Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) > Page 61
Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 61

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  1 Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas. 2 Incipio enim ex hoc genere studiorum non solum oblectationem verum etiam gloriam petere, post iudicium tuum viri eruditissimi gravissimi ac super ista verissimi. 3 Nunc me rerum actus modice sed tamen distringit; quo finito aliquid earundem Camenarum in istum benignissimum sinum mittam. Tu passerculis et columbulis nostris inter aquilas vestras dabis pennas, si tamen et tibi placebunt; si tantum sibi, continendos cavea nidove curabis. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  26. C. PLINIUS LUPERCO SUO S.

  1 Dixi de quodam oratore saeculi nostri recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato, ut opinor, apte: ‘Nihil peccat, nisi quod nihil peccat.’ 2 Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta. Tutius per plana sed humilius et depressius iter; frequentior currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur. 3 Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant. Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri videntur. 4 Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime opericulosa utque Graeci magis exprimunt, ‘parabola’. Ideo nequaquam par gubernatoris est virtus, cum placido et cum turbato mari vehitur: tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.

  5 Cur haec? Quia visus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia. 6 Omnis enim advertit, quod eminet et exstat; sed acri intentione diiudicandum est, immodicum sit an grande, altum an enorme. Atque ut Homerum potissimum attingam, quem tandem alterutram in partem potest fugere ‘amphi de salpinxen megas ouranos, êeri d’ enchos ekeklito’ et totum illud ‘oute thalassês kyma toson boaa’? 7 Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia. Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto — non ita insanio -, sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos.

  8 ‘At enim alia condicio oratorum, alia poetarum. Quasi vero M. Tullius minus audeat! Quamquam hunc omitto; neque enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima: ‘anthrôpoi miaroi, kolakes kai alastores’ et rursus ‘ou lithois eteichisa tên polin oude plinthois egô’ et statim ‘ouk ek men thalassês tên Euboian probebalesthai pro tês Attikês’ et alibi:íegô de oimai men, ô andres Athênaioi, nê tous theous ekeinon methyein tô megethei tôn pepragmenôn’? 9 Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu: ‘nosêma gar ...’? Quid haec breviora superioribus, sed audacia paria: ‘tote egô men tô Pythôni thrasynomenô kai pollô reonti kath’ hêmôn’? Ex eadem nota ‘hotan de ek pleonexias kai ponêrias hôsper houtos ischysê, hê prôtê prophasis kai mikron ptaisma hapanta anechaitise kai dielyse’. Simile his ‘apeschoinismenos hapasi tois en tê polei dikaiois’ et ibidem ‘sy ton eis tauta eleon proudôkas, Aristogeiton, mallon d’ anêrêkas holôs. Mê dê, pros hous autos echôsas limenas kai probolôn eneplêsas, pros toutous hormizou. Et dixerat: ‘toutô d’ oudena horô tôn topôn toutôn basimon onta, alla panta apokrêmna, pharangas, barathra’. Et deinceps ‘dedoika, mê doxête tisi ton aei boulomenon einai ponêron tôn en tê polei paidotribein’, nec satis: ‘oude gar tous progonous hypolambanô ta dikastêria tauta hymin oikodomêsai, hina tous toioutous en autois moscheuête’, ad hoc: ‘ei de kapêlos esti ponêrias kai palinkapêlos kai metaboleus’ et mille talia, ut praeteream quae ab Aeschine ‘thaumata’, non ‘rêmata’ vocantur.

  10 In contrarium incidi: dices hunc quoque ob ista culpari. Sed vide, quanto maior sit, qui reprehenditur, ipso reprehendente et maior ob haec quoque; in aliis enim vis, in his granditas eius elucet. 11 Num autem Aeschines ipse eis, quae in Demosthene carpebat, abstinuit? <ëChrê gar, ô andres Athênaioi, to auto> phthengesthai ton rêtora kai ton nomon® hotan de heteran men phônên aphiê ho nomos, heteran de ho rêtôr ...’. Alio loco: ‘epeita anaphainetai peri pantôn en tô psêphismati.’ Iterum alio: ‘all’ enkathêmenoi kai enedreuontes en tê akroasei eiselaunete auton eis tous paranomous logous’. 12 Quod adeo probavit, ut repetat: ‘all’ hôsper en tais hippodromiais eis ton tou pragmatos auton dromon eiselaunete’. Iam illa custoditius pressiusque: ‘sy de helkopoieis, lêstên tôn pragmatôn dia tês politeias pleonta ; 13 Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud ‘gubernacula gemunt’ et ‘dis maris proximus’ isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias; intellego enim me, dum veniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaveras incidisse. Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus. Aut enim tu me timidum aut ego te temerarium faciam. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  27. C. PLINIUS PATERNO SUO S.

