Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) > Page 70
Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 70

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  XXXVIII.

  Hactenus ille: parcius fortasse, quam decuit optimum principem, sed non parcius, quam optimum patrem, qui Optimum adoptaturus, hoc quoque parentis indulgentissimi fecit, quod delibasse quaedam, seu potius demonstrasse contentus, largam ac prope intactam benefaciendi materiam filio reservavit. Statim ergo muneri eius liberalitas tua adstruxit, ut, quemadmodum in patris filius, sic in hereditate filii pater esset immunis, nec eodem momento, quo pater esse desisset, hoc quoque amitteret, quod fuisset. Egregie, Caesar, quod lacrymas parentum vectigales esse non pateris. Bona filii pater sine deminutione possideat, nec socium hereditatis accipiat, qui non habet luctus: nemo recentem et attonitam orbitatem ad computationem vocet, cogatque patrem, quid reliquerit filius, scire. Augeo Patres Conscripti principis munus, quum ostendo, liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim et iactantia, et effusio, et quidvis potius, quam liberalitas existimanda est, cui ratio non constat. Dignum ergo, Imperator, mansuetudine tua, minuere orbitatis iniurias, nec pati quemquam, filio amisso, insuper affici alio dolore. Sic quoque abunde misera res est, pater filio solus heres: quid si coheredem non a filio accipiat? Adde, quod, quum divus Nerva sanxisset, ut in paternis bonis liberi necessitate Vicesimae solverentur, congruens erat, eandem immunitatem parentes in liberorum bonis obtinere. Cur enim posteris amplior honor, quam maioribus, haberetur? curve non retro quoque recurreret aequitas eadem? Tu quidem, Caesar, illam exceptionem removisti, si modo filius in potestate patris fuisset: intuitus, opinor, vim legemque naturae, quae semper in ditione parentum esse liberos iussit, nec, uti inter pecudes, sic inter homines potestatem et imperium valentioribus dedit.

  XXXIX.

  Nec vero contentus primum cognationis gradum abstulisse Vicesimae, secundum quoque exemit, cavitque, ut in sororis bonis frater, et contra, in fratris soror, utque avus, avia, in neptis nepotisque, et invicem illi, servarentur immunes. His quoque, quibus per Latium civitas Romana patuisset, idem indulsit, omnibusque inter se cognationum iura commisit, simul et pariter, et more naturae; quae priores principes a singulis rogari gestiebant, non tam praestandi animo, quam negandi. Ex quo intelligi potest, quantae benignitatis, quanti spiritus fuerit, sparsas, atque, ut ita dicam, laceras gentilitates colligere atque connectere, et quasi renasci iubere; deferre, quod negabatur, atque id praestare cunctis, quod saepe singuli non impetrassent, postremo, ipsum sibi eripere tot beneficiorum occasiones, tam numerosam obligandi imputandique materiam. Indignum credo ei visum, ab homine peti, quod dii dedissent. Sorores estis et frater, avus et nepotes, quid est ergo, cur rogetis, ut sitis? vobis estis. Quid? pro cetera sua moderatione non minus invidiosum putat dare hereditatem, quam auferre. Laeti ergo adite honores, capessite civitatem, neminem hoc necessitudinis abruptum, velut truncum amputatumque destituet: iisdem omnes quibus ante pignoribus, sed honestiores perfruentur. Ac ne remotus quidem, iamque deficientis affinitatis gradus, a qualibet quantitate Vicesimam inferre cogetur. Statuit enim communis omnium parens summam, quae publicanum pati possit.

  XL.

