Complete Works of Frontinus
Page 28
III.
De continentia.
IV.
De iustitia.
V.
De constantia.
VI.
De affectu et moderatione.
VII.
De variis consiliis.
I. De Disciplina
[1] P. Scipio ad Numantiam corruptum superiorum ducum socordia exercitum correxit dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus cotidiana exercitatione militibus. Quibus cum frequens iniungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, vada fluminum pedibus traicere assuesceret miles, exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignaviam, frangente delicatioris usus ac parum necessaria expeditioni vasa. Quod maxime notabiliter accidit C. Memmio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: “mihi paulisper, tibi et rei publicae semper nequam eris.”
[2] Q. Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pari severitate restituit, cum insuper prohibuisset alia carne quam assa elixave milites uti.
[3] Pyrrhus dilectatori suo fertur dixisse: “tu grandes elige, ego, eos fortes reddam.”
[4] L. Paulo et C. Varrone consulibus milites primo iure iurando adacti sunt; antea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabantur, ceterum ipsi inter se coniurabant se fugae atque formidinis causa non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli petendi feriendive hostis aut civis servandi causa.
[5] Scipio Africanus, cum ornatum scutum elegantius cuiusdam vidisset, dixit non mirari se, quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii quam in gladio haberet.
[6] Philippus, cum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos calones habere permisit, peditibus autem denis singulos, qui molas et funes ferrent; in aestiva exeuntibus triginta dierum farinam collo portari imperavit.
[7] C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militis in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset; unde et proverbium tractum est “muli Mariani”.
[8] Theagenes Atheniensis, cum exercitum Megaram duceret, petentibus ordines respondit ibi se daturum. Deinde clam equites praemisit eosque hostium specie impetum in suos retorquere iussit. Quo facto cum quos secum habebat tamquam ad hostium occursum praepararentur, permisit ita ordinari aciem, ut quo quis voluisset loco consisteret; cum inertissimus quisque retro se dedisset, strenui autem in frontem prosiluissent, ut quemque invenerat stantem, ita ad ordines militiae provexit.
[9] Lysander Lacedaemonius egressum via quendam castigabat. Cui dicenti ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse respondit: “ne speciem quidem rapturi praebeas volo.”
[10] Antigonus, cum filium suum audisset devertisse in eius domum, cui tres filiae insignes specie essent, “audio”, inquit, “fili, anguste habitare te pluribus dominis domum possidentibus: hospitium laxius accipe”; iussoque commigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus hospitio matris familias uteretur.
[11] Q. Metellus consul, quamvis nulla lege impediretur, quin filium contubernalem perpetuum haberet, maluit tamen eum in ordine merere.
[12] P. Rutilius consul, cum secundum leges in contubernio suo habere posset filium, in legione militem fecit.
[13] M. Scaurus filium, quod in saltu Tridentino loco hostibus cesserat, in conspectum suum venire vetuit. Adulescens verecundia ignominiae pressus mortem sibi conscivit.
[14] Castra antiquitus Romani ceteraeque gentes passim per corpora cohortium velut mapalia constituere soliti erant, cum solos urbium muros nosset antiquitas. Pyrrhus Epirotarum rex primus totum exercitum sub eodem vallo continere instituit. Romani deinde, victo eo in campis Arusinis circa urbem Malventum, castris eius potiti et ordinatione notata paulatim ad hanc usque metationem, quae nunc effecta est, pervenerunt.
[15] P. Nasica in hibernis, quamvis classis usus non esset necessarius, ne tamen desidia miles corrumperetur aut per otii licentiam sociis iniuriam inferret, navis aedificare instituit.
[16] M. Cato memoriae tradidit in furto comprehensis inter commilitones dextras esse praecisas aut, si lenius animadvertere voluissent, in principiis sanguinem missum.
[17] Clearchus, dux Lacedaemoniorum, exercitui dicebat imperatorem potius quam hostem metui debere, significans eos, qui in proelio dubiam mortem timuissent, certum, si deseruissent, manere supplicium.
[18] Appii Claudii sententia senatus eos, qui a Pyrrho, rege Epirotarum, capti et postea remissi erant, equites ad pedites redegit, pedites ad levem armaturam, omnibus extra vallum iussis tendere, donec bina hostium spolia singuli referrent.
[19] Otacilius Crassus consul eos, qui ab Hannibale sub iugum missi redierant, tendere extra vallum iussit, ut immuniti assuescerent periculis et adversus hostem audentiores fierent.
