Omnino ego magis puto a chao choum cavum et hinc caelum, quoniam, ut dixi, “hoc circum supraque quod complexu continet terram,” cavum caelum. Itaque dicit Andromeda Nocti:
Quae cava caeli
Signitenentibus conficis bigis;
et Agamemno:
In altisono caeli clipeo:
cavum enim clipeum; et Ennius item ad cavationem:
Caeli ingentes fornices.
Quare ut a cavo cavea et caullae et convallis, cavata vallis, et cavernae a cavatione ut cavum, sic ortum, unde omnia apud Hesiodum, a chao cavo caelum.
IV.
Terra dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur. Itaque tera in augurum libris scripta cum R uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur teritorium, quod maxime teritur. Hinc linteum quod teritur corpore extermentarium. Hinc in messi tritura, quod tum frumentum teritur, et tribulum, qui teritur. Hinc fines agrorum termini, quod eae partes propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc cum I in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus, sed terimen; hoc Graeci quod termona. Pote vel illinc; Euander enim, qui venit in Palatium, e Graecia Arcas.
Via quidem iter, quod ea vehendo teritur, iter item actus, quod agendo teritur; etiam ambitus iter, quod circumeundo teritur: nam ambitus circuitus; ab eoque Duodecim Tabularum interpretes “ambitus parietis” circuitum esse describunt. Igitur tera terra et ab eo poetae appellarunt summa terrae quae sola teri possunt, “sola terrae.”
Terra, ut putant, eadem et humus; ideo Ennium in terram cadentis dicere:
Cubitis pinsibant humum;
et quod terra sit humus, ideo is humatus mortuus, qui terra obrutus; ab eo qui Romanus combustus est, si in sepulcrum, eius abiecta gleba non est aut si os exceptum est mortui ad familiam purgandam, donec in purgando humo est opertum (ut pontifices dicunt, quod inhumatus sit), familia funesta manet. Et dicitur humilior, qui ad humum, demissior, infimus humillimus, quod in mundo infima humus.
Humor hinc. Itaque ideo Lucilius:
Terra abiit in nimbos humoremque.
Pacuvius:
Terra exhalat auram atque auroram humidam;
humidam humectam; hinc ager uliginosus humidissimus; hinc udus uvidus; hinc sudor et udor.
Is si quamvis deorsum in terra, unde sumi pote, puteus; nisi potius quod Aeolis dicebant ut pytamon sic pyteon a potu, non ut nunc phrear. A puteis oppidum ut Puteoli, quod incircum eum locum aquae frigidae et caldae multae, nisi a putore potius, quod putidus odoribus saepe ex sulphure et alumine. Extra oppida a puteis puticuli, quod ibi in puteis obruebantur homines, nisi potius, ut Aelius scribit, puticuli quod putescebant ibi cadavera proiecta, qui locus publicus ultra Esquilias. Itaque eum Afranius putilucos in Togata appellat, quod inde suspiciunt per puteos lumen.
Lacus lacuna magna, ubi aqua contineri potest. Palus paululum aquae in altitudinem et palam latius diffusae. Stagnum a Graeco, quod ii stegnon quod non habet rimam. Hinc ad villas rutunda stagna, quod rutundum facillime continet, anguli maxime laborant.
Fluvius, quod fluit, item flumen: a quo lege praediorum urbanorum scribitur:
Stillicidia fluminaque uti nunc, ut ita cadant fluantque;
inter haec hoc interest, quod stillicidium eo quod stillatim cadit, flumen quod fluit continue.
Amnis id flumen quod circuit aliquod: nam ab ambitu amnis. Ab hoc qui circum Aternum habitant, Amiternini appellati. Ab eo qui populum candidatus circum it, ambit, et qui aliter facit, indagabili ex ambitu causam dicit. Itaque Tiberis amnis, quod ambit Martium Campum et urbem; oppidum Interamna dictum, quod inter amnis est constitutum; item Antemnae, quod ante amnis, qua Anio influit in Tiberim, quod bello male acceptum consenuit.
