Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) > Page 55
Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 55

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  Detailed table of contents for the letters in Latin

  5. C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

  1 Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primum, deinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam noctium partem in imagine tua vigil exigo; inde quod interdiu, quibus horis te visere solebam, ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt; quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caret, quo in foro et Samicorum litibus conteror. 2 Aestima tu, quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  6. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

  1 Rara et notabilis res Vareno contigit, sit licet adhuc dubia. Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse narrantur. ‘Narrantur’ dico? Adest provinciae legatus, attulit decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos Vareni advocatos. 2 Perstat tamen idem ille Magnus; quin etiam Nigrinum optimum virum pertinacissime exercet. Per hunc a consulibus postulabat, ut Varenus exhibere rationes cogeretur. 3 Assistebam Vareno iam tantum ut amicus et tacere decreveram. Nihil enim tam contrarium quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus videretur. 4 Cum tamen finita postulatione Nigrini consules ad me oculos rettulissent, ‘Scietis’ inquam ‘constare nobis silentii nostri rationem, cum veros legatos provinciae audieritis.’ Contra Nigrinus: ‘Ad quem missi sunt?’ Ego: ‘Ad me quoque: habeo decretum provinciae.’ 5 Rursus ille: ‘Potest tibi liquere.’ Ad hoc ego: ‘Si tibi ex diverso liquet, potest et mihi quod est melius liquere.Ì 6 Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret. Respondit Magnus iterumque Polyaenus. Ipse raro et breviter interlocutus multum me intra silentium tenui. 7 Accepi enim non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere.

  Atque adeo repeto me quibusdam capitis reis vel magis silentio quam oratione accuratissima profuisse. 8 Mater amisso filio — quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae epistulae fuerit, de studiis disputare? — libertos eius eosdemque coheredes suos falsi et veneficii reos detulerat ad principem, iudicemque impetraverat Iulium Servianum. 9 Defenderam reos ingenti quidem coetu; erat enim causa notissima, praeterea utrimque ingenia clarissima. Finem cognitioni quaestio imposuit, quae secundum reos dedit. 10 Postea mater adiit principem, affirmavit se novas probationes invenisse. Praeceptum est Suburano, ut vacaret finitam causam retractanti, si quid novi afferret. 11 Aderat matri Iulius Africanus, nepos illius oratoris, quo audito Passienus Crispus dixit: ‘Bene mehercule, bene; sed quo tam bene?’ Huius nepos, iuvenis ingeniosus sed non parum callidus, cum multa dixisset assignatumque tempus implesset, ‘Rogo’ inquit, ‘Suburane, permittas mihi unum verbum adicere.’ 12 Tum ego, cum omnes me ut diu responsurum intuerentur, ‘Respondissem’ inquam ‘si unum illud verbum Africanus adiecisset, in quo non dubito omnia nova fuisse.’ 13 Non facile me repeto tantum assensum agendo consecutum, quantum tunc non agendo.

  Similiter nunc et probatum et exceptum est, quod pro Vareno hactenus tacui. 14 Consules, ut Polyaenus postulabat, omnia integra principi servaverunt; cuius cognitionem suspensus exspecto. Nam dies ille nobis pro Vareno aut securitatem et otium dabit aut intermissum laborem renovata sollicitudine iniunget. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  7. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.

  1 Et proxime Prisco nostro et rursus, quia ita iussisti, gratias egi. Libentissime quidem: est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis. 2 Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tempus augebit. Te negotiis distineri ob hoc moleste fero, quod deservire studiis non potes. Si tamen alteram litem per iudicem alteram — ut ais — ipse finieris, incipies primum istic otio frui, deinde satiatus ad nos reverti. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  8. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

  1 Exprimere non possum, quam iucundum sit mihi quod Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit. 2 Perge ut coepisti, virumque optimum quam familiarissime dilige, magnam voluptatem ex amicitia eius percepturus nec ad breve tempus. 3 Nam cum omnibus virtutibus abundat, tum hac praecipue, quod habet maximam in amore constantiam. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  9. C. PLINIUS FUSCO SUO S.