[20] P. Cornelio Nasica Decimo Iunio consulibus, qui exercitum deseruerant, damnati virgis caesi publice venierunt.
[21] Domitius Corbulo in Armenia duas alas et tres cohortes, quae ad castellum Initia hostibus cesserant, extra vallum iussit tendere, donec adsiduo labore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam.
[22] Aurelius Cotta consul, cum ad opus equites necessitate cogente iussisset accedere eorumque pars detractasset imperium, questus apud censores effecit, ut notarentur; a patribus deinde obtinuit, ne eis praeterita aera procederent; tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt omniumque consensu stabilita disciplina est.
[23] Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quae hostibus cesserant, testamentum facere iussas ad locum reciperandum remisit, minatus non nisi post victoriam receptum iri.
[24] P. Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad Sirim victum ducere Saepinum ibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere.
24a Senatus, cum turpiter fugati eius milites essent, decrevit, ne auxilia eis summitterentur, nisi captis eius . . .
[25] Legionibus, quae Punico bello militiam detractaverant, in Siciliam velut relegatis per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est.
[26] L. Piso C. Titium praefectum cohortis, quod loco fugitivis cesserat, cinctu togae praeciso, soluta tunica, nudis pedibus in principiis cotidie stare, dum vigiles venirent, iussit, conviviis et balneo abstinere.
[27] Sulla cohortem et centuriones, quorum stationem hostis perruperat, galeatos et discinctos perstare in principiis iussit.
[28] Domitius Corbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitum, quia hostibus cesserat et parum instructam armis alam habebat, vestimenta per lictorem scidit eidemque ut erat foedato habitu perstare in principiis, donec mitterentur, imperavit.
[29] Atilius Regulus, cum ex Samnio in Luceriam transgrederetur exercitusque eius obviis hostibus aversus esset, opposita cohorte iussit fugientes pro desertoribus caedi.
[30] Cotta consul in Sicilia in Valerium, nobilem tribunum militum ex gente Valeria, virgis animadvertit.
[31] Idem P. Aurelium sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Lipararum, ipse ad auspicia repetenda Messanam transiturus, praefecerat, cum agger incensus et capta castra essent, virgis caesum in numerum gregalium peditum referri et muneribus fungi iussit.
[32] Fulvius Flaccus censor Fulvium fratrem suum, quia legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis dimiserat, senatu movit.
[33] M. Cato ab hostili litore, in quo per aliquot dies manserat, cum ter dato profectionis signo classem solvisset et relictus e militibus quidam a terra voce et gestu expostularet, uti tolleretur, circumacta ad litus universa classe, comprehensum supplicio affici iussit et, quem occisuri per ignominiam hostes fuerant, exemplo potius impendit.
[34] Appius Claudius ex his, qui loco cesserant, decimum quemque militem sorte ductum fusti percussit.
[35] Fabius Rullus consul ex duabus legionibus, quae loco cesserant, sorte ductos in conspectu militum securi percussit.
[36] Aquilius ternos ex centuriis, quarum statio ab hoste perrupta erat, securi percussit.
[37] M. Antonius, cum agger ab hostibus incensus esset, ex his, qui in opere fuerant, duarum cohortium militem decima
vit et in singulos ex his centuriones animadvertit, legatum cum ignominia dimisit, reliquis ex legione hordeum dari iussit.
[38] In legionem, quae Regium oppidum iniussu ducis diripuerat, animadversum est ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur; praeterea senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire vel lugere fas esset.
[39] L. Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitum, quod adversum edictum eius quamvis prospere pugnaverat, ad virgas poposcit, caesum securi percussurus; nec contentioni aut precibus militum concessit animadversionem eumque profugientem Romam persecutus est, ne ibi quidem remisso prius supplicii metu, quam ad genua eius et Fabius cum patre provolveretur et pariter senatus ac populus rogarent.
[40] Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra edictum patris cum hoste pugnaverat, quamvis victorem in conspectu exercitus virgis caesum securi percussit.
[41] Manlius filius, exercitu pro se adversus patrem seditionem parante, negavit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et obtinuit, ut ipsum puniri paterentur.
[42] Q. Fabius Maximus transfugarum dextras praecidit.
[43] C. Curio consul bello Dardanico circa Dyrrachium, cum ex quinque legionibus una seditione facta militiam detractasset securturamque se temeritatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectis armis velut in acie iussit. Post hoc seditiosam legionem inermem procedere discinctamque in conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, postero autem die similiter fossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari ab eo potuit, ne signa eius summitteret nomenque aboleret, milites autem in supplementum ceterarum legionum distribueret.
[44] Q. Fulvio Appio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in Siciliam a senatu relegati postulaverunt a consule M. Marcello, ut in proelium ducerentur. Ille senatum consuluit; senatus negavit sibi placere committi his rempublicam, qui eam deseruissent; Marcello tamen permisit facere, quod videretur, dum ne quis eorum munere vacaret neve donaretur neve quod praemium ferret aut in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea fuissent.
[45] M. Salinator consularis damnatus est a populo, quod praedam non aequaliter diviserat militibus.
[46] Cum ab Liguribus in proelio Q. Petilius consul interfectus esset, decrevit senatus, uti ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota infrequens referretur, stipendium ei annuum non daretur, aera reciderentur.
II. De Effectu Disciplinae
[1] Bruti et Cassi exercitus, memoriae proditum est, bello civili cum una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluvium, in quo pontem iungi oportebat, pervenisset, Cassi tamen exercitum et in efficiendo ponte et in maturando transitu praecessisse; qui vigor disciplinae effecit, ne solum in operibus, verum et in summa belli praestarent Cassiani Brutianos.
[2] C. Marius, cum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui sub Rutilio et qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum quamquam minorem, quia certioris disciplinae arbitrabatur, praeoptavit.
[3] Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis disciplina correcta Parthos sustinuit.
[4] Alexander Macedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre disciplinae assuefactis orbem terrarum adgressus innumerabiles hostium copias vicit.
[5] Cyrus bello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas difficultates superavit.
[6] Epaminondas, dux Thebanorum, quattuor milibus hominum, ex quibus CCCC tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum viginti quattuor milium peditum, equitum mille sescentorum vicit.
[7] A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superata sunt.
[8] Eadem Graecorum [proelio] quattuordecim milia amissis ducibus, reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per iniqua et ignota loca incolumia reversa sunt.
[9] Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatus, cum vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos.
III. De Continentia
[1] M. Catonem vino eodem quo remiges contentum fuisse traditur.
[2] Fabricius, cum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono ei daret, non accepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere.
[3] Atilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut se coniugem liberosque tolararet agello, qui colebatur per unum vilicum; cuius audita morte scripsit senatui de successore, destitutis rebus obitu servi necessariam esse praesentiam suam.
[4] Cn. Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum, quas ob inopiam publice dotavit senatus.
[5] Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerum administrationem in maxima paupertate defuncti.
[6] Epaminondas, dux Thebanorum, tantae abstinentiae fuit, ut in suppellectili eius praeter stoream et unicum veru nihil inveniretur.
[7] Hannibal surgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat; crepusculo demum ad cenam vocabat neque amplius quam duobus lectis discumbebatur apud eum.
[8] Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam humum sagulo tectus somnos capiebat.
[8] Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem accepto pane vesci solitum.
[10] Idem et de Alexandro Macedone dicitur.
[11] Masinissam, nonagensimum aetatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus.
[12] M’. Curius, cum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis.
[13] Universi quoque exercitus notabilis saepe fuit continentia, sicut eius qui sub M. Scauro meruit. Namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die abeunte exercitu intactis fructibus relictam.
[14] Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo bello, quod Iulius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, quae ad Civilem desciverat, cum adveniente exercitu Caesaris populationem timeret, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi.
[15] L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam provincias tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.
IV. De Iustitia
[1] Camillo Faliscos obsidenti ludi magister liberos Faliscorum tamquam ambulandi causa extra murum eductos tradidit, dicens retentis eis obsidibus necessario civitatem imperata facturam. Camillus non solum sprevit perfidiam, sed et restrictis post terga manibus magistrum virgis agendum ad parentes tradidit pueris, adeptus beneficio victoriam, quam fraude non concupierat, nam Falisci ob hanc iustitiam sponte ei se dediderunt.
[2] Ad Fabricium, ducem Romanorum, medicus Pyrrhi, Epirotarum regis, pervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenum, si merces sibi, in qua operae pretium foret, constitueretur. Quo facinore Fabricius egere victoriam suam non arbitratus regi medicum detexit atque ea fide meruit, ