George Herbert- Collected Poetical Works
Page 19
Cvm millena tuam pulsare negotia mentem
Constet, & ex illâ pendeat orbis ope;
Ne te productis videar lassare Camoenis,
Pro solido, CAESAR, carmine frusta dabo.
Cùm tu contundis Catharos, vultúque librísque, 5
Grata mihi mensae sunt analecta tuae.
II. AD MELVINUM.
Non mea fert aetas, vt te, veterane, lacessam;
Non vt te superem: res tamen ipsa feret.
Aetatis numerum supplebit causa minorem:
Sic tu nunc iuuenis factus, egóque senex.
Aspice, dum perstas, vt te tua deserat aetas, 5
Et mea sint canis scripta referta tuis.
Ecce tamen quàm suauis ero! cùm, fine duelli,
Clauserit extremas pugna peracta vices,
Tum tibi, si placeat, fugientia tempora reddam;
Sufficiet votis ista iuuenta meis. 10
III. AD EUNDEM. IN MONSTRUM VOCABULI ANTI-TAMI-CAMI-CATEGORIA.
O quàm bellus homo es! lepido quàm nomine fingis
Istas Anti-Tami-Cami-Categorias!
Sic Catharis noua sola placent; res, verba nouantur:
Quae sapiunt aeuum, ceu cariosa iacent.
Quin liceat nobis aliquas procudere voces: 5
Non tibi fingendi sola taberna patet.
Cùm sacra perturbet vester furor omnia, scriptum
Hoc erit, Anti-furi-Puri-Categoria.
Pollubra vel cùm olim damnâris Regiâ in arâ,
Est Anti-pelvi-Melvi-Categoria. 10
IV. PARTITIO ANTI-TAMI-CAMI-CATEGORIA.
Tres video partes, quò re distinctiùs vtar,
Anticategoriae, Scoto-Britanne, tuae:
Ritibus vna Sacris opponitur; altera Sanctos
Praedicat autores; tertia plena Deo est.
Postremis ambabus idem sentimus vterque; 5
Ipse pios laudo; Numen & ipse colo.
Non nisi prima suas patiuntur praelia lites.
O bene quòd dubium possideamus agrum!
V. IN METRI GENUS.
Cvr, vbi tot ludat numeris antiqua poesis,
Sola tibi Sappho, femináque vna placet?
Cur tibi tam facilè non arrisêre poetae
Heroum grandi carmina fulta pede?
Cur non lugentes Elegi? non acer Iambus? 5
Commotos animos rectiùs ista decent.
Scilicet hoc vobis proprium, qui puriùs itis,
Et populi spurcas creditis esse vias:
Vos ducibus missis, missis doctoribus, omnes
Femineum blandâ fallitis arte genus: 10
Nunc etiam teneras quò versus gratior aures
Mulceat, imbelles complacuêre modi.
VI. DE LARUAT GORGONE.
Gorgona cur diram laruásque obtrudis inanes,
Cùm propè sit nobis Musa, Medusa procul?
Si, quia felices olim dixêre poetae
Pallada gorgoneam, sic tua verba placent.
Vel potiùs liceat distinguere. Túque tuíque 5
Sumite gorgoneam, nostráque Pallas erit.
VII. DE PRAESULUM FASTU.
Praesulibus nostris fastus, Melvine, tumentes
Saepiùs aspergis. Siste, pudore vacas.
An quod semotum populo laquearibus altis
Eminet, id tumidum protinus esse feres?
Ergo etiam Solem dicas, ignaue, superbum, 5
Qui tam sublimi conspicit orbe viam:
Ille tamen, quamuìs altus, tua crimina ridens
Assiduo vilem lumine cingit humum.
Sic laudandus erit nactus sublimia Praesul,
Qui dulci miseros irradiabit ope. 10
VIII. DE GEMIN ACADEMI.
Qvis hìc superbit, oro? túne, an Praesules,
Quos dente nigro corripis?
Tu duplicem solus Camoenarum thronum
Virtute percellis tuâ;
Et vnus impar aestimatur viribus, 5
Vtrumque sternis calcitro:
Omnésque stulti audimus, aut hypocritae,
Te perspicaci atque integro.
An rectiùs nos, si vices vertas, probi,
Te contumaci & liuido? 10
Quisquis tuetur perspicillis Belgicis
Quâ parte tractari solent,
Res ampliantur, sin per aduersam videt,
Minora fiunt omnia:
Tu qui superbos caeteros existimas 15
(Superbius cùm te nihil)
Vertas specillum: nam, prout se res habent,
Vitro minùs rectè vteris.
