Complete Works of Virgil

Home > Other > Complete Works of Virgil > Page 298
Complete Works of Virgil Page 298

by Virgil


  profuit? optato conduntur Thybridis alueo

  securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem

  immanem Lapithum ualuit, concessit in iras 305

  ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,

  quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem?

  ast ego, magna Iouis coniunx, nil linquere inausum

  quae potui infelix, quae memet in omnia uerti,

  uincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt 310

  magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:

  flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo.

  non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,

  atque immota manet fatis Lauinia coniunx:

  at trahere atque moras tantis licet addere rebus, 315

  at licet amborum populos exscindere regum.

  hac gener atque socer coeant mercede suorum:

  sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo,

  et Bellona manet te pronuba. nec face tantum

  Cisseis praegnas ignis enixa iugalis; 320

  quin idem Veneri partus suus et Paris alter,

  funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.’

  Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit;

  luctificam Allecto dirarum ab sede dearum

  infernisque ciet tenebris, cui tristia bella 325

  iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.

  odit et ipse pater Pluton, odere sorores

  Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora,

  tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris.

  quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur: 330

  ‘hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem,

  hanc operam, ne noster honos infractaue cedat

  fama loco, neu conubiis ambire Latinum

  Aeneadae possint Italosue obsidere finis.

  tu potes unanimos armare in proelia fratres 335

  atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis

  funereasque inferre faces, tibi nomina mille,

  mille nocendi artes. fecundum concute pectus,

  dissice compositam pacem, sere crimina belli;

  arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.’ 340

  Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis

  principio Latium et Laurentis tecta tyranni

  celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae,

  quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis

  femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. 345

  huic dea caeruleis unum de crinibus anguem

  conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,

  quo furibunda domum monstro permisceat omnem.

  ille inter uestis et leuia pectora lapsus

  uoluitur attactu nullo, fallitque furentem 350

  uipeream inspirans animam; fit tortile collo

  aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae

  innectitque comas et membris lubricus errat.

  ac dum prima lues udo sublapsa ueneno

  pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem 355

  necdum animus toto percepit pectore flammam,

  mollius et solito matrum de more locuta est,

  multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis:

  ‘exsulibusne datur ducenda Lauinia Teucris,

  o genitor, nec te miseret nataeque tuique? 360

  nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet

  perfidus alta petens abducta uirgine praedo?

  at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,

  Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes?

  quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum 365

  et consanguineo totiens data dextera Turno?

  si gener externa petitur de gente Latinis,

  idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis,

  omnem equidem sceptris terram quae libera nostris

  dissidet externam reor et sic dicere diuos. 370

  et Turno, si prima domus repetatur origo,

  Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.’

  His ubi nequiquam dictis experta Latinum

  contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum

  serpentis furiale malum totamque pererrat, 375

  tum uero infelix ingentibus excita monstris

  immensam sine more furit lymphata per urbem.

  ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo,

  quem pueri magno in gyro uacua atria circum

  intenti ludo exercent — ille actus habena 380

  curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra

  impubesque manus mirata uolubile buxum;

  dant animos plagae: non cursu segnior illo

  per medias urbes agitur populosque ferocis.

  quin etiam in siluas simulato numine Bacchi 385

  maius adorta nefas maioremque orsa furorem

  euolat et natam frondosis montibus abdit,

  quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,

  euhoe Bacche fremens, solum te uirgine dignum

  uociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos, 390

  te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

  fama uolat, furiisque accensas pectore matres

  idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta.

  deseruere domos, uentis dant colla comasque;

  ast aliae tremulis ululatibus aethera complent 395

  pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.

  ipsa inter medias flagrantem feruida pinum

  sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos

  sanguineam torquens aciem, toruumque repente

  clamat: ‘io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: 400

  si qua piis animis manet infelicis Amatae

  gratia, si iuris materni cura remordet,

  soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.’

  talem inter siluas, inter deserta ferarum

  reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. 405

  Postquam uisa satis primos acuisse furores

  consiliumque omnemque domum uertisse Latini,

  protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis

  audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem

  Acrisioneis Danae fundasse colonis 410

  praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam

  dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen,

  sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis

  iam mediam nigra carpebat nocte quietem.

