by Virgil
haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arma cruore.
LIBER XI
Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
uota deum primo uictor soluebat Eoo.
ingentem quercum decisis undique ramis 5
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuuias, tibi magne tropaeum
bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca uiri, et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae 10
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum) sic incipiens hortatur ouantis:
‘maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto,
quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo 15
primitiae manibusque meis Mezentius hic est.
nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
arma parate, animis et spe praesumite bellum,
ne qua mora ignaros, ubi primum uellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris, 20
impediat segnisue metu sententia tardet.
interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
ite,’ ait ‘egregias animas, quae sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25
muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.’
Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes 30
seruabat senior, qui Parrhasio Euandro
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et maestum Iliades crinem de more solutae. 35
ut uero Aeneas foribus sese intulit altis
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
ipse caput niuei fultum Pallantis et ora
ut uidit leuique patens in pectore uulnus 40
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
‘tene,’ inquit ‘miserande puer, cum laeta ueniret,
inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres
nostra neque ad sedes uictor ueherere paternas?
non haec Euandro de te promissa parenti 45
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse uiros, cum dura proelia gente.
et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et uota facit cumulatque altaria donis, 50
nos iuuenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem uano maesti comitamur honore.
infelix, nati funus crudele uidebis!
hi nostri reditus exspectatique triumphi?
haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis 55
uulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
optabis nato funus pater. ei mihi quantum
praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!’
Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus
imperat, et toto lectos ex agmine mittit 60
mille uiros qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haud segnes alii cratis et molle feretrum
arbuteis texunt uirgis et uimine querno 65
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt:
qualem uirgineo demessum pollice florem
seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi,
cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, 70
non iam mater alit tellus uirisque ministrat.
tum geminas uestis auroque ostroque rigentis
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
fecerat et tenui telas discreuerat auro. 75
harum unam iuueni supremum maestus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu,
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
aggerat et longo praedam iubet ordine duci;
addit equos et tela quibus spoliauerat hostem. 80
uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
ducitur infelix aeuo confectus Acoetes, 85
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,
sternitur et toto proiectus corpore terrae;
ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
post bellator equus positis insignibus Aethon
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. 90
hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
uictor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis.
postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: 95
‘nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque uale.’ nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.
Iamque oratores aderant ex urbe Latina 100
uelati ramis oleae ueniamque rogantes:
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
nullum cum uictis certamen et aethere cassis;
parceret hospitibus quondam socerisque uocatis. 105
quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit:
‘quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
pacem me exanimis et Martis sorte peremptis 110
oratis? equidem et uiuis concedere uellem.
nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. 115
si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis:
uixet cui uitam deus aut sua dextra dedisset.
nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem.’
dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes 120
conuersique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuueni Turno sic ore uicissim
orsa refert: ‘o fama ingens, ingentior armis,
uir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? 125
iustitiaene prius mirer belline laborum?
nos uero haec patriam grati referemus ad urbem
et te, si qua uiam dederit Fortuna, Latino
iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.
quin et fatalis murorum attollere moles 130
saxaque subuectare umeris Troiana iuuabit.’
dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.
bis senos pepigere dies, et pace sequestra
per siluas Teucri mixtique impune Latini
errauere iugis. ferro sonat alta bipenni 135
fraxinus, euertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant u
ectare gementibus ornos.
Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus,
Euandrum Euandrique domos et moenia replet, 140
quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more uetusto
funereas rapuere faces; lucet uia longo
ordine flammarum et late discriminat agros.
contra turba Phrygum ueniens plangentia iungit 145
agmina. quae postquam matres succedere tectis
uiderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
at non Euandrum potis est uis ulla tenere,
sed uenit in medios. feretro Pallante reposto
procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, 150
et uia uix tandem uoci laxata dolore est:
‘non haec, o Palla, dederas promissa parenti,
cautius ut saeuo uelles te credere Marti.
haud ignarus eram quantum noua gloria in armis
et praedulce decus primo certamine posset. 155
primitiae iuuenis miserae bellique propinqui
dura rudimenta, et nulli exaudita deorum
uota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc seruata dolorem!
contra ego uiuendo uici mea fata, superstes 160
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
iunximus hospitio dextras: sors ista senectae 165
debita erat nostrae. quod si immatura manebat
mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit.
quin ego non alio digner te funere, Palla,
quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam 170
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;
tu quoque nunc stares immanis truncus in aruis,
esset par aetas et idem si robur ab annis,
Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? 175
uadite et haec memores regi mandata referte:
quod uitam moror inuisam Pallante perempto
dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
quam debere uides. meritis uacat hic tibi solus
fortunaeque locus. non uitae gaudia quaero, 180
nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.’
Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem referens opera atque labores:
iam pater Aeneas, iam curuo in litore Tarchon
constituere pyras. huc corpora quisque suorum 185
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine caelum.
ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
lustrauere in equis ululatusque ore dedere. 190
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
it caelo clamorque uirum clangorque tubarum.
hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniciunt igni, galeas ensisque decoros
frenaque feruentisque rotas; pars munera nota, 195
ipsorum clipeos et non felicia tela.
multa boum circa mactantur corpora Morti,
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
ardentis spectant socios semustaque seruant 200
busta, neque auelli possunt, nox umida donec
inuertit caelum stellis ardentibus aptum.
Nec minus et miseri diuersa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
multa uirum terrae infodiunt, auectaque partim 205
finitimos tollunt in agros urbique remittunt.
cetera confusaeque ingentem caedis aceruum
nec numero nec honore cremant; tunc undique uasti
certatim crebris conlucent ignibus agri.
tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram: 210
maerentes altum cinerem et confusa ruebant
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
iam uero in tectis, praediuitis urbe Latini,
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum 215
pectora maerentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
ingrauat haec saeuus Drances solumque uocari 220
testatur, solum posci in certamina Turnum.
multa simul contra uariis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
multa uirum meritis sustentat fama tropaeis.
Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, 225
ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
nec magnas ualuisse preces, alia arma Latinis
quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. 230
deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:
fatalem Aenean manifesto numine ferri
admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
ergo concilium magnum primosque suorum
imperio accitos alta intra limina cogit. 235
olli conuenere fluuntque ad regia plenis
tecta uiis. sedet in mediis et maximus aeuo
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
atque hic legatos Aetola ex urbe remissos
quae referant fari iubet, et responsa reposcit 240
ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,
et Venulus dicto parens ita farier infit:
‘Vidimus, o ciues, Diomedem Argiuaque castra,
atque iter emensi casus superauimus omnis,
contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. 245
ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
uictor Gargani condebat Iapygis agris.
postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. 250
auditis ille haec placido sic reddidit ore:
“o fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae uos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
quicumque Iliacos ferro uiolauimus agros 255
(mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis,
quos Simois premat ille uiros) infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
uel Priamo miseranda manus; scit triste Mineruae
sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. 260
militia ex illa diuersum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exsulat, Aetnaeos uidit Cyclopas Vlixes.
regna Neoptolemi referam uersosque penatis
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? 265
ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuum
coniugis infandae prima inter limina dextra
oppetiit, deuictam Asiam subsedit adulter.
inuidisse deos, patriis ut redditus aris
coniugium optatum et pulchram Calydona uiderem? 270
nunc etiam horribili uisu portenta sequuntur
et socii amissi petierunt aethera pennis
fluminibusque uagantur aues (heu, dira meorum
supplicia!) et scopulos lacrimosis uocibus implent.
haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt 275
tempore cum ferro caelestia corpora demens
appetii et Veneris uiolaui uulnere dextram.
/> ne uero, ne me ad talis impellite pugnas.
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama nec ueterum memini laetorue malorum. 280
munera quae patriis ad me portatis ab oris
uertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra
contulimusque manus: experto credite quantus
in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
si duo praeterea talis Idaea tulisset 285
terra uiros, ultro Inachias uenisset ad urbes
Dardanus, et uersis lugeret Graecia fatis.
quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium
haesit et in decimum uestigia rettulit annum. 290
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,
qua datur; ast armis concurrant arma cauete.”
et responsa simul quae sint, rex optime, regis
audisti et quae sit magno sententia bello.’ 295
Vix ea legati, uariusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
uicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
ut primum placati animi et trepida ora quierunt, 300
praefatus diuos solio rex infit ab alto:
‘Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
et uellem et fuerat melius, non tempore tali
cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
bellum importunum, ciues, cum gente deorum 305
inuictisque uiris gerimus, quos nulla fatigant
proelia nec uicti possunt absistere ferro.
spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,
ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta uidetis.
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, 310
ante oculos interque manus sunt omnia uestras.
nec quemquam incuso: potuit quae plurima uirtus
esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
expediam et paucis (animos adhibete) docebo. 315
est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt, et uomere duros
exercent collis atque horum asperrima pascunt.
haec omnis regio et celsi plaga pinea montis 320
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna uocemus:
considant, si tantus amor, et moenia condant.
sin alios finis aliamque capessere gentem
est animus possuntque solo decedere nostro, 325
bis denas Italo texamus robore nauis;
seu pluris complere ualent, iacet omnis ad undam