  1 Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quantum denique numen sit historiae, cum frequenter alias tum proxime sensi. Recitaverat quidam verissimum librum, partemque eius in alium diem reservaverat. 2 Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret. Tantus audiendi quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire erubescunt. Et ille quidem praestitit quod rogabatur — sinebat fides -; liber tamen ut factum ipsum manet manebit legeturque semper, tanto magis quia non statim. Incitantur enim homines ad noscenda quae differuntur. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  28. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

  1 Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te venire praesertim desideratas oportebat. Quarum una iniungis mihi iucundissimum ministerium, ut ad Plotinam sanctissimam feminam litterae tuae perferantur: perferentur. 2 Eadem commendas Popilium Artemisium: statim praestiti quod petebat. Indicas etiam modicas te vindemias collegisse: communis haec mihi tecum, quamquam in diversissima parte terrarum, querela est. 3 Altera epistula nuntias multa te nunc dictare nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes. Gratias ago; agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere voluisses. Et erat aequum ut te mea ita me tua scripta cognoscere, etiamsi ad alium quam ad me pertinerent. 4 Polliceris in fine, cum certius de vitae nostrae ordinatione aliquid audieris, futurum te fugitivum rei familiaris statimque ad nos evolaturum, qui iam tibi compedes nectimus, quas perfringere nullo modo possis. 5 Tertia epistula continebat esse tibi redditam orationem pro Clario eamque visam uberiorem, quam dicente me audiente te fuerit. Est uberior; multa enim postea inserui. Adicis alias te litteras curiosius scriptas misisse; an acceperim quaeris. Non accepi et accipere gestio. Proinde prima quaque occasione mitte appositis quidem usuris, quas ego — num parcius possum? — centesimas computabo. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  29. C. PLINIUS RUSTICO SUO S.

  1 Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter. Quod intuens ego variis me studiorum generibus nulli satis confisus experior. 2 Proinde, cum hoc vel illud leges, ita singulis veniam ut non singulis dabis. An ceteris artibus excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior effectus est? Quid autem ego de venia quasi ingratus? Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est. Mihi tamen venia sufficit. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  30. C. PLINIUS GEMINO SUO S.

  1 Laudas mihi et frequenter prae
sens et nunc per epistulas Nonium tuum, quod sit liberalis in quosdam: et ipse laudo, si tamen non in hos solos. Volo enim eum, qui sit vere liberalis, tribuere patriae propinquis, affinibus amicis, sed amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, qui donare maxime possunt. 2 Hos ego viscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere. Sunt ingenio simili qui quod huic donant auferunt illi, famamque liberalitatis avaritia petunt. 3 Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem foventemque orbe quodam socialitatis ambire. Quae cuncta si facit iste, usquequaque laudandus est; si unum aliquid, minus quidem, laudandus tamen: 4 tam rarum est etiam imperfectae liberalitatis exemplar. Ea invasit homines habendi cupido, ut possideri magis quam possidere videantur. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  31. C. PLINIUS SARDO SUO S.

  1 Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te fui. Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime — non enim mentiar -, quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti. Quam multa, quam varia, quam non eadem de eodem nec tamen diversa dixisti! 2 Laudem pariter et gratias agam? Neutrum satis possum et, si possem, timerem ne arrogans esset ob ea laudare, ob quae gratias agerem. Unum illud addam, omnia mihi tanto laudabiliora visa quanto iucundiora, tanto iucundiora quanto laudabiliora erant. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  32. C. PLINIUS TITIANO SUO S.

