A sua sponte dicere cum spondere, respondere quoque dixerunt, cum ad spontem responderent, id est ad voluntatem rogatoris. Itaque qui ad id quod rogatur non dicit, non respondet, ut non spondet ille statim qui dixit spondeo, si iocandi causa dixit, neque agi potest cum eo ex sponsu. Itaque is quoi dicitur in comoedia:
Meministin te spondere mihi gnatam tuam?
quod sine sponte sua dixit, cum eo non potest agi ex sponsu.
Etiam spes a sponte potest esse declinata, quod tum sperat cum quod volt fieri putat: nam quod non volt si putat, metuit, non sperat. Itaque hi quoque qui dicunt in Astraba Plauti:
Nunc sequere adseque, Polybadisce, meam spem
cupio consequi.
Sequor hercle equidem, nam libenter meam
speratam consequor:
quod sine sponte dicunt, vere neque ille sperat qui dicit adolescens neque illa quae sperata est.
Sponsor et praes et vas neque idem, neque res a quibus hi, sed e re simili. Itaque praes qui a magistratu interrogatus, in publicum ut praestet; a quo et cum respondet, dicit “praes”. Vas appellatus, qui pro alteo vadimonium promittebat. Consuetudo erat, cum reus parum esset idoneus inceptis rebus, ut pro se alium daret; a quo caveri postea lege coeptum est ab his, qui praedia venderent, vadem ne darent; ab eo ascribi coeptum in lege mancipiorum:
Vadem ne poscerent nec dabitur.
Canere, accanit et succanit ut canto et cantatio ex Camena permutato pro M N. Ab eo quod semel, canit, si saepius, cantat. Hinc cantitat, item alia; nec sine canendo tubicines, liticines, cornicines, tibicines dicti: omnium enim horum quodam canere; etiam bucinator a vocis similitudine et cantu dictus.
Oro ab ore et perorat et exorat et oratio et orator et osculum dictum. Indidem omen, ornamentum; alterum quod ex ore primum elatum est, osmen dictum; alterum nunc cum propositione dicitur vulgo ornamentum, quod sicut olim ornamenta scaenici plerique dicunt. Hinc oscines dicuntur apud augures, quae ore faciunt auspicium.
VIII.
Tertium gradum agendi esse dicunt, ubi quid faciant; in eo propter similitudinem agendi et faciendi et gerendi quidam error his qui putant esse unum. Potest enim aliquid facere et non agere, ut poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et non facit, et sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit. Contra imperator quod dicitur res gerere, in eo neque facit neque agit, sed gerit, id est sustinet, tralatum ab his qui onera gerunt, quod hi sustinent.
Proprio nomine dicitur facere a facie, qui rei quam facit imponit faciem. Ut fictor cum dicit fingo, figuram imponit, quom dicit formo, formam, sic cum dicit facio, faciem imponit; a qua facie discernitur, ut dici possit aliud esse vestimentum, aliud vas, sic item quae fiunt apud fabros, fictores, item alios alia. Qui quid amministrat, cuius opus non extat quod sub sensum veniat, ab agitatu, ut dixi, magis agere quam facere putatur; sed quod his magis promiscue quam diligenter consuetudo est usa, translaticiis utimur verbis: nam et qui dicit, facere verba dicimus, et qui aliquid agit, non esse inficientem.
Et facere lumen, faculam qui adlucet, dicitur. Lucere ab luere, quod et luce dissolvuntur tenebrae; ab luce Noctiluca, quod propter lucem amissam is cultus institutus. Acquirere est ad et quaerere; ipsum quaerere ab eo quod quae res ut reciperetur datur opera; a quaerendo quaestio, ab his tum quaestor.
Video a visu, id a vi: quinque enim sensuum maximus in oculis: nam cum sensus nullus quod abest mille passus sentire possit, oculorum sensus vis usque pervenit ad stellas. Hinc:
Visenda vigilant, vigilium invident.
Et Acci:
Cum illud oculis violavit is, qui invidit invidendum.