  1 Quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. 2 Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum vel ex Latino vertere in Graecum. Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt. 3 Intellegentia ex hoc et iudicium acquiritur. Nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius. Magna gratulatio si non nulla tu, magnus pudor si cuncta ille melius. Licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis. 4 Audax haec, non tamen improba, quia secreta contentio: quamquam multos videmus eius modi certamina sibi cum multa laude sumpsisse, quosque subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse. 5 Poteris et quae dixeris post oblivionem retractare, multa retinere plura transire, alia interscribere alia rescribere. 6 Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare. 7 Scio nunc tibi esse praecipuum studium orandi; sed non ideo semper pugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim. Ut enim terrae variis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur. 8 Volo interdum aliquem ex historia locum apprendas, volo epistulam diligentius scribas. Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur. 9 Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo — id enim perfici nisi in otio non potest -, sed hoc arguto et brevi, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit. 10 Lusus vocantur; sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur. Atque adeo — cur enim te ad versus non versibus adhorter? —

  11 ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur

  si doctos digitos iussaque fiat opus

  et nunc informet Martem castamve Minervam,

  nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;

  utque sacri fontes non sola incendia sistunt,

  saepe etiam flores vernaque prata iuvant,

  sic hominum ingenium flecti ducique per artes

  non rigidas docta mobilitate decet.

  12 Itaque summi oratores, summi etiam viri sic se aut exercebant aut delectabant, immo delectabant exercebantque. 13 Nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur. Recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, omnia denique quae in vita atque etiam in foro causisque versantur. 14 Inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate devincti soluta oratione laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus.

  15 Habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen omisi. Non enim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam dixi, cum dicerem quae scribenda. Tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere. Aiunt enim multum legendum esse, non multa. 16 Qui sint hi adeo notum probatumque est, ut demonstratione non egeat; et alioqui tam immodice epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim. Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis? Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  10. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

  1 Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quas avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis
reliqua cognoscere. Acta causa hinc a Polyaeno, inde a Magno. 2 Finitis actionibus Caesar ‘Neutra’ inquit ‘pars de mora queretur; erit mihi curae explorare provinciae voluntatem.’ 3 Multum interim Varenus tulit. Etenim quam dubium est an merito accusetur, qui an omnino accusetur incertum est! Superest ne rursus provinciae quod damnasse dicitur placeat, agatque paenitentiam paenitentiae suae. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  11. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  1 Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit. Adicis hos nongentis milibus posse venire, ac tanto magis quaeris, an quod gessit ratum servem. 2 Ego vero servo: quibus ex causis, accipe. Cupio enim et tibi probatum et coheredibus meis excusatum esse, quod me ab illis maiore officio iubente secerno. 3 Corelliam cum summa reverentia diligo, primum ut sororem Corelli Rufi, cuius mihi memoria sacrosancta est, deinde ut matri meae familiarissimam. 4 Sunt mihi et cum marito eius Minicio Iusto, optimo viro, vetera iura; fuerunt et cum filio maxima, adeo quidem ut praetore me ludis meis praesederit. 5 Haec, cum proxime istic fui, indicavit mihi cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere. Ego illi ex praediis meis quod vellet et quanti vellet obtuli exceptis maternis paternisque; his enim cedere ne Corelliae quidem possum. 6 Igitur cum obvenisset mihi hereditas in qua praedia ista, scripsi ei venalia futura. Has epistulas Hermes tulit exigentique, ut statim portionem meam sibi addiceret, paruit. Vides quam ratum habere debeam, quod libertus meus meis moribus gessit. 7 Superest ut coheredes aequo animo ferant separatim me vendidisse, quod mihi licuit omnino non vendere. 8 Nec vero coguntur imitari meum exemplum: non enim illis eadem cum Corellia iura. Possunt ergo intueri utilitatem suam, pro qua mihi fuit amicitia. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  12. C. PLINIUS MINICIO SUO S.