Tiberis quod caput extra Latium, si inde nomen quoque exfluit in linguam nostram, nihil ad etymologon Latinum, ut, quod oritur ex Samnio, Volturnus nihil ad Latinam linguam: at quod proximum oppidum ab eo secundum mare Volturnum, ad nos, iam Latinum vocabulum, ut Tiberinus nomen. Et colonia enim nostra Volturnum et deus Tiberinus.
Sed de Tiberis nomine anceps historia. Nam et suum Etruria et Latium suum esse credit, quod fuerunt qui ab Thebri vicino regulo Veientum, dixerint appellatum, primo Thebrim. Sunt qui Tiberim priscum nomen Latinum Albulam vocitatum litteris tradiderint, posterius propter Tiberinum regem Latinorum mutatum, quod ibi interierit: nam hoc eius ut tradunt sepulcrum.
V.
Ut omnis natura in caelum et terram divisa est, sic caeli regionibus terra in Asiam et Europam. Asia enim iacet ad meridiem et austrum, Europa ad septemtriones et aquilonem. Asia dicta ab nympha, a qua et Iapeto traditur Prometheus. Europa ab Europa Agenoris, quam ex Phoenice, Manlius scribit taurum exportasse, quorum egregiam imaginem ex aere Pythagoras Tarenti.
Europae loca multae incolunt nationes. Ea fere nominata aut translaticio nomine ab hominibus ut Sabini et Lucani, aut declinato ab hominibus, ut Apulia et Latium, aut utrumque, ut Etruria et Tusci. Qua regnum fuit Latini, universus ager dictus Latius, particulatim oppidis cognominatus, ut a Praeneste Praenestinus, ab Aricia Aricinus.
Ut nostri augures publici disserunt, agrorum sunt genera quinque: Romanus, Gabinus, peregrinus, hosticus, incertus. Romanus dictus unde Roma ab Romulo; Gabinus ab oppido Gabiis; peregrinus ager pacatus, qui extra Romanum et Gabinum, quod uno modo in his servantur auspicia; dictus peregrinus a pergendo, id est a progrediendo: eo enim ex agro Romano primum progrediebantur: quocirca Gabinus quoque peregrinus, sed quod auspicia habet singularia, ab reliquo discretus; hosticus dictus ab hostibus; incertus is, qui de his quattuor qui sit ignoratur.
VI.
Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa; alii, quod id Graeci dicunt agron. Ut ager quo agi poterat, sic qua agi actus. Eius finis minimus constitutus in latitudinem pedes quattuor (fortasse an ab eo quattuor, quod ea quadrupes agitur); in longitudinem pedes centum viginti; in quadratum actum et latum et longum esset centum viginti. Multa antiqui duodenario numero finierunt ut duodecim decuriis actum.
Iugerum dictum iunctis duobus actibus quadratis. Centuria primum a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut tribus a partibus, populi tripartito divisi dictae nunc multiplicatae idem tenent nomen. Ut qua agebant actus, sic qua vehebant, viae dictae; quo fructus convehebant, villae. Qua ibant, ab itu iter appellarunt; qua id anguste, semita, ut semiter dictum.
Ager cultus ab eo quod ibi cum terra semina coalescebant, et ubi non consitus incultus. Quod primum ex agro plano fructus capiebant, campus dictus; posteaquam proxuma superiora loca colere coeperunt, a colendo colles appellarunt; quos agros non colebant propter silvas aut id genus, ubi pecus possit pasci, et possidebant, ab usu salvo saltus nominarunt. Haec etiam Graeci neme, nostri nemora.
Ager quod videbatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, fundus dictus,
aut quod fundit quotquot annis multa. Vineta ac vineae a vite multa. Vitis a vino, id a vi; hinc vindemia, quod est vinidemia aut vitidemia. Seges ab satu, id est semine. Semen, quod non plane id quod inde; hinc seminaria, sementes, item alia. Quod segetes ferunt, fruges, a fruendo fructus, a spe spicae, ubi et culmi, quod in summo campo nascuntur et summum culmen.
Ubi frumenta secta, ut terantur, arescunt, area. Propter horum similitudinem in urbe loca pura areae; a quo potest etiam ara deum, quod pura, nisi potius ab ardore, ad quem ut sit fit ara; a quo ipsa area non abest, quod qui arefacit ardor est solis.