A quo etiam violavit virginem pro vitiavit dicebant; aeque eadem modestia potius cum muliere fuisse quam concubuisse dicebant.
Cerno idem valet: itaque pro video ait Ennius:
Lumen — iubarne? — in caelo cerno.
Cassius:
Sensumque inesse et motum in membris cerno.
Dictum cerno a cereo, id est a creando; dictum ab eo quod cum quid creatum est, tunc denique videtur. Hinc fines capilli discripti, quod finis videtur, discrimen; et quod in testamento cernito, id est facito videant te esse heredem: itaque in cretione adhibere iubent testes. Ab eodem est quod ait Medea:
Ter sub armis malim vitam cernere,
Quam semel modo parere;
quod, ut decernunt de vita eo tempore, multorum videtur vitae finis.
Spectare dictum ab specio antiquo, quo etiam Ennius usus:
Quos Epulo postquam spexit,
et quod in auspiciis distributum est qui habent spectionem, qui non habeant, et quod in auguriis etiam nunc augures dicunt avem specere. Consuetudo communis quae cum praeverbiis coniuncta fuerunt etiam nunc servat, ut aspicio, conspicio, respicio, suspicio, despicio, sic alia; in quo etiam expecto quod spectare volo. Hinc speculor, hinc speculum, quod in eo specimus imaginem. Specula, de quo prospicimus. Speculator, quem mittimus ante, ut respiciat quae volumus. Hinc qui oculos inunguimus quibus specimus, specillum.
Ab auribus verba videntur dicta audio et ausculto; aures ab aveo, quod his avemus discere semper, quod Ennius videtur etymon, ostendere velle in Alexandro cum ait:
Iam dudum ab ludis animus atque aures avent,
Avide expectantes nuntium.
Propter hanc aurium aviditatem theatra replentur. Ab audiendo etiam auscultare declinatum, quod hi auscultare dicuntur qui auditis parent, a quo dictum poetae:
Audio, haut ausculto.
Littera commutata dicitur odor olor, hinc olet et odorari et odoratus et odora res, sic alia.
Ore edo, sorbeo, bibo, poto. Edo a Graeco edo, hinc esculentum et esca et edulia; et quod Graece genetai, Latine gustat. Sorbere, item bibere a vocis sono, ut fervere aquam ab eius rei simili sonitu. Ab eadem lingua, quod poton, potio, unde poculum, potatio, repotia. Indidem puteus, quod sic Graecum antiquum, non ut nunc phrear dictum.
A manu manupretium; mancipium, quod manu capitur; quod coniungit plures manus, manipulus; manipularis, manica. Manubrium, quod manu tenetur. Mantelium, ubi manus terguntur * * *
IX.
Nunc primum ponam de Censoriis Tabulis:
Ubi noctu in templum censor auspicaverit atque de caelo nuntium erit, praeconi sic imperato ut viros vocet: “Quod bonum fortunatum felix salutareque siet populo Romano Quiritibus reique publicae populi Romani Quiritium mihique collegaeque meo, fidei magistratuique nostro: omnes Quirites pedites armatos, privatosque, curatores omnium tribuum, si quis pro se sive pro altero rationem dari volet, voca inlicium huc ad me.”
Praeco in templo primum vocat, postea de moeris item vocat. Ubi lucet, censores scribae magistratus murra unguentisque unguentur. Ubi praetores tribunique plebei quique inlicium vocati sunt venerunt, censores inter se sortiuntur, uter lustrum faciat. Ubi templum factum est, post tum conventionem habet qui lustrum conditurus est.
In Commentariis Consularibus scriptum sic inveni:
Qui exercitum imperaturus erit, accenso dicito: “C. Calpurni, voca inlicium omnes Quirites huc ad me.” Accensus dicit sic: “Omnes Quirites, inlicium vos ite huc ad iudices.” “C. Calpurni,” cos. dicit, “voca ad conventionem omnes Quirites huc ad me.” Accensus dicit sic: “Omnes Quirites, ite ad conventionem huc ad iudices.” Dein consul eloquitur ad exercitum: “Impero qua convenit ad comitia centuriata.”