  Quid agis, quid acturus es? Ipse vitam iucundissimam — id est, otiosissimam — vivo. Quo fit, ut scribere longiores epistulas nolim, velim legere, illud tamquam delicatus, hoc tamquam otiosus. Nihil est enim aut pigrius delicatis aut curiosius otiosis. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  33. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

  1 Incidi in materiam veram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio; incidi autem, dum super cenam varia miracula hinc inde referuntur. Magna auctori fides: tametsi quid poetae cum fide? Is tamen auctor, cui bene vel historiam scripturus credidisses.

  2 Est in Africa Hipponensis colonia mari proxima. Adiacet navigabile stagnum; ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod vice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno. 3 Omnis hic aetas piscandi navigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri, quos otium lususque sollicitat. His gloria et virtus altissime provehi: victor ille, qui longissime ut litus ita simul natantes reliquit. 4 Hoc certamine puer quidam audentior ceteris in ulteriora tendebat. Delphinus occurrit, et nunc praecedere puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere iterum subire, trepidantemque perferre primum in altum, mox flectit ad litus, redditque terrae et aequalibus. 5 Serpit per coloniam fama; concurrere omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare audire narrare. Postero die obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile. Natant pueri, inter hos ille, sed cautius. Delphinus rursus ad tempus, rursus ad puerum. Fugit ille cum ceteris. Delphinus, quasi invitet et revocet, exsilit mergitur, variosque orbes implicat expeditque. 6 Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus, donec homines innutritos mari subiret timendi pudor. Accedunt et alludunt et appellant, tangunt etiam pertrectantque praebentem. Crescit audacia experimento. Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse; neuter timet, neuter timetur; huius fiducia, mansuetudo illius augetur. 7 Nec non alii pueri dextra laevaque simul eunt hortantes monentesque. Ibat una — id quoque mirum — delphinus alius, tantum spectator et comes. Nihil enim simile aut faciebat aut patiebatur, sed alterum illum ducebat reducebat, ut puerum ceteri pueri. 8 Incredibile, tam verum tamen quam priora, delphinum gestatorem collusoremque puerorum in terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi incaluisset in mare revolvi. 9 Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse. 10 Confluebant omnes ad spectaculum magistratus, quorum adventu et mora modica res publica novis sumptibus atterebatur. Postremo locus ipse quietem suam secretumque perdebat: placuit occulte interfici, ad quod coibatur. 11 Haec tu qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles! Quamquam non est opus affingas aliquid aut astruas; sufficit ne ea quae sunt vera minuantur. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  34. C. PLINIUS TRANQUILLO SUO S.

  1 Explica aestum meum: audio me male legere, dumtaxat versus; rationes enim commode, sed tanto minus versus. Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis experiri libertum meum. Hoc quoque familiare, quod elegi non bene sed melius — scio — lecturum, si tamen non fuerit perturbatus. 2 Est enim tam novus lector quam ego poeta. Ipse nescio, quid illo legente interim faciam, sedeam defixus et mutus et similis otioso an, ut quidam, quae pronuntiabit, murmure oculis manu prosequar. Sed puto me non minus male saltare quam legere. Iterum dicam, explica aestum meum vereque rescribe, num sit melius pessime legere quam ista vel non facere vel facere. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  35. C. PLINIUS ATRIO SUO S.

  1 Librum, quem misisti, recepi et gratias ago. Sum tamen hoc tempore occupatissimus. Ideo nondum eum legi, cum alioqui valdissime cupiam. Sed eam reverentiam cum litteris ipsis tum scriptis tuis debeo, ut sumere illa nisi vacuo animo irreligiosum putem. 2 Diligentiam tuam in retractandis operibus valde probo. Est tamen aliquis modus, primum quod nimia cura deterit magis quam emendat, deinde quod nos a recentioribus revocat simulque nec absolvit priora et incohare posteriora non patitur. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  36. C. PLINIUS FUSCO SUO S.