  1 Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, immo noster — quid enim non commune nobis? -, si res posceret uteretur, misi tibi ideo tardius ne tempus emendandi eum, id est disperdendi, haberes. 2 Habebis tamen, an emendandi nescio, utique disperdendi. ‘Hymeis gar hoi euzêloi’ optima quaeque detrahitis. 3 Quod si feceris, boni consulam. Postea enim illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum invenies et suprascripto aliter explicitum. 4 Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius. 5 Cur enim non usquequaque tenuitatem vestram insequar et exagitem? Haec ut inter istas occupationes aliquid aliquando rideres, illud serio: 6 vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso. Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum libellum improbabis, negabisque ullius pretii esse, cuius pretium reposcaris. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  13. C. PLINIUS FEROCI SUO S.

  1 Eadem epistula et non studere te et studere significat. Aenigmata loquor? Ita plane, donec distinctius quod sentio enuntiem. 2 Negat enim te studere, sed est tam polita quam nisi a studente non potest scribi; aut es tu super omnes beatus, si talia per desidiam et otium perficis. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  14. C. PLINIUS CORELLIAE SUAE S.

  1 Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicensimam emisti. 2 Invicem ego et rogo et exigo, ut non solum quid te verum etiam quid me deceat aspicias, patiarisque me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, quo in omnibus obsequi soleo. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  15. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.

  1 Requiris quid agam. Quae nosti: distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat. 2 Te omnia alia quam quae velis agere moleste ferrem, nisi ea quae agis essent honestissima. Nam et rei publicae suae negotia curare et disceptare inter amicos laude dignissimum est. 3 Prisci nostri contubernium iucundum tibi futurum sciebam. Noveram simplicitatem eius, noveram comitatem; eundem esse — quod minus noram — gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  16. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  1 Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum. 2 Simul militavimus, simul quaestores Caesaris fuimus. Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset. Ego in villas eius saepe secessi, ille in domo mea saepe convaluit. 3 Hic nunc pro consule provinciam Baeticam per Ticinum est petiturus. 4 Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti. Nihil est quod verearis ne sit hoc illi molestum, cui orbem terrarum circumire non erit longum mea causa. 5 Proinde nimiam istam verecundiam pone, teque quid velis consule. Illi tam iucundum quod ego, quam mihi quod tu iubes. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  17. C. PLINIUS CELERI SUO S.

  1 Sua cuique ratio recitandi; mihi quod saepe iam dixi, ut si quid me fugit — ut certe fugit — admonear. 2 Quo magis miror, quod scribis fuisse quosdam qui reprehenderent quod orationes omnino recitarem; nisi vero has solas non putant emendandas. 3 A quibus libenter requisierim, cur concedant — si concedunt tamen — historiam debere recitari, quae non ostentationi sed fidei veritatique componitur; cur tragoediam, quae non auditorium sed scaenam et actores; cur lyrica, quae non lectorem sed chorum et lyram poscunt. At horum recitatio usu iam recepta est. 4 Num ergo culpandus est ille qui coepit? Quamquam orationes quoque et nostri quidam et Graeci lectitaverunt. 5 Supervacuum tamen est recitare quae dixeris. Etiam, si eadem omnia, si isdem omnibus, si statim recites; si vero multa inseras multa commutes, si quosdam novos quosdam eosdem sed post tempus assumas, cur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi? 6 Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat. Iam hoc ad laborem recitantis pertinet, non ad rationem non recitandi. 7 Nec vero ego dum recito laudari, sed dum legor cupio. Itaque nullum emendandi genus omitto. Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto; deinde duobus aut tribus lego; mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum uno rursus aut altero pensito; novissime pluribus recito, ac si quid mihi credis tunc acerrime emendo; 8 nam tanto diligentius quanto sollicitius intendo. Optime autem reverentia pudor metus iudicant, idque adeo sic habe: Nonne si locuturus es cum aliquo quamlibet docto, uno tamen, minus commoveris quam si cum multis vel indoctis? 9 Nonne cum surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc commutata non dico plurima sed omnia cupis? utique si latior scaena et corona diffusior; nam illos quoque sordidos pullatosque reveremur. 10 Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis? Opinor, quia in numero ipso est quoddam magnum collatumque consilium, quibusque singulis iudicii parum, omnibus plurimum. 11 Itaque Pomponius Secundus — hic scriptor tragoediarum -, si quid forte familiarior amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere solebat: ‘Ad populum provoco’, atque ita ex populi vel silentio vel assensu aut suam aut amici sententiam sequebatur. 12 Tantum ille populo dabat; recte an secus, nihil ad me. Ego enim non populum advocare sed certos electosque soleo, quos intuear quibus credam, quos denique et tamquam singulos observem et tamquam non singulos timeam. 13 Nam, quod M. Cicero de stilo, ego de metu sentio: timor est, timor emendator asperrimus. Hoc ipsum quod nos recitaturos cogitamus emendat; quod auditorium ingredimur emendat; quod pallemus horrescimus circumspicimus emendat. 14 Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam. 15 Nihil enim curae meae satis est. Cogito q
uam sit magnum dare aliquid in manus hominum, nec persuadere mihi possum non et cum multis et saepe tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  18. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