Quare hic accenso, illic praeconi dicit, haec est causa: in aliquot rebus item ut praeco accensus acciebat, a quo accensus quoque dictus. Accensum solitum ciere Boeotia ostendit, quam comoediam, alii Plauti, alii Aquili esse dicunt, hoc versu:
Ubi primum accensus clamarat meridiem.
Hoc idem Cosconius in Actionibus scribit praetorem accensum solitum tum esse iubere, ubi ei videbatur horam esse tertiam, inclamare horam tertiam esse, itemque meridiem et horam nonam.
Circum muros mitti solitum, quo modo inliceret populum in eum locum, unde vocare posset ad contionem, non solum ad consules et censores, sed etiam quaestores, Commentarium indicat vetus Anquisitionis M’. Sergii, Mani filii, quaestoris, qui capitis accusavit Trogum; in qua sic est:
Auspicio operam des et in te
mplo auspices, tum aut ad praetorem aut ad consulem mittas auspicium petitum; comitiatum praetor reum vocet ad te, et eum de muris vocet praeco; id imperare oportet. Cornicinem ad privati ianuam et in Arcem mittas, ubi canat. Collegam roges ut comitia edicat de rostris et argentarii tabernas occludant. Patres censeant exquaeras et adesse iubeas; magistratus censeant exquaeras, consules praetores tribunosque plebis collegasque tuos, et in templo adesse iubeas omnes; ac cum mittas, contionem advoces.
In eodem Commentario Anquisitionis ad extremum scriptum caput edicti hoc
est:
Item quod attingat qui de censoribus classicum ad comitia centuriata redemptum habent, uti curent eo die quo die comitia erunt, in Arce classicus canat circumque muros et ante privati huiusce T. Quinti Trogi scelerosi ostium canat, et ut in Campo cum primo luci adsiet.
Inter id cum circum muros mittitur et cum contio advocatur, interesse tempus apparet ex his quae interea fieri inlicium scriptum est; sed ad comitiatum vocatur populos ideo, quod alia de causa hic magistratus non potest exercitum urbanum convocare; censor, consul, dictator, interrex potest, quod censor exercitum centuriato constituit quinquennalem, cum lustrare et in urbem ad vexillum ducere debet; dictator et consul in singulos annos, quod hic exercitui imperare potest quo eat, id quod propter centuriata comitia imperare solent.
Quare non est dubium, quin hoc inlicium sit, cum circum muros itur, ut populus inliciatur ad magistratus conspectum, qui viros vocare potest, in eum locum unde vox ad contionem vocantis exaudiri possit. Quare una origine illici et inlicis quod in Choro Proserpinae est, et pellexit, quod in Hermiona est, cum ait Pacuius:
Regni alieni cupiditas
Pellexit.
Sic Elicii Iovis ara in Aventino, ab eliciendo.
Hoc nunc aliter fit atque olim, quod augur consuli adest tum cum exercitus imperatur ac praeit quid eum dicere oporteat. Consul auguri imperare solet, ut inlicium vocet, non accenso aut praeconi. Id inceptum credo, cum non adesset accensus; et nihil intererat cui imperaret, et dicis causa fiebant quaedam neque item facta neque item dicta semper. Hoc ipsum inlicium scriptum inveni in M. Iunii Commentariis; quod tamen inlex apud Plautum in Persa est qui legi non paret, ibidem est quod illicit illex, fit quod I cum E et C cum G magnam habet communitatem.
X.
Sed quoniam in hoc de paucis rebus verba feci plura, de pluribus rebus verba faciam pauca, et potissimum quae in Graeca lingua putant Latina, ut scalpere a skaleuein, sternere a stronnyein, lingere a lichmasthai, i ab ithi, ite ab ite, gignitur a gignetai, ferte a pherete, providere a proidein, errare ab errein, ab eo quod dicunt strangalan strangulare, tinguere a tengein. Praeterea depsere a depsesai; ab eo quod illi malassein nos malaxare, ut gargarissare ab anagargarizesthai, putere a pythesthai, domare a damazein, mulgere ab amelgein, pectere a pekein, stringere a stlengizein: id enim a stlengis, ut runcinare a runcina, cuius rhykane origo Graeca.