IX. DE S. BAPTISMI RITU
Cvm tener ad sacros infans sistatur aquales,
Quòd puer ignorat, verba profana putas?
Annon sic mercamur agros? quibus ecce Redemptor
Comparat aeterni regna beata Dei.
Scilicet emptorem si res aut parcior aetas 5
Impediant, apices legis amicus obit.
Forsitan & prohibes infans portetur ad vndas,
Et per se Templi limen adire velis:
Sin, Melvine, pedes alienos postulet infans,
Cur sic displiceat vox aliena tibi? 10
Rectiùs innocuis lactentibus omnia praestes,
Quae ratio per se, si sit adulta, facit.
Quid vetat vt pueri vagitus suppleat alter,
Cùm nequeat claras ipse litare preces?
Saeuus es eripiens paruis vadimonia coeli: 15
Et tibi sit nemo praes, vbi poscis opem.
X. DE SIGNACULO CRUCIS.
Cvr tanta sufflas probra in innocuam Crucem?
Non plùs maligni daemones Christi cruce
Vnquam fugari, quàm tui socij solent.
Apostolorum culpa non leuis fuit
Vitâsse Christi spiritum efflantis crucem. 5
Et Christianus quisque piscis dicitur
Tertulliano, propter vndae pollubrum,
Quo tingimur parui. Ecquis autem brachijs
Natare sine clarissimâ potest cruce?
Sed non moramur: namque vestra crux erit, 10
Vobis fauentibúsue, vel negantibus.
XI. DE IURAMENTO ECCLESIAE.
Articulis sacris quidam subscribere iussus,
Ah! Cheiragra vetat, quò minùs, inquit, agam.
O verè dictum, & bellè! cùm torqueat omnes
Ordinis osores articulare malum.
XII. DE PURIFICATIONE POST PUERPERIUM.
Enixas pueros matres se sistere templis
Displicet, & laudis tura litare Deo.
Fortè quidem, cùm per vestras Ecclesia turbas
Fluctibus internis exagitata natet,
Vos sine maternis hymnis infantia vidit, 5
Vitáque neglectas est satìs vlta preces.
Sed nos, cùm nequeat paruorum lingua, parentem
Non laudare Deum, credimus esse nefas.
Quotidiana suas poscant si fercula grates,
Nostra caro sanctae nescia laudis erit? 10
Adde pijs animis quaeuis occasio lucro est,
Quâ possint humili fundere corde preces.
Sic vbi iam mulier decerpti conscia pomi
Ingemat ob partus, ceu maledicta, suos,
Appositè quem commotum subfugerat olim, 15
Nunc redit ad mitem, ceu benedicta, Deum.
XIII. DE ANTICHRISTI DECORE PONTIFICALI.
Non quia Pontificum sunt olim afflata veneno,
Omnia sunt temere proijcienda foras.
Tollantur si cuncta malus quae polluit vsus,
Non remanent nobis corpora, non animae.
XIV. DE SUPERPELLICEO.
Qvid sacrae tandem meruêre vestes,
Quas malus liuor iaculis lacessit
Polluens castum chlamydis colorem
Dentibus atris?
Quicquid ex vrnâ meliore ductum 5
Luce praelustri, vel honore pollet,
Mens sub insigni specie coloris
Concipit albi.
Scilicet talem liquet esse solem;
Angeli vultu radiante candent; 10
Incolae coeli melioris
albâ
Veste triumphant.
E creaturis sine mentis vsu
Conditis binas homini sequendas
Spiritus proponit, & est vtrique 15
Candor amicus.
Ergo ringantur pietatis hostes,
Filij noctis, populus malignus,
Dum suum nomen tenet, & triumphat
Albion albo. 20
XV. DE PILEO QUADRATO.
Qvae dicteria fuderat Britannus
Superpellicei tremendus hostis,
Isthaec pileus audijt propinquus,
Et partem capitis petit supremam;
Non sic effugit angulus vel vnus 5
Quò dictis minùs acribus notetur.
Verùm heus! si reputes, tibi tuísque
Longè pileus anteit galerum,
Vt feruor cerebri refrigeretur,
Qui vestras edit intimè medullas. 10
Sed qui tam malè pileos habetis,
Quos Ecclesia comprobat, verendum
Ne tandem caput eius impetatis.