  Carebit onere Vicesimae parva et exilis hereditas: et si ita gratus heres volet, tota sepulcro, tota funeri serviet. Nemo observator, nemo castigator adsistet. Cuicumque modica pecunia ex hereditate alicuius obvenerit, securus habeat quietusque possideat. Ea lex Vicesimae dicta est, ut ad periculum eius perveniri, nisi opibus, non possit. Conversa est iniquitas in gratulationem; iniuria in votum: optat heres, ut Vicesimam debeat. Additum est, ut, qui eiusmodi ex caussis in diem edicti Vicesimam deberent, nondum tamen intulissent, non inferrent. At in praeteritum subvenire ne dii quidem possunt: tu tamen subvenisti, cavistique, ut desineret quisque debere, quod non esset postea debiturus. Idem effecisti, ne malos principes habuissemus; quo ingenio, si natura pateretur, quam libenter tot spoliatis, tot trucidatis sanguinem et bona refudisses! Vetuisti exigi, quod deberi non tuo seculo coeperat. Alius ut contumacibus irasceretur, tarditatemque solvendi dupli vel et quadrupli irrogatione mulctaret: tu nihil referre iniquitatis existimas, exigas, quod deberi non oportuerit, an constituas, ut debeatur?

  XLI.

  Feres, Caesar, curam et solicitudinem consularem. Nam mihi cogitanti, eundem te collationes remisisse, donativum reddidisse, congiarium obtulisse, delatores abegisse, vectigalia temperasse, interrogandus videris, satisne computaveris imperii reditus, an tantas vires habeat frugalitas principis, ut tot impendiis, tot erogationibus sola sufficiat. Nam quid est caussae, cur aliis quidem, quum omnia raperent, et rapta retinerent, ut si nihil rapuissent, defuerint omnia? tibi, quum tam multa largiaris, et nihil auferas, omnia supersint? Nunquam principibus defuerunt, qui fronte gravi et tristi supercilio utilitatibus fisci contumaciter adessent; et erant principes ipsi sua sponte avidi et rapaces, et qui magistris non egerent: plura tamen semper a nobis contra nos didicerunt. Sed ad tuas aures quum ceteris omnibus, tum vel maxime avaris adulationibus obstructus est aditus. Silent ergo et quiescunt, et postquam non est, cui suadeatur, qui suadeant, non sunt. Quo evenit, ut tibi quum plurimum pro tuis, plus tamen pro nostris moribus debeamus.

  XLII.

  Locupletabant et fiscum et aerarium non tam Voconiae et Iuliae leges, quam maiestatis singulare et unicum crimen eorum, qui crimine vacarent. Huius tu metum penitus sustulisti, contentus magnitudine, qua nulli magis caruerunt, quam qui sibi maiestatem vindicabant. Reddita est amicis fides, liberis pietas, obsequium servis: verentur, et parent, et dominos habent. Non enim iam servi nostri principis amici, sed nos sumus: nec pater patriae alienis se mancipiis cariorem, quam civibus suis credit. Omnes accusatore domestico liberasti, unoque salutis publicae signo illud, ut sic dixerim, servile bellum sustulisti, in quo non minus servis, quam dominis praestitisti. Hos enim securos, illos bonos fecisti. Non vis interea laudari; nec fortasse laudanda sint: grata sunt tamen recordantibus principem illum in capita dominorum servos subornantem, monstrantemque crimina, quae tanquam delata puniret magnum et inevitabile, ac toties cuique experiendum malum, quoties quisque similes principi servos haberet.

  XLIII.

  In eodem genere ponendum est, quod testamenta nostra secura sunt: nec unus omnium, nunc quia scriptus, nunc quia non scriptus, heres. Non tu falsis, non tu iniquis tabulis advocaris. Nullius ad te iracundia, nullius impietas, nullius furor confugit: nec quia offendit alius, nuncuparis, sed quia ipse meruisti. Scriberis ab amicis, ab ignotis praeteriris: nihilque inter privatum et principem interest, nisi quod nunc a pluribus amaris: nam et plures amas. Tene, Caesar, hunc cursum, et probabitur experimento, sitne feracius et uberius, non ad laudem modo, sed ad pecuniam, principi, si herede illo mori homines velint, quam si cogantur. Donavit pater tuus multa, et ipse donasti. Cesserit parum gratus: manent tamen ii, qui bonis eius fruantur, nihilque ex illis ad te nisi gloria redit. Nam liberalitatem iucundiorem debitor gratus, clariorem ingratus facit. Sed quis ante te laudem istam pecuniae praetulit? quotusquisque principum ne id quidem in patrimoniis nostris suum duxit, quod esset de suo? Nonne ut regum, ita Caesarum munera illitos cibis hamos, opertos praeda laqueos, aemulabantur; quum privatis facultatibus velut hausta et implicata, retro secum, quidquid attingerant, referrent?

  XLIV.

  Quam utile est, ad usum secundorum per adversa venisse! Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium vita. Scis et expertus es, quantopere detestentur malos principes etiam, qui malos faciunt. Meministi, quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam privato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus, ut, quibus erat summa votorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit, quam ut velit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et afferebas excusationem adoptanti. An prona parvaque sunt ad aemulandum, quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salva est omnibus vita, et dignitas vitae: nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem quippe sub principe virtutibus praemia, quae in libertate: nec benefact
is tantum ex conscientia merces. Amas constantiam civium, rectosque ac vividos animos non, ut alii, contundis ac deprimis, sed foves et attollis. Prodest bonos esse, quum sit satis abundeque, si non nocet: his honores, his sacerdotia, his provincias offers: hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio valent, ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantve; ceteri, ubi laboris inertiae, vigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista, quibus alios artibus assequutos vident, consectantur: qualesque sunt illi, tales esse et videri volunt; et dum volunt, fiunt.

  XLV.

  Et priores quidem principes, excepto patre tuo, praeterea uno aut altero, (et nimis dixi,) vitiis potius civium, quam virtutibus laetabantur: primum, quod in alio sua quemque natura delectat; deinde, quod patientiores servitutis arbitrabantur, quos non deceret esse nisi servos. Horum in sinum omnia congerebant: bonos autem otio aut situ abstrusos, et quasi sepultos, non nisi delationibus et periculis in lucem ac diem proferebant. Tu amicos ex optimis legis, et hercule aequum est, esse eos carissimos bono principi, qui invisi malo fuerint. Scis, ut sunt diversa natura dominatio et principatus, ita non aliis esse principem gratiorem, quam qui maxime dominum graventur. Hos ergo provehis, et ostentas quasi specimen et exemplar, quae tibi secta vitae, quod hominum genus placeat: et ideo non censuram adhuc, non praefecturam morum recepisti, quia tibi beneficiis potius, quam remediis ingenia nostra experiri placet. Et alioquin nescio, an plus moribus conferat princeps, qui bonos esse patitur, quam qui cogit. Flexibiles quamcunque in partem ducimur a principe, atque, ut ita dicam, sequaces sumus. Huic enim cari, huic probati esse cupimus; quod frustra speraverint dissimiles: eoque obsequii continuatione pervenimus, ut prope omnes homines unius moribus vivamus. Porro, non tam sinistre constitutum est, ut, qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari. Perge modo, Caesar, et vim effectumque censurae tuum propositum, tui actus obtinebunt. Nam vita principis censura est, eaque perpetua: ad hanc dirigimur, ad hanc convertimur: nec tam imperio nobis opus est, quam exemplo. Quippe infidelis recti magister est metus. Melius homines exemplis docentur, quae in primis hoc in se boni habent, quod approbant, quae praecipiunt, fieri posse.

  XLVI.