  1 Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam municipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salva sit. Honesta consultatio, non expedita sententia. Numeres rei publicae summam: verendum est ne dilabatur. Des agros: ut publici neglegentur. 2 Equidem nihil commodius invenio, quam quod ipse feci. Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi; eundem vectigali imposito recepi, tricena milia annua daturus. 3 Per hoc enim et rei publicae sors in tuto nec reditus incertus, et ager ipse propter id quod vectigal large supercurrit, semper dominum a quo exerceatur inveniet. 4 Nec ignoro me plus aliquanto quam donasse videor erogavisse, cum pulcherrimi agri pretium necessitas vectigalis infregerit. 5 Sed oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  19. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

  1 Angit me Fanniae valetudo. Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum — est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum. 2 Nam virgines, cum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur. Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est. 3 Insident febres, tussis increscit; summa macies summa defectio. Animus tantum et spiritus viget Helvidio marito, Thrasea patre dignissimus; reliqua labuntur, meque non metu tantum, verum etiam dolore conficiunt. 4 Doleo enim feminam maximam eripi oculis civitatis, nescio an aliquid simile visuris. Quae castitas illi, quae sanctitas, quanta gravitas quanta constantia! Bis maritum secuta in exsilium est, tertio ipsa propter maritum relegata. 5 Nam cum Senecio reus esset quod de vita Helvidi libros composuisset rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente minaciter Mettio Caro, an rogasset respondit: ‘Rogavi’; an commentarios scripturo dedisset: ‘Dedi’; an sciente matre: ‘Nesciente’; postremo nullam vocem cedentem periculo emisit. 6 Quin etiam illos ipsos libros, quamquam ex necessitate et metu temporum abolitos senatus consulto, publicatis bonis servavit habuit, tulitque in exsilium exsili causam. 7 Eadem quam iucunda quam comis, quam denique — quod paucis datum est — non minus amabilis quam veneranda! Eritne quam postea uxoribus nostris ostentare possimus? Erit a qua viri quoque fortitudinis exempla sumamus, quam sic cernentes audientesque miremur, ut illas quae leguntur? 8 Ac mihi domus ipsa nutare, convulsaque sedibus suis ruitura supra videtur, licet adhuc posteros habeat. Quantis enim virtutibus quantisque factis assequentur, ut haec non novissima occiderit? 9 Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam — nihil possum illustrius dicere — tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet. 10 Utramque colui utramque dilexi: utram magis nescio, nec discerni volebant. Habuerunt officia mea in secundis, habuerunt in adversis. Ego solacium relegatarum, ego ultor reversarum; non feci tamen paria atque eo magis hanc cupio servari, ut mihi solvendi tempora supersint. 11 In his eram curis, cum scriberem ad te; quas si deus aliquis in gaudium verterit, de metu non querar. Vale.

 

‹ Prev