XVI. IN CATHARUM.
Cvr Latiam linguam reris nimis esse profanam,
Quam praemissa probant secula, nostra probant?
Cur teretem Graecam damnas, atque Hellada totam,
Quâ tamen occisi foedera scripta Dei?
Scilicet Hebraeam cantas, & perstrepis vnam: 5
Haec facit ad nasum sola loquela tuum.
XVII. DE EPISCOPIS.
Qvos charos habuit Christus Apostolos,
Testatósque suo tradiderat gregi;
Vt, cùm mors rabidis vnguibus imminens
Doctrinae fluuios clauderet aureae,
Mites acciperent Lampada Praesules, 5
Seruaréntque sacrum clauibus ordinem;
Hos nunc barbaries impia vellicat
Indulgens proprijs ambitionibus,
Et, quos ipsa nequit scandere vertices,
Hos ad se trahere et mergere gestiens. 10
O caecum populum! si bona res siet
Praesul, cur renuis? sin mala, pauculos
Quàm cunctos fieri praestat Episcopos.
XVIII. AD MELVINUM: DE IJSDEM.
Praesulibus dirum te Musa coarguit hostem,
An quia Textores Artificésque probas?
XIX. DE TEXTORE CATHARO.
Cvm piscatores Textor legit esse vocatos,
Vt sanctum Domini persequerentur opus;
Ille quoque inuadit Diuinam Flaminis artem,
Subtegmen reti dignius esse putans,
Et nunc perlongas Scripturae stamine telas 5
Torquet, & in Textu Doctor vtroque cluet.
XX. DE MAGICIS ROTATIBUS.
Qvos tu rotatus, quale murmur auscultas
In ritibus nostris? Ego audio nullum.
Agè, prouocemus vsque ad Angelos ipsos,
Aurésque superas: arbitri ipsi sint litis,
Vtrum tenore sacra nostra sint nécne 5
Aequabili facta. Ecquid ergo te tanta
Calumniandi concitauit vrtica,
Vt, quae Papicolis propria, assuas nobis,
Falsúmque potiùs quàm crepes [verum] versu?
Tu perstrepis tamen; v´tque turgeat carmen 10
Tuum tibi, poeta belle, non mystes,
Magicos rotatus, & perhorridas Striges,
Dicterijs mordacibus notans, clamas
Non conuenire precibus ista Diuinis.
O saeuus hostis! quàm ferociter pugnas! 15
Nihílne respondebimus tibi? Fatemur.
XXI. AD FRATRES.
O sec’lum lepidum! circumstant vndique fratres,
Papicolísque sui sunt, Catharísque sui.
Sic nunc plena boni sunt omnia fratris, amore
Cùm nil fraterno rarius esse queat.
XXII. DE LABE MACULÍSQUE.
Labeculas maculásque nobis obijcis:
Quid? hoccine est mirum? Viatores sumus.
Quò sanguis est Christi, nisi vt maculas lauet,
Quas spargit animae corporis propius lutum?
Vos ergo puri! o nomen appositissimum 5
Quo vulgus ornat vos! At audias parum;
Astronomus olim (vt fama) dum maculas diu,
Quas Luna habet, tuetur, in foueam cadit,
Totúsque caenum Cynthiae ignoscit notis.
Ecclesia est mihi Luna; perge in Fabulâ. 10
XXIII. DE MUSIC SACR.
Cvr efficaci, Deucalion, manu,
Post restitutos fluctibus obices,
Mutas in humanam figuram
Saxa superuacuásque cautes?
Quin redde formas, o bone, pristinas, 5
Et nos reducas ad lapides auos:
Nam saxa mirantur canentes,
Saxa lyras citharásque callent.
Rupes tenaces & silices ferunt
Potentiori carmine percitas 10
Saltus per incultos lacúsque
Orphea mellifluum secutas.
Et saxa diris hispida montibus
Amphionis testudine nobili
Percussa dum currunt ad vrbem 15
Moenia contribuêre Thebis.
Tantùm repertum est trux hominum genus,
Qui templa sacris expoliant choris,
Non erubescentes vel ipsas
Duritiâ superare cautes. 20
O plena centum Musica Gratijs,
Praeclariorum spirituum cibus,
Quò me vocas tandem, tuúmque
Vt celebrem decus insusurras?
Tu Diua miro pollice spiritum 25
Caeno profani corporis exuens
Ter millies coelo reponis:
Astra rogant, Nouus hic quis hospes?
Ardore Moses concitus entheo,
Mersis reuertens laetus ab hostibus 30
Exuscitat plebem sacratos
Ad Dominum properare cantus.
Quid hocce? Psalmos audión’? o dapes!
O succulenti balsama spiritûs!
Ramenta coeli, guttulaéque 35
Deciduae melioris orbis!
Quos David, ipsae deliciae Dei,
Ingens piorum gloria Principum,
Sionis excelsas ad arces
Cum citharis lituísque miscet. 40
Miratur aequor finitimum sonos,
Et ipse Iordan sistit aquas stupens;
Prae quo Tibris vultum recondit,
Eridanúsque pudore fusus.
Tún’ obdis aures, grex noue, barbaras, 45
Et nullus audis? cantibus obstrepens,
Vt, quò fatiges verberésque
Pulpita, plus spatij lucreris?
At cui videri prodigium potest
Mentes, quietis tympana publicae, 50
Discordijs plenas sonoris
Harmoniam tolerare nullam?
XXIV. DE EDEM.
Cantus sacros, profane, mugitus vocas?
Mugire multò mauelim quàm rudere.
XXV. DE RITUUM VSU.
Cvm primùm ratibus suis
nostram Caesar ad insulam
olim appelleret, intuens
omnes indigenas loci
viuentes sine vestibus, 5
O victoria, clamitat,
certa, ac perfacilis mihi!
Non alio Cathari modo
dum sponsam Domini pijs
orbam ritibus expetunt, 10
atque ad barbariem patrum
vellent omnia regredi,
illam tegminis insciam
prorsus Daemoni & hostibus
exponunt superabilem. 15
Atqui vos secus, o boni,
sentire ac sapere addecet,
si vestros animos regant
Scripturae canones sacrae:
Namque haec, iure, cuipiam 20
vestem non adimi suam,
sed nudis & egentibus
non suam tribui iubet.
XXVI. DE ANNULO CONIUGALI.
Sed nec coniugij signum, Melvine, probabis?
Nec vel tantillum pignus habebit amor?
Nulla tibi si signa placent, è nubibus arcum
Eripe coelesti qui moderat
ur aquae.
Illa quidem à nostro non multùm abludit imago, 5
Annulus & plenus tempore forsan erit.
Sin nebulis parcas, & nostro parcito signo,
Cui non absimilis sensus inesse solet.
Scilicet, vt quos ante suas cum coniuge tedas
Merserat in lustris perniciosa venus, 10
Annulus hos reuocet, sistátque libidinis vndas
Legitimi signum connubiale tori.
XXVII. DE MUNDIS & MUNDANIS.
Ex praelio vndae ignísque (si Physicis fides)
Tranquillus aer nascitur:
Sic ex profano Cosmico & Catharo potest
Christianus extundi bonus.
XXVIII. DE ORATIONE DOMINIC.
Qvam Christus immortalis innocuo gregi
voce suâ dederat,
quis crederet mortalibus
orationem reijci septemplicem,
quae miseris clypeo 5
Aiacis est praestantior?
Haec verba superos aduolaturus thronos
Christus, vt auxilij
nos haud inanes linqueret,
(cùm dignius nil posset aut melius dare) 10
pignora chara sui
fruenda nobis tradidit.
Quis sic amicum excipiet, vt Cathari Deum,
qui renouare sacri
audent amoris Symbolum? 15
Tu verò quisquis es, caue ne, dum neges,
improbe, verba Dei,
te deneget VERBVM Deus.
XXIX. IN CATHARUM QUENDAM.
Cvm templis effare, madent sudaria, mappae,
Trux caper alarum, suppara, laena, sagum.
Quin populo, clemens, aliquid largire caloris:
Nunc sudas solus; caetera turba riget.
XXX. DE LUP LUSTRI VATICANI.
Calumniarum nec pudor quis nec modus?
Nec Vaticanae desines vnquam Lupae
Metus inanes? Nos pari praeteruehi
Illam Charybdim cautione nouimus
Vestrámque Scyllam, aequis parati spiculis 5
Britannicam in Vulpem, ínque Romanam Lupam.
Dicti fidem firmabimus Anagrammate.
XXXI. DE IMPOSITIONE MANUUM.
Nec dextra te fugit, almi Amoris emblema?