  Et quis terror valuisset efficere, quod reverentia tui effecit? Obtinuit aliquis, ut spectaculum pantomimorum populus Romanus tolli pateretur; sed non obtinuit, ut vellet. Rogatus es tu, quod cogebat alius, coepitque esse beneficium, quod necessitas fuerat. Neque enim a te minore concentu, ut tolleres pantomimos, quam a patre tuo, ut restitueret, exactum est. Utrumque recte: nam et restitui oportebat, quos sustulerat malus princeps; et tolli restitutos. In his enim, quae a malis bene fiunt, hic tenendus est modus, ut appareat, auctorem displicuisse, non factum. Idem ergo populus ille aliquando scenici imperatoris spectator et applausor, nunc in pantomimis quoque aversatur et damnat effeminatas artes, et indecora seculo studia. Ex quo manifestum est, principum disciplinam capere etiam vulgus: quum rem, si ab uno fiat, severissimam, fecerint omnes. Macte hac gravitatis gloria, Caesar, qua consequutus es, ut, quod antea vis et imperium, nunc mores vocarentur. Castigaverunt vitia sua ipsi, qui castigari merebantur: iidemque emendatores, qui emendandi fuerunt. Itaque nemo de severitate tua queritur, et liberum est queri. Sed quum ita comparatum sit, ut de nullo minus principe querantur homines, quam de quo maxime licet; tuo in seculo nihil est, quo non omne hominum genus laetetur et gaudeat. Boni provehuntur; mali, qui est tranquillissimus status civitatis, nec timent nec timentur. Mederis erroribus, sed implorantibus: omnibusque, quos bonos facis, hanc adstruis laudem, ne coegisse videaris.

  XLVII.

  Quid vitam? quid mores iuventutis? quam principaliter formas! Quem honorem dicendi magistris, quam dignationem sapientiae doctoribus habes! Ut sub te spiritum et sanguinem et patriam receperunt studia! quae priorum temporum immanitas exsiliis puniebat, quum sibi vitiorum omnium conscius princeps inimicas vitiis artes non odio magis, quam reverentia, relegaret. At tu easdem artes in complexu, oculis, auribus habes. Praestas enim, quaecunque praecipiunt, tantumque eas diligis, quantum ab illis probaris. An quisquam studia humanitatis professus, non quum omnia tua, tum vel in primis laudibus ferat admissionum tuarum facilitatem? Magno quidem animo parens tuus hanc ante vos principes arcem PUBLICARUM AEDIUM nomine inscripserat; frustra tamen, nisi adoptasset, qui habitare, ut in publicis, posset. Quam bene cum titulo isto moribus tuis convenit! quamque omnia sic facis, tanquam non alius inscripserit! Quod enim forum, quae templa tam reserata? Non Capitolium, ipsaque illa adoptionis tuae sedes magis publica, magis omnium. Nullae obices, nulli contumeliarum gradus: superatisque iam mille liminibus, ultra semper aliqua dura et obstantia. Magna ante te, magna post te, iuxta tamen maxima quies: tantum ubique silentium, tam altus pudor, ut ad parvos penates et larem angustum ex domo principis, modestiae et tranquillitatis exempla referantur.

  XLVIII.

  Ipse autem ut excipis omnes! ut exspectas! ut magnam partem dierum inter tot imperii curas quasi per otium transigis! Itaque non ut alias attoniti, nec ut periculum capitis adituri tarditate, sed securi et hilares, quum commodum est, convenimus. Et admittente principe, interdum est aliquid, quod nos domi quasi magis necessarium teneat: excusati semper tibi, nec unquam excusandi sumus. Scis enim sibi quemque praestare, quod te videat, quod te frequentet: ac tanto liberalius ac diutius voluptatis huius copiam praebes. Nec salutationes tuas fuga et vastitas sequitur. Remoramur, resistimus, ut in communi domo, quam nuper immanissima bellua plurimo terrore munierat: quum velut quodam specu inclusa, nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum civium strages caedesque proferret. Obversabantur foribus horror et minae, et par metus admissis et exclusis. Ad haec ipse occursu quoque visuque terribilis: superbia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore impudentia multo rubore suffusa. Non adire quisquam, non adloqui audebat tenebras semper secretumque captantem, nec unquam ex solitudine sua prodeuntem, nisi ut solitudinem faceret.

  XLIX.

