitabat ‘katasterismôn’ eruditam sane luculentamque materiam. Scripta elegis erat fluentibus et teneris et enodibus, sublimibus etiam, ut poposcit locus. Apte enim et varie nunc attollebatur, nunc residebat; excelsa depressis, exilia plenis, severis iucunda mutabat, omnia ingenio pari. 3 Commendabat haec voce suavissima, vocem verecundia: multum sanguinis, multum sollicitudinis in ore, magna ornamenta recitantis. Etenim nescio quo pacto magis in studiis homines timor quam fiducia decet. 4 Ne plura — quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de iuvene, rariora de nobili -, recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua coepisset, lumenque quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret. 5 Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit: tam notabiliter pro fratre recitante primum metus eius, mox gaudium eminuit.
6 Di faciant ut talia tibi saepius nuntiem! Faveo enim saeculo ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant; quae nunc mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod amborum gloriae satis magnum est, agnoscere videntur. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
18. C. PLINIUS CALPURNIO MACRO SUO S.
1 Bene est mihi quia tibi bene est. Habes uxorem tecum, habes filium; frueris mari fontibus viridibus agro villa amoenissima. Neque enim dubito esse amoenissimam, in qua se composuerat homo felicior, ante quam felicissimus fieret. 2 Ego in Tuscis et venor et studeo, quae interdum alternis, interdum simul facio; nec tamen adhuc possum pronuntiare, utrum sit difficilius capere aliquid an scribere. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
19. C. PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S.
1 Video quam molliter tuos habeas; quo simplicius tibi confitebor, qua indulgentia meos tractem. 2 Est mihi semper in animo et Homericum illud ‘patêr d’ hôs êpios êen’ et hoc nostrum ‘pater familiae’. Quod si essem natura asperior et durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget. 3 Homo probus officiosus litteratus; et ars quidem eius et quasi inscriptio comoedus, in qua plurimum facit. Nam pronuntiat acriter sapienter apte decenter etiam; utitur et cithara perite, ultra quam comoedo necesse est. Idem tam commode orationes et historias et carmina legit, ut hoc solum didicisse videatur. 4 Haec tibi sedulo exposui, quo magis scires, quam multa unus mihi et quam iucunda ministeria praestaret. Accedit longa iam caritas hominis, quam ipsa pericula auxerunt. 5 Est enim ita natura comparatum, ut nihil aeque amorem incitet et accendat quam carendi metus; quem ego pro hoc non semel patior. 6 Nam ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post longam peregrinationem confirmatus rediit nuper; deinde dum per continuos dies nimis imperat voci, veteris infirmitatis tussicula admonitus rursus sanguinem reddidit. 7 Qua ex causa destinavi eum mittere in praedia tua, quae Foro Iulii possides. Audivi enim te saepe referentem esse ibi et aera salubrem et lac eiusmodi curationibus accommodatissimum. 8 Rogo ergo scribas tuis, ut illi villa, ut domus pateat, offerant etiam sumptibus eius, si quid opus erit. 9 Erit autem opus modico; est enim tam parcus et continens, ut non solum delicias verum etiam necessitates valetudinis frugalitate restringat. Ego proficiscenti tantum viatici dabo, quantum sufficiat eunti in tua. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
20. C. PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.
1 Iterum Bithyni: breve tempus a Iulio Basso, et Rufum Varenum proconsulem detulerunt, Varenum quem nuper adversus Bassum advocatum et postularant et acceperant. Inducti in senatum inquisitionem postulaverunt. 2 Varenus petit ut sibi quoque defensionis causa evocare testes liceret; recusantibus Bithynis cognitio suscepta est. Egi pro Vareno non sine eventu; nam bene an male liber indicabit. 3 In actionibus enim utramque in partem fortuna dominatur: multum commendationis et detrahit et affert memoria vox gestus tempus ipsum, postremo vel amor vel odium rei; liber offensis, liber gratia, liber et secundis casibus et adversis caret. 4 Respondit mihi Fonteius Magnus, unus ex Bithynis, plurimis verbis paucissimis rebus. Est plerisque Graecorum, ut illi, pro copia volubilitas: tam longas tamque frigidas perihodos uno spiritu quasi torrente contorquent. 5 Itaque Iulius Candidus non invenuste solet dicere, aliud esse eloquentiam aliud loquentiam. Nam eloquentia vix uni aut alteri, immo — si M. Antonio credimus — nemini, haec vero, quam Candidus loquentiam appellat, multis atque etiam impudentissimo cuique maxime contigit. 6 Postero die dixit pro Vareno Homullus callide acriter culte, contra Nigrinus presse graviter ornate. Censuit Acilius Rufus consul designatus inquisitionem Bithynis dandam, postulationem Vareni silentio praeteriit. 7 Haec forma negandi fuit. Cornelius Priscus consularis et accusatoribus quae petebant et reo tribuit, vicitque numero. Impetravimus rem nec lege comprehensam nec satis usitatam, iustam tamen. 8 Quare iustam, non sum epistula exsecuturus, ut desideres actionem. Nam si verum est H
omericum illud:
‘tên gar aoidên mallon epikleious’ anthrôpoi,
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam. Vale.
Detailed table of contents for the letters in Latin
21. C. PLINIUS POMPEIO SATURNINO SUO S.
1 Varie me affecerunt litterae tuae; nam partim laeta partim tristia continebant: laeta quod te in urbe teneri nuntiabant— ‘nollem’ inquis; sed ego volo -, praeterea quod recitaturum statim ut venissem pollicebantur; ago gratias quod exspector. 2 Triste illud, quod Iulius Valens graviter iacet; quamquam ne hoc quidem triste, si illius utilitatibus aestimetur, cuius interest quam maturissime inexplicabili morbo liberari. 3 Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus 4 — nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -; iam quod in flore primo tantae indolis iuvenis exstinctus est summa consecuturus, si virtutes eius maturuissent. 5 Quo ille studiorum amore flagrabat! quantum legit, quantum etiam scripsit! quae nunc omnia cum ipso sine fructu posteritatis abierunt. 6 Sed quid ego indulgeo dolori? Cui si frenos remittas, nulla materia non maxima est. Finem epistulae faciam, ut facere possim etiam lacrimis quas epistula expressit. Vale.
Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 51