  Allecto toruam faciem et furialia membra 415

  exuit, in uultus sese transformat anilis

  et frontem obscenam rugis arat, induit albos

  cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae;

  fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos,

  et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert: 420

  ‘Turne, tot incassum fusos patiere labores,

  et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?

  rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes

  abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.

  i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; 425

  Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos.

  haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,

  ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.

  quare age et armari pubem portisque moueri

  laetus in arua para, et Phrygios qui flumine pulchro 430

  consedere duces pictasque exure carinas.

  caelestum uis magna iubet. rex ipse Latinus,

  ni dare coniugium et dicto parere fatetur,

  sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.’

  Hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim 435

  ore refert: ‘classis inuectas Thybridis undam

  non, ut rere, meas effugit nuntius auris;

  ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno

  immemor est nostri.

  sed te uicta situ uerique effeta senectus, 440

  o mater, curis nequiquam exercet, et
arma

  regum inter falsa uatem formidine ludit.

  cura tibi diuum effigies et templa tueri;

  bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda.’

  Talibus Allecto dictis exarsit in iras. 445

  at iuueni oranti subitus tremor occupat artus,

  deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris

  tantaque se facies aperit; tum flammea torquens

  lumina cunctantem et quaerentem dicere plura

  reppulit, et geminos erexit crinibus anguis, 450

  uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:

  ‘en ego uicta situ, quam ueri effeta senectus

  arma inter regum falsa formidine ludit.

  respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,

  bella manu letumque gero.’ 455

  sic effata facem iuueni coniecit et atro

  lumine fumantis fixit sub pectore taedas.

  olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus

  perfundit toto proruptus corpore sudor.

  arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; 460

  saeuit amor ferri et scelerata insania belli,

  ira super: magno ueluti cum flamma sonore

  uirgea suggeritur costis undantis aeni

  exsultantque aestu latices, furit intus aquai

  fumidus atque alte spumis exuberat amnis, 465

  nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras.

  ergo iter ad regem polluta pace Latinum

  indicit primis iuuenum et iubet arma parari,

  tutari Italiam, detrudere finibus hostem;

  se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque. 470

  haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit,

  certatim sese Rutuli exhortantur in arma.

  hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae,

  hunc ataui reges, hunc claris dextera factis.

  Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, 475

  Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,

  arte noua, speculata locum, quo litore pulcher

  insidiis cursuque feras agitabat Iulus.

  hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo

  obicit et noto naris contingit odore, 480

  ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum

  causa fuit belloque animos accendit agrestis.

  ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens,

  Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum

  nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent 485

  armenta et late custodia credita campi.

  adsuetum imperiis soror omni Siluia cura

  mollibus intexens ornabat cornua sertis,

  pectebatque ferum puroque in fonte lauabat.

  ille manum patiens mensaeque adsuetus erili 490

  errabat siluis rursusque ad limina nota

  ipse domum sera quamuis se nocte ferebat.

  hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli

  commouere canes, fluuio cum forte secundo

  deflueret ripaque aestus uiridante leuaret. 495

  ipse etiam eximiae laudis succensus amore

  Ascanius curuo derexit spicula cornu;

  nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo

  perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo.

  saucius at quadripes nota intra tecta refugit 500

  successitque gemens stabulis, questuque cruentus

  atque imploranti similis tectum omne replebat.

  Siluia prima soror palmis percussa lacertos

  auxilium uocat et duros conclamat agrestis.

  olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis) 505

  improuisi adsunt, hic torre armatus obusto,

  stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum

  rimanti telum ira facit. uocat agmina Tyrrhus,

  quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis

  scindebat rapta spirans immane securi. 510

  At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi

  ardua tecta petit stabuli et de culmine summo

  pastorale canit signum cornuque recuruo

  Tartaream intendit uocem, qua protinus omne

  contremuit nemus et siluae insonuere profundae; 515

  audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis

  sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini,

  et trepidae matres pressere ad pectora natos.

  tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum

  dira dedit, raptis concurrunt undique telis 520

  indomiti agricolae, nec non et Troia pubes

  Ascanio auxilium castris effundit apertis.

  derexere acies. non iam certamine agresti

  stipitibus duris agitur sudibusue praeustis,

  sed ferro ancipiti decernunt atraque late 525

  horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent

  sole lacessita et lucem sub nubila iactant:

  fluctus uti primo coepit cum albescere uento,

  paulatim sese tollit mare et altius undas

  erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. 530

  hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta,

  natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,

  sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae

  uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam.

  corpora multa uirum circa seniorque Galaesus, 535

  dum paci medium se offert, iustissimus unus

  qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis:

  quinque greges illi balantum, quina redibant

  armenta, et terram centum uertebat aratris.

  Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, 540

  promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum

  imbuit et primae commisit funera pugnae,

  deserit Hesperiam et caeli conuersa per auras

  Iunonem uictrix adfatur uoce superba:

  ‘en, perfecta tibi bello discordia tristi; 545

  dic in amicitiam coeant et foedera iungant.

  quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,

  hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas:

  finitimas in bella feram rumoribus urbes,

  accendamque animos insani Martis amore 550

  undique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros.’

  tum contra Iuno: ‘terrorum et fraudis abunde est:

  stant belli causae, pugnatur comminus armis,

  quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma.

  talia coniugia et talis celebrent hymenaeos 555

  egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.

  te super aetherias errare licentius auras

  haud pater ille uelit, summi regnator Olympi.

  cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est,

  ipsa regam.’ talis dederat Saturnia uoces; 560

  illa autem attollit stridentis anguibus alas

  Cocytique petit sedem supera ardua linquens.

  est locus Italiae medio sub montibus altis,

  nobilis et fama multis memoratus in oris,

  Amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum 565

  urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus

  dat sonitum saxis et torto uertice torrens.

  hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis

  monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago

  pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, 570

  inuisum numen, terras caelumque leuabat.

  Nec minus interea extremam Saturnia bello

  imponit regina manum. ruit omnis in urbem

  pastorum ex acie numerus, caesosque reportant

  Almonem puerum foedatique ora Galaesi, 575

  implorantque deos obtestanturque Latinum.

  Turnus adest medioque in crimine caedis et igni

  terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari,

  stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.

  tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres 580

  insultant thiasis (neque enim leue nomen
Amatae)

  undique collecti coeunt Martemque fatigant.

  ilicet infandum cuncti contra omina bellum,

  contra fata deum peruerso numine poscunt.

  certatim regis circumstant tecta Latini; 585

  ille uelut pelago rupes immota resistit,

  ut pelagi rupes magno ueniente fragore,

  quae sese multis circum latrantibus undis

  mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum

  saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. 590

  uerum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas

  consilium, et saeuae nutu Iunonis eunt res,

  multa deos aurasque pater testatus inanis

  ‘frangimur heu fatis’ inquit ‘ferimurque procella!

  ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, 595

  o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit

  supplicium, uotisque deos uenerabere seris.

  nam mihi parta quies, omnisque in limine portus

  funere felici spolior.’ nec plura locutus

  saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. 600

  Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes

  Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum

  Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem,

  siue Getis inferre manu lacrimabile bellum

  Hyrcanisue Arabisue parant, seu tendere ad Indos 605

  Auroramque sequi Parthosque reposcere signa:

  sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt)

  religione sacrae et saeui formidine Martis;

  centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri

  robora, nec custos absistit limine Ianus. 610

  has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,

  ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino

  insignis reserat stridentia limina consul,

  ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,

  aereaque adsensu conspirant cornua rauco. 615

  hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus

  more iubebatur tristisque recludere portas.

  abstinuit tactu pater auersusque refugit

  foeda ministeria, et caecis se condidit umbris.

  tum regina deum caelo delapsa morantis 620

  impulit ipsa manu portas, et cardine uerso

  Belli ferratos rumpit Saturnia postis.

  ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;

  pars pedes ire parat campis, pars arduus altis

  puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt. 625

  pars leuis clipeos et spicula lucida tergent

  aruina pingui subiguntque in cote securis;

  signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum.

  quinque adeo magnae positis incudibus urbes

  tela nouant, Atina potens Tiburque superbum, 630

  Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.

  tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas

 

‹ Prev