Ager restibilis, qui restituitur ac reseritur quotquot annis; contra qui intermittitur, a novando novalis ager. Arvus et arationes ab arando; ab eo quod aratri vomer sustulit, sulcus; quo ea terra iacta, id est proiecta, porca.
Prata dicta ab eo, quod sine opere parata. Quod in agris quotquot annis rursum, facienda eadem, ut rursum capias fructus, appellata rura. Dividi tamen esse ius scribit Sulpicius plebei rura largiter ad adoream. Praedia dicta, item ut praedes, a praestando, quod ea pignore data publice mancupis fidem praestent.
VII.
Ubi nunc est Roma, Septimontium nominatum ab tot montibus quos postea urbs muris comprehendit; e quis Capitolinum dictum, quod hic, cum fundamenta foderentur aedis Iovi
s, caput humanum dicitur inventum. Hic mons ante Tarpeius dictus a virgine Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata armis et sepulta: cuius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes Tarpeium appellatur saxum.
Hunc antea montem Saturnium appellatum prodiderunt et ab eo Latium Saturniam terram, ut etiam Ennius appellat. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturniam scribitur. Eius vestigia etiam nunc manent tria, quod Saturni fanum in faucibus, quod Saturnia Porta quam Iunius scribit ibi, quam nunc vocant Pandanam, quod post aedem Saturni in aedificiorum legibus privatis parietes postici “muri Saturnii” sunt scripti.
Aventinum aliquot de causis dicunt. Naevius ab avibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aves, alii ab rege Aventino Albano, quod ibi sit sepultus, alii Adventinum ab adventu hominum, quod commune Latinorum ibi Dianae templum sit constitutum. Ego maxime puto, quod ab advectu: nam olim paludibus mons erat ab reliquis disclusus. Itaque eo ex urbe advehebantur ratibus, cuius vestigia, quod ea qua tum advectum dicitur Velabrum, et unde escendebant ad infimam Novam Viam locus sacellum Velabrum.
Velabrum a vehendo. Velaturam facere etiam nunc dicuntur qui id mercede faciunt. Merces (dicitur a merendo et aere) huic vecturae qui ratibus transibant quadrans. Ab eo Lucilius scripsit:
Quadrantis ratiti.
VIII.
Reliqua urbis loca olim discreta, cum Argeorum sacraria septem et viginti in quattuor partis urbis sunt disposita. Argeos dictos putant a principibus, qui cum Hercule Argivo venerunt Romam et in Saturnia subsederunt. E quis prima scripta est regio Suburana, secunda Esquilina, tertia Collina, quarta Palatina.
In Suburanae regionis parte princeps est Caelius mons a Caele Vibenna, Tusco duce nobili, qui cum sua manu dicitur Romulo venisse auxilio contra Tatium regem. Hinc post Caelis obitum, quod nimis munita loca tenerent neque sine suspicione essent, deducti dicuntur in planum. Ab eis dictus Vicus Tuscus, et ideo ibi Vortumnum stare, quod is deus Etruriae princeps; de Caelianis qui a suspicione liberi essent, traductos in eum locum qui vocatur Caeliolum.
Cum Caelio coniunctum Carinae et inter eas quem locum Caeriolensem appellatum apparet, quod primae regionis quartum sacrarium scriptum sic est:
Caeriolensis: quarticeps circa Minervium qua in Caelium montem
itur: in tabernola est.
Caeriolensis a Carinarum iunctu dictus; Carinae pote a caerimonia, quod hinc oritur caput Sacrae Viae ab Streniae sacello quae pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem et per quam augures ex arce profecti solent inaugurare. Huius Sacrae Viae pars haec sola volgo nota, quae est a Foro eunti primore clivo.
Eidem regioni adtributa Subura, quod sub muro terreo Carinarum; in eo est Argeorum sacellum sextum. Suburam Iunius scribit ab eo, quod fuerit sub antiqua urbe; cui testimonium potest esse, quod subest ei loco qui terreus murus vocatur. Sed ego a pago potius Succusano dictam puto Succusam: quod in nota etiam nunc scribitur SVC tertia littera C, non B. Pagus Succusanus, quod succurrit Carinis.
Secundae regionis Esquiliae. Alii has scripserunt ab excubiis regis dictas, alii ab eo quod aesculis excultae a rege Tullio essent. Huic origini magis concinunt loca vicina, quod ibi lucus dicitur Facutalis et Larum Querquetulanum sacellum et lucus Mefitis et Iunonis Lucinae, quorum angusti fines. Non mirum: iam diu enim late avaritia una domina est.
Esquiliae duo montes habiti, quod pars Oppius pars Cespius mons suo antiquo nomine etiam nunc in sacris appellatur. In Sacris Argeorum scriptum sic est:
Oppius Mons: princeps Esquiliis uls lucum Facutalem; sinistra via
secundum moerum est.
Oppius Mons: terticeps cis lucum Esquilinum; dexteriore via in
tabernola est.
Oppius Mons: quarticeps cis lucum Esquilinum; via dexteriore in
figlinis est.
Cespius Mons: quinticeps cis lucum Poetelium; Esquiliis est.
Cespius Mons: sexticeps apud aedem Iunonis Lucinae, ubi aeditumus habere solet.
Tertiae regionis colles quinque ab deorum fanis appellati, e quis nobiles duo. Collis Viminalis a Iove Viminio, quod ibi ara eius. Sunt qui, quod ibi vimineta fuerint. Collis Quirinalis, quod ibi Quirini fanum. Sunt qui a Quiritibus, qui cum Tatio Curibus venerunt ad Romam, quod ibi habuerint castra.
Quod vocabulum coniunctarum regionum nomina obliteravit. Dictos enim collis pluris apparet ex Argeorum Sacrificiis, in quibus scriptum sic est:
Collis Quirinalis: terticeps cis aedem Quirini.
Collis Salutaris: quarticeps adversum est Apollinar cis aedem Salutis.
Collis Mucialis: quinticeps apud aedem Dei Fidi; in delubro, ubi
aeditumus habere solet.
Collis Latiaris: sexticeps in Vico Insteiano summo, apud auguraculum;
aedificium solum est.
Horum deorum arae, a quibus cognomina habent, in eius regionis partibus sunt.
Quartae regionis Palatium, quod Pallantes cum Euandro venerunt, qui et Palatini; alii quod Palatini, aborigines ex agro Reatino, qui appellatur Palatium, ibi consederunt; sed hoc alii a Palanto uxore Latini putarunt. Eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam; itaque Naevius Balatium appellat.
Huic Cermalum et Velias coniunxerunt, quod in hac regione scriptum est:
Germalense: quinticeps apud aedem Romuli.
Et
Veliense: sexticeps in Velia apud aedem deum Penatium.
Germalum a germanis Romulo et Remo, quod ad ficum ruminalem, et ii ibi inventi, quo aqua hiberna Tiberis eos detulerat in alveolo expositos. Veliae unde essent plures accepi causas, in quis quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante tonsuram inventam vellere lanam sint soliti, a quo vellera dicuntur.
IX.
Ager Romanus primum divisus in partis tris, a quo tribus appellata Titiensium, Ramnium, Lucerum. Nominatae, ut ait Ennius, Titienses ab Tatio, Ramnenses ab Romulo, Luceres, ut Iunius, ab Lucumone; sed omnia haec vocabula Tusca, ut Volnius, qui tragoedias Tuscas scripsit, dicebat.
Ab hoc partes quoque quattuor urbis tribus dictae, ab locis Suburana, Palatina, Esquilina, Collina; quinta, quod sub Roma, Romilia; sic reliquae triginta ab his rebus quibus in Tribuum Libro scripsi.
X.
Quod ad loca quaeque his coniuncta fuerunt, dixi; nunc de his quae in locis esse solent immortalia et mortalia expediam, ita ut prius quod ad deos pertinet dicam. Principes dei Caelum et Terra. Hi dei idem qui Aegypti Serapis et Isis, etsi Harpocrates digito significat, ut taceam. Idem principes in Latio Saturnus et Ops.
Terra enim et Caelum, ut Samothracum, initia docent, sunt dei magni, et hi quos dixi multis nominibus, non quas Samothracia ante portas statuit duas virilis species aeneas dei magni, neque ut volgus putat, hi Samothraces dii, qui Castor et Pollux, sed hi mas et femina et hi quos Augurum Libri scriptos habent sic “divi potes,” pro illo quod Samothraces Theoi dynatoi.
Haec duo Caelum et Terra, quod anima et corpus. Humidum et frigidum terra, sive
Ova parire solet genus pennis condecoratum,
Non animam,
ut ait Ennius, et
Post inde venit divinitus pullis
Ipsa anima,
sive, ut Zenon Citieus,
Animalium semen ignis is qui anima ac mens.
Qui caldor e caelo, quod huic innumerabiles et immortales ignes. Itaque Epicharmus cum dicit de mente humana ait
Istic est de sole sumptus ignis;
idem de sole:
Isque totus mentis est,
ut humores frigidae sunt humi, ut supra ostendi.
Quibus iuncti Caelum et Terra omnia ex se genuerunt, quod per hos natura Frigori miscet calorem atque humori aritudinem.
Recte igitur Pacuius quod ait
Animam aether adiugat,
et Ennius
terram corpus quae dederit, ipsam
capere, neque dispendi facere hilum.
Animae et corporis discessus quod natis is exitus, inde exitium, ut cum in unum ineunt, initia.
Inde omne corpus, ubi nimius ardor aut humor, aut interit aut, si manet, sterile. Cui testis aestas et hiems, quod in altera aer ardet et spica aret, in altera natura ad nascenda cum imbre et frigore
luctare non volt et potius ver expectat. Igitur causa nascendi duplex: ignis et aqua. Ideo ea nuptiis in limine adhibentur, quod coniungitur hic, et mas ignis, quod ibi semen, aqua femina, quod fetus ab eius humore, et horum vinctionis vis Venus.
Hinc comicus:
Huic victrix Venus, videsne haec?
Non quod vincere velit Venus, sed vincire. Ipsa Victoria ab eo quod superati vinciuntur. Utrique testis poesis, quod et Victoria et Venus dicitur caeligena: Tellus enim quod prima vincta Caelo, Victoria ex eo. Ideo haec cum corona et palma, quod corona vinclum capitis et ipsa a vinctura dicitur vieri, id est vinciri; a quo est in Sota Enni:
Ibant malaci viere Veneriam corollam.
Palma, quod ex utraque parte natura vincta habet paria folia.
Poetae de Caelo quod semen igneum cecidisse dicunt in mare ac natam “e spumis” Venerem, coniunctione ignis et humoris, quam habent vim significant esse Veneris. A qua vi natis dicta vita et illud a Lucilio:
Vis est vita, vides, vis nos facere omnia cogit.
Quare quod caelum principium, ab satu est dictus Saturnus, et quod ignis, Saturnalibus cerei superioribus mittuntur. Terra Ops, quod hic omne opus et hac opus ad vivendum, et ideo dicitur Ops mater, quod terra mater. Haec enim
Terris gentis omnis peperit et resumit denuo,
quae
Dat cibaria,
ut ait Ennius, quae
Quod gerit fruges, Ceres;
antiquis enim quod nunc G C.
Idem hi dei Caelum et Terra Iupiter et Iuno, quod ut ait Ennius:
Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci vocant
Aerem, qui ventus est et nubes, imber postea,
Atque ex imbre frigus, ventus post fit, aer denuo.
Haece propter Iupiter sunt ista quae dico tibi,
Qui mortalis, arva atque urbes beluasque omnis iuvat.
Quod hinc omnes et sub hoc, eundem appellans dicit:
Divumque hominumque pater rex.
Pater, quod patefacit semen: nam tum esse conceptum patet, inde cum exit quod oritur.
Hoc idem magis ostendit antiquius Iovis nomen: nam olim Diovis et Diespiter dictus, id est dies pater; a quo dei dicti qui inde, et dius et divum, unde sub divo, Dius Fidius. Itaque inde eius perforatum tectum, ut ea videatur divum, id est caelum. Quidam negant sub tecto per hunc deierare oportere. Aelius Dium Fidium dicebat Diovis filium, ut Graeci Dioskopon Castorem, et putabat hunc esse Sancum ab Sabina lingua et Herculem a Graeca. Idem hic Dis pater dicitur infimus, qui est coniunctus terrae, ubi omnia ut oriuntur ita aboriuntur; quorum quod finis ortuum, Orcus dictus.
Delphi Complete Works of Varro Page 75