  1 Quaeris, quemadmodum in Tuscis diem aestate disponam. Evigilo cum libuit, plerumque circa horam primam, saepe ante, tardius raro. Clausae fenestrae manent; mire enim silentio et tenebris ab iis quae avocant abductus et liber et mihi relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens vident, quotiens non vident alia. 2 Cogito, si quid in manibus, cogito ad verbum scribenti emendantique similis, nunc pauciora nunc plura, ut vel difficile vel facile componi tenerive potuerunt. Notarium voco et die admisso quae formaveram dicto; abit rursusque revocatur rursusque dimittitur. 3 Ubi hora quarta vel quinta — neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto. Vehiculum ascendo. Ibi quoque idem quod ambulans aut iacens; durat intentio mutatione ipsa refecta. Paulum redormio, dein ambulo, mox orationem Graecam Latinamve clare et intente non tam vocis causa quam stomachi lego; pariter tamen et illa firmatur. 4 Iterum ambulo ungor exerceor lavor. Cenanti mihi, si cum uxore vel paucis, liber legitur; post cenam comoedia aut lyristes; mox cum meis ambulo, quorum in numero sunt eruditi. Ita variis sermonibus vespera extenditur, et quamquam longissimus dies bene conditur. 5 Non numquam ex hoc ordine aliqua mutantur; nam, si diu iacui vel ambulavi, post somnum demum lectionemque non vehiculo sed, quod brevius quia velocius, equo gestor. Interveniunt amici ex proximis oppidis, partemque diei ad se trahunt interdumque lasso mihi opportuna interpellatione subveniunt. 6 Venor aliquando, sed non sine pugillaribus, ut quamvis nihil ceperim non nihil referam. Datur et colonis, ut videtur ipsis, non satis temporis, quorum mihi agrestes querelae litteras nostras et haec urbana opera commendant. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  37. C. PLINIUS PAULINO SUO S.

  1 Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum exigere, et ego te constantius amo quam ut verear, ne aliter ac velim accipias, nisi te Kalendis statim consulem videro, praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures annos ordinatura detineat, in qua mihi nova consilia sumenda sunt. 2 Nam priore lustro, quamquam post magnas remissiones, reliqua creverunt: inde plerisque nulla iam cura minuendi aeris alieni, quod desperant po
sse persolvi; rapiunt etiam consumuntque quod natum est, ut qui iam putent se non sibi parcere. 3 Occurrendum ergo augescentibus vitiis et medendum est. Medendi una ratio, si non nummo sed partibus locem ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes fructibus ponam. Et alioqui nullum iustius genus reditus, quam quod terra caelum annus refert. 4 At hoc magnam fidem acres oculos numerosas manus poscit. Experiundum tamen et quasi in veteri morbo quaelibet mutationis auxilia temptanda sunt. 5 Vides, quam non delicata me causa obire primum consulatus tui diem non sinat; quem tamen hic quoque ut praesens votis gaudio gratulatione celebrabo. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  38. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.

  Ego vero Rufum nostrum laudo, non quia tu ut ita facerem petisti sed quia est ille dignissimus. Legi enim librum omnibus numeris absolutum, cui multum apud me gratiae amor ipsius adiecit. Iudicavi tamen; neque enim soli iudicant qui maligne legunt. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  39. C. PLINIUS MUSTIO SUO S.

  1 Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis in melius et in maius, vetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequentissima. 2 Nam Idibus Septembribus magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, multa vota suscipiuntur, multa redduntur; sed nullum in proximo suffugium aut imbris aut solis. 3 Videor ergo munifice simul religioseque facturus, si aedem quam pulcherrimam exstruero, addidero porticus aedi, illam ad usum deae has ad hominum. 4 Velim ergo emas quattuor marmoreas columnas, cuius tibi videbitur generis, emas marmora quibus solum, quibus parietes excolantur. Erit etiam faciendum ipsius deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui partibus vetustate truncatum est. 5 Quantum ad porticus, nihil interim occurrit, quod videatur istinc esse repetendum, nisi tamen ut formam secundum rationem loci scribas. Neque enim possunt circumdari templa: nam solum templi hinc flumine et abruptissimis ripis, hinc via cingitur. 6 Est ultra viam latissimum pratum, in quo satis apte contra templum ipsum porticus explicabuntur; nisi quid tu melius invenies, qui soles locorum difficultates arte superare. Vale.

 

‹ Prev