  Ille tamen, quibus sibi parietibus et muris salutem suam tueri videbatur, dolum secum et insidias, et ultorem scelerum deum inclusit. Dimovit perfregitque custodias poena, angustosque per aditus et obstructos, non secus ac per apertas fores et invitantia limina, irrupit: longeque tunc illi divinitas sua, longe arcana illa cubilia saevique secessus, in quos timore, et superbia, et odio hominum agebatur. Quanto nunc tutior, quanto securior eadem domus, postquam non crudelitatis, sed amoris excubiis, non solitudine et claustris, sed civium celebritate defenditur! Ecquid ergo discimus experimento, fidissimam esse custodiam principis ipsius innocentiam? Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum, munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit, qui septus caritate non fuerit: armis enim arma irritantur. Num autem serias tantum partes dierum in oculis nostris coetuque consumis? non remissionibus tuis eadem frequentia, eademque illa socialitas interest? Non tibi semper in medio cibus, semperque mensa communis? Non ex convictu nostro mutua voluptas? Non provocas reddisque sermones? Non ipsum tempus epularum tuarum, quum frugalitas contrahat, extendit humanitas? Non enim ante medium diem distentus solitaria coena spectator adnotatorque convivis tuis immines: nec ieiunis et inanibus plenus ipse et eructans, non tam apponis, quam obiicis cibos, quos dedigneris attingere, aegreque perpessus superbam illam convictus simulationem, rursus te ad clandestinam ganeam occultumque luxum refers. Ergo non aurum, nec argentum, nec exquisita ingenia coenarum, sed suavitatem tuam iucunditatemque miramur: quibus nulla satietas adest, quando sincera omnia, et vera, et ornata gravitate. Neque enim aut peregrinae superstitionis mysteria, aut obscena petulantia, mensis principis oberrat: sed benigna invitatio, et liberales ioci, et studiorum honor. Inde tibi parcus et brevis somnus, nullumque amore nostri angustius tempus, quam quod sine nobis agis.

  L.

  Sed quum rebus tuis ut participes perfruamur: quae habemus ipsi, quam propria, quam nostra sunt! Non enim exturbatis prioribus dominis, omne stagnum, omnem lacum, omnem etiam saltum, immensa possessione circumvenis: n
ec unius oculis flumina, fontes, maria deserviunt. Est, quod Caesar non suum videat; tandemque imperium principis, quam patrimonium, maius est. Multa enim ex patrimonio refert in imperium, quae priores principes occupabant, non ut ipsi fruerentur, sed ne quis alius. Ergo in vestigia sedesque nobilium immigrant pares domini, nec iam clarissimorum virorum receptacula habitatore servo teruntur aut foeda vastitate procumbunt. Datur intueri pulcherrimas aedes, deterso situ auctas ac vigentes. Magnum hoc tuum non erga homines modo, sed erga tecta ipsa meritum, sistere ruinas, solitudinem pellere, ingentia opera eodem quo exstructa sunt animo ab interitu vindicare. Muta quidem illa et anima carentia, sentire tamen et laetari videntur, quod niteant, quod frequententur, quod aliquando coeperint esse domini scientis. Circumfertur sub nomine Caesaris tabula ingens rerum venalium; quo sit detestanda avaritia illius, qui tam multa concupiscebat, quum haberet supervacua tam multa. Tum exitialis erat apud principem, huic laxior domus, illi amoenior villa. Nunc princeps in haec eadem dominos quaerit, ipse inducit: ipsos illos magni aliquando imperatoris hortos, illud nunquam nisi Caesaris suburbanum, licemur, emimus, implemus. Tanta benignitas principis, tanta securitas temporum est, ut ille nos principalibus rebus existimet dignos, nos non timeamus, quod digni esse videmur. Nec vero emendi tantum civibus tuis copiam praebes, sed amoenissima quaeque largiris et donas: ita, inquam, donas, in quae electus, in quae adoptatus es: transfers, quod iudicio accepisti, ac nihil magis tuum credis, quam quod per amicos habes.

 

‹ Prev