Book Read Free

Complete Works of Eutropius

Page 14

by Eutropius


  21

  Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est. Legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt; ab eo ad senatum Romam missi sunt. Quadraginta et quinque diebus his indutiae datae sunt, quousque ire Romam et regredi possent; et triginta milia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit: ne amplius quam triginta naves haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent.

  22

  Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata est, multa hostilia ab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex urbe venientes a Romanis capti sunt, sed iubente Scipione dimissi. Hannibal quoque frequentibus proeliis victus a Scipione petit etiam ipse pacem. Cum ventum esset ad colloquium, isdem condicionibus data est, quibus prius, additis quingentis milibus pondo argenti centum milibus librarum propter novam perfidiam. Carthaginiensibus condiciones displicuerunt iusseruntque Hannibalem pugnare. Infertur a Scipione et Masinissa, alio rege Numidarum, qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum. Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum exercitum, mox etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent Hannibali quae apud Romanos vidissent.

  23

  Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale vix ulla memoria fuit, cum peritissimi viri copias suas ad bellum educerent. Scipio victor recedit paene ipso Hannibale capto, qui primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo cum quattuor evasit. Inventa in castris Hannibalis argenti pondo viginti milia, auri octoginta, cetera supellectilis copiosa. Post id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit atque Africanus ex eo appellari coeptus est. Finem accepit secundum Punicum bellum post annum nonum decimum, quam coeperat.

  LIBER IV

  1

  Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra Philippum regem quingentesimo quinquagesimo et primo anno ab urbe condita.

  2

  T. Quintius Flamininus adversum Philippum missus rem prospere gessit. Pax ei data est his legibus: ne Graeciae civitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret, ut captivos et transfugas redderet, quinquaginta solas naves haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum Demetrium. T. Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum. Ducem eorum Nabidem vicit et quibus voluit condicionibus in fidem accepit. Ingenti gloria trimphavit; duxit ante currum nobilissimos obsides, Demetrium, Philippi filium, et Armenen Nabidis.

  3

  Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra Antiochum regem P. Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione consulibus. Huic Antiocho Hannibal se iunxerat, Carthaginem, patriam suam, metu, ne Romanis traderetur, relinquens. M. Acilius Glabrio in Achaia bene pugnavit. Castra regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est.

  4

  L. Cornelio Scipione et C. Laelio consulibus Scipio Africanus fratri suo L. Cornelio Scipioni consuli legatus datus contra Antiochum profectus est. Hannibal, qui cum Antiocho erat, navali proelio victus est. Ipse postea Antiochus circa Sipylum apud Magnesiam, Asiae civitatem, a consule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuit Romanis in ea pugna Eumenes, Attali regis frater, qui Eumeniam in Phrygia condidit. Quinquaginta milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petit. Isdem condicionibus data est a senatu, quamquam victo, quibus ante offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret, decem milia talentorum et viginti obsides praeberet, Hannibalem, concitatorem belli, dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae civitates, quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant, multae urbes concessae sunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit. Nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis accepit, quia Asiam vicerat, sicuti frater ipsius propter Africam domitam Africanus appellabatur.

  5

  Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus M. Fulvius de Aetolis triumphavit. Hannibal, qui victo Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam, Bithyniae regem, fugerat, repetitus etiam ab eo est per T. Quintium Flamininum. Et, cum tradendus Romanis esset, venenum bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus est.

  6

  Philippo, rege Macedoniae, mortuo, qui et adversum Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellavit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotyn, Thraciae regem, et regem Illyrici, Gentium nomine. Romanis autem in auxilio erant Eumenes, Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomaeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque se aequum praebuit. Dux Romanorum P. Licinius consul contra eum missus est et a rege gravi proelio victus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare voluerunt, nisi his condicionibus: ut se et suos senatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum L. Aemilius Paulus consul et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio victus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt. Ita bello intra XXX dies perfecto ante cognitum est Gentium victum, quam coeptum bellum nuntiaretur.

  7

  Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul III Nonas Septembres dimicavit vicitque eum viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fugit. Romanorum centum milites amissi sunt. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt; ipse rex, cum desereretur ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi victo habuit. Nam et volentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella conlocavit. Macedonibus et Illyriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent, quae regibus praestitissent, ut appareret, populum Romanum pro aequitate magis quam avaritia dimicare. Itaque in conventu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiavit et legationes multarum gentium, quae ad eum venerant, magnificentissime convivio pavit, dicens eiusdem hominis esse debere et bello vincere et in convivii apparatu elegantem esse.

  8

  Mox septuaginta civitates Epiri, quae rebellabant, cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit in navi Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum. Triumphavit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus, XLV annos natus. Post eum etiam Anicius de Illyriis triumphavit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges multarum gentium Romam venerunt, inter alios venit etiam Attalus atque Eumenes, Asiae reges, et Prusias Bithyniae. Magno honore excepti sunt et permittente senatu dona, quae attulerant, in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomeden senatui commendavit.

  9

  Insequenti anno L. Memmius in Lusitania bene pugnavit. Marcellus postea consul res ibidem prosperas gessit.

  10

  Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur, sexcentesimo et altero ab urbe condita anno, L. Manlio Censorino et M. Manilio consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum transactum erat. Hi profecti Carthaginem oppugnaverunt. Contra eos Hasdrubal, dux Carthaginiensium, dimicabat. Famea, dux alius, equitatui Carthaginiensium praeerat. Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus prospere gesta sunt, neque quicquam magis vel Hasdrubal vel Famea vitabant, quam contra eam Romanorum partem committere, ubi Scipio dimicaret.

  11

  Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani, anno vitae nonagesimo septimo mortuus quadraginta quattuor filiis relictis Scipionem divisorem re
gni inter filios suos esse iussit.

  12

  Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia ibi inventa, quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno, quam condita erat, deleta est. Scipio nomen, quod avus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus iunior vocaretur.

  13

  Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit et Romanum praetorem P. Iuventium contra se missum ad internicionem vicit. Post eum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est et XXV milibus eius occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit.

  14

  Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae civitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul cepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus, idem qui et Pseudophilippus, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt.

  15

  Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium esse dicebat, collectis servitiis rebellavit et, cum sedecim milia armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est.

  16

  Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Q. Pompeius. Nec multo post Q. quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod quidam Viriathus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriathus a suis interfectus est, cum quattuordecim annis Hispanias adversus Romanos movisset. Pastor primo fuit, mox latronum dux, postremo tantos ad bellum populos concitavit, ut adsertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Et cum interfectores eius praemium a Caepione consule peterent, responsum est numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus interfici.

  17

  Q. Pompeius deinde consul, a Numantinis, quae Hispaniae civitas fuit opulentissima, superatus, pacem ignobilem fecit. Post eum C. Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem, quam populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in illo, quem auctorem foederis habebant, iniuriam soluti foederis vindicarent. Post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati, P. Scipio Africanus secundo consul factus et ad Numantiam missus est. Is primum militem vitiosum et ignavum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitate correxit, tum multas Hispaniae civitates partim cepit, partim in deditionem accepit, postremo ipsam Numantiam diu obsessam fame confecit et a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit.

  18

  Eodem tempore Attalus, rex Asiae, frater Eumenis, mortuus est heredemque populum Romanum reliquit. Ita imperio Romano per testamentum Asia accessit.

  19

  Mox etiam D. Iunius Brutus de Callaecis et Lusitanis magna gloria triumphavit et P. Scipio Africanus de Numantinis secundum triumphum egit quarto decimo anno postquam priorem de Africa egerat.

  20

  Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico, Eumenis filio, qui ex concubina susceptus fuerat. Hic Eumenes frater Attali fuerat. Adversus eum missus P. Licinius Crassus infinita regum habuit auxilia. Nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos iuvit et Mithridates Ponticus, cum quo bellum postea gravissimum fuit, et Ariarathes Cappadox et Pylaemenes Paphlagon. Victus est tamen Crassus et in proelio interfectus est. Caput ipsius Aristonico oblatum est, corpus Smyrnae sepultum. Postea Perperna, consul Romanus, qui successor Crasso veniebat, audita belli fortuna ad Asiam celeravit et acie victum Aristonicum apud Stratonicen civitatem, quo confugerat, fame ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perperna apud Pergamum Romam rediens diem obierat.

  21

  L. Caecilio Metello et T. Quintio Flaminino consulibus Carthago in Africa iussu senatus reparata est, quae nunc manet, annis duobus et viginti postquam a Scipione fuerat eversa. Deducti eo sunt cives Romani.

  22

  Anno sexcentesimo vicesimo septimo ab urbe condita C. Cassius Longinus et Sex. Domitius Calvinus consules Gallis transalpinis bellum intulerunt et Arvernorum tunc nobilissimae civitati atque eorum duci Bituito infinitamque multitudinem iuxta Rhodanum fluvium interfecerunt. Praeda ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Bituitus se Domitio dedit atque ab eo Romam deductus est, magnaque gloria consules ambo triumphaverunt.

  23

  M. Porcio Catone et Q. Marcio Rege consulibus, sexcentesimo tricesimo et tertio anno ab urbe condita Narbone in Gallia colonia deducta est annoque post a L. Caecilio Metello et Q. Mucio Scaevola consulibus de Dalmatia triumphatum est.

  24

  Ab urbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto C. Cato consul Scordiscis intulit bellum ignominioseque pugnavit.

  25

  C. Caecilio Metello et Cn. Carbone consulibus duo Metelli fratres eodem die, alterum ex Sardinia, alterum ex Thracia, triumphum egerunt, nuntiatumque Romae est Cimbros e Gallia in Italiam transisse.

  26

  P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae, Numidarum regi, bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae filios, fratres suos, reges et populi Romani amicos, interemisset. Missus adversus eum consul Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo flagitiosissimam fecit, quae a senatu improbata est. Postea contra eundem insequenti anno Sp. Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose contra Numidas pugnavit.

  27

  Tertio missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is exercitum a prioribus ducibus corruptum ingenti severitate et moderatione correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham variis proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius in deditionem cepit. Et cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a C. Mario. Is Iugurtham et Bocchum, Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, pariter superavit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae cepit belloque terminum posuit capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem virum, tradente Boccho Iugurtham qui pro eo ante pugnaverat. A M. Iunio Silano, collega Q. Metelli, Cimbri in Gallia victi sunt, et a Minucio Rufo in Macedonia Scordisci et Triballi, et a Servilio Caepione in Hispania Lusitani subacti. Acti sunt et duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium. Ante currum tamen Marii Iugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est.

  LIBER V

  1

  Dum bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, Romani consules M. Manlius et Q. Caepio a Cimbris et Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum et ingenti internicione; etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt. Timor Romae grandis fuit, quantus vix Hannibalis tempore Punicis bellis, ne iterum Galli Romam venirent. Ergo Marius post victoriam Iugurthinam secundo consul est factus bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit Q. Lutatium Catulum. Cum Cimbris itaque conflixit et duobus proeliis CC milia hostium cecidit, LXXX milia cepit et ducem eorum Teutobodum, propter quod meritum absens quinto consul est factus.

  2

  Interea Cimbri et Teutones, quorum copia adhuc infinita erat, ad Italiam transierunt. Iterum a C. Mario et Q. Catulo contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. Nam proelio, quod simul ambo gesserunt, CXL milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, LX milia capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt. Tria et triginta Cimbris signa sublata sunt; ex his exercitus Marii duo reportavit, Catuli exercitus XXXI. Is belli finis fuit; triumphus utrique decretus est.

  3

  Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus, sexcentesimo quinquagesimo nono anno ab urbe condita
, cum prope alia omnia bella cessarent, in Italia gravissimum bellum Picentes, Marsi Pelignique moverunt, qui, cum annis numerosis iam populo Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam adserere coeperunt. Perniciosum admodum hoc bellum fuit. P. Rutilius consul in eo occisus est, Caepio, nobilis iuvenis, Porcius Cato, alius consul. Duces autem adversus Romanos Picentibus et Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius Asinius, T. Herennius, A. Cluentius. A Romanis bene contra eos pugnatum est a C. Mario, qui sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime tamen a L. Cornelio Sulla, qui inter alia egregia ita Cluentium, hostium ducem, cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum amitteret. Quadriennio cum gravi tamen calamitate hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per L. Cornelium Sullam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa strenue, sed praetor, egisset.

  4

  Anno urbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellum civile commotum est, eodem anno etiam Mithridaticum. Causam bello civili C. Marius sexiens consul dedit. Nam cum Sulla consul contra Mithridatem gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat, mitteretur, isque exercitum in Campania paulisper teneret, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae tollerentur, Marius adfectavit, ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit. Illic contra Marium et Sulpicium dimicavit. Primus urbem Romam armatus ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque ita ordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et L. Cornelio Cinna ad Asiam profectus est.

 

‹ Prev