XI.
Quod ad origines verborum huius libri pertinet, satis multas arbitror positas huius generis; desistam, et quoniam de hisce rebus tris libros ad te mittere institui, de oratione soluta duo, poetica unum, et ex soluta oratione ad te misi duo, priorem de locis et quae in locis sunt, hunc de temporibus et quae cum his sunt coniuncta, deinceps in proximo de poeticis verborum originibus scribere incipiam.
LIBER VII
I.
Difficilia sunt explicatu poetarum vocabula. Saepe enim significationem aliquam prioribus temporibus impositam repens ruina operuit, aut verbum quod conditum est e quibus litteris oportet inde post aliqua dempta, sic obscurior fit voluntas impositoris. Non reprehendendum igitur in illis qui in scrutando verbo litteram adiciunt aut demunt, quo facilius quid sub ea voce subsit videri possit: ut enim facilius obscuram operam Myrmecidis ex ebore oculi videant, extrinsecus admovent nigras setas.
Cum haec amminicula addas ad eruendum voluntatem impositoris, tamen latent multa. Quod si poetice quae in carminibus servavit multa prisca quae essent, sic etiam cur essent posuisset, fecundius poemata ferrent fructum; sed ut in soluta oratione sic in poematis verba non omnia quae habent etuma possunt dici, neque multa ab eo, quem non erunt in lucubratione litterae prosecutae, multum licet legeret. Aelii hominis in primo in litteris Latinis exercitati interpretationem Carminum Saliorum videbis et exili littera expeditam et praeterita obscura multa.
Nec mirum, cum non modo Epimenides sopore post annos L experrectus a multis non cognoscatur, sed etiam Teucer Livii post XV annos ab suis qui sit ignoretur. At hoc quid ad verborum poeticorum aetatem? Quorum si Pompili regnum fons in Carminibus Saliorum neque ea ab superioribus accepta, tamen habent DCC annos. Quare cur scriptoris industriam reprehendas qui herois tritavum, atavum non potuerit reperire, cum ipse tui tritavi matrem dicere non possis? Quod intervallum multo tanto propius nos, quam hinc ad initium Saliorum, quo Romanorum prima verba poetica dicunt Latina.
Igitur de originibus verborum qui multa dixerit commode, potius boni consulendum, quam qui aliquid nequierit reprehendendum, praesertim quom dicat etymologice non omnium verborum posse dici causam, ut qui ac qua re res utilis sit ad medendum medicina; neque si non norim radices arboris, non posse me dicere pirum esse ex ramo, ramum ex arbore, eam ex radicibus quas non video. Quare qui ostendit equitatum esse ab equitibus, equites ab equite, equitem ab equo neque equus unde sit dicit, tamen hic docet plura et satisfacit grato, quem imitari possimusne ipse liber erit indicio.
II.
Dicam in hoc libro de verbis quae a poetis sunt posita, primum de locis, dein quae in locis sunt, tertio de temporibus, tum quae cum temporibus sunt coniuncta, sed is ut quae cum his sint coniuncta, adiungam, et si quid excedit ex hac quadripertitione, tamen in ea ut comprehendam.
Incipiam hinc:
Unus erit quem tu tolles in caerula caeli Templa.
Templum tribus modis dicitur: ab natura, ab auspicando, a similitudine; ab natura in caelo, ab auspiciis in terra, a similitudine sub terra. In caelo templum dicitur, ut in Hecuba:
O magna templa caelitum, commixta stellis splendidis.
In terra, ut in Periboea:
Scrupea saxea Bacchi
Templa prope aggreditur.
Sub terra, ut in Andromacha:
Acherusia templa alta Orci, salvete, infera.
Quaqua intuiti erant oculi, a tuendo primo templum dictum: quocirca caelum qua attuimur dictum templum; sic:
Contremuit templum magnum Iovis altitonantis,
id est, ut ait Naevius,
Hemisphaerium ubi concavo
Caerulo septum stat.
Eius templi partes quattuor dicuntur, sinistra ab oriente, dextra ab occasu, antica ad meridiem, postica ad septemtrionem.
In terris dictum templum locus augurii aut auspicii causa quibusdam conceptis verbis finitus. Concipitur verbis non isdem usque quaque; in Arce sic:
Templa tescaque me ita sunto, quoad ego ea rite lingua nuncupavero.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque me esto in sinistrum.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque me esto in dextrum.
Inter ea conregione conspicione cortumione, utique ea rite dixisse me sensi.
In hoc templo faciundo arbores constitui fines apparet et intra eas regiones qua oculi conspiciant, id est tueamur, a quo templum dictum, et contemplare, ut apud Ennium in Medea:
Contempla et templum Cereris ad laevam aspice.
Contempla et conspicare idem esse apparet, ideo dicere tum, cum templum facit, augurem conspicione, qua oculorum conspectum finiat. Quod cum dicunt conspicionem, addunt cortumionem, dicitur a cordis visu: cor enim cortumionis origo.
Quod addit templa ut sint tesca, aiunt sancta esse qui glossas scripserunt. Id est falsum: nam Curia Hostilia templum est et sanctum non est; sed hoc ut putarent aedem sacram esse templum, eo videtur esse factum quod in urbe Roma pleraeque aedes sacrae sunt templa, eadem sancta, et quod loca quaedam agrestia, quae, alicuius dei sunt, dicuntur tesca.
Nam apud Accium in Philocteta Lemnio:
Quis tu es mortalis, qui in deserta et tesca te apportes
loca?
Ea enim loca quae sint designat, cum dicit:
Lemnia praesto
Litora rara, et celsa Cabirum
Delubra tenes, mysteria quae
Pristina castis concepta sacris.
Dein:
Volcania iam templa sub ipsis
Collibus, in quos delatus locos
Dicitur alto ab limine caeli.
Et:
Nemus expirante vapore vides,
Unde ignis cluet mortalibus clam
Divisus.
Quare haec quod tesca dixit, non erravit, neque ideo quod sancta, sed quod ubi mysteria fiunt attuentur, tuesca dicta.
Tueri duo significat, unum ab aspectu ut dixi, unde est Ennii illud:
Tueor te, senex? Pro Iupiter!
Et:
Quis pater aut cognatus volet vos contra tueri?
Alterum a curando ac tutela, ut cum dicimus, “vellet tueri villam,” a quo etiam quidam dicunt illum qui curat aedes sacras aedituum, non aeditumum; sed tamen hoc ipsum ab eadem est profectum origine, quod quem volumus domum curare dicimus “tu domi videbis,” ut Plautus cum ait:
Intus para, cura, vide. Quod opust fiat.
Sic dicta vestispica, quae vestem spiceret, id est videret vestem ac tueretur. Quare a tuendo et templa et tesca dicta cum discrimine eo quod dixi.
Etiam indidem illud Ennii:
Extemplo acceptam me necato et filiam.
Extemplo enim est continuo, quod omne templum esse debet continuo septum nec plus unum introitum habere.
Quod est apud Accium:
Pervade polum, splendida mundi
Sidera, bigis, bis continuis
Sex expicti signis,
polus Graecum, id significat circum caeli: quare quod est pervade polum valet vade peri polon. Signa dicuntur eadem et sidera. Signa quod aliquid significent, ut libra aequinoctium; sidera, quae quasi insidunt atque ita significant aliquid in terris perurendo aliave qua re: ut signum candens in pecore.
Quod est:
Terrarum anfracta revisam,
anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo: ab eo leges iubent in directo pedum VIII esse viam, in anfracto XVI, id est in flexu.
Delphi Complete Works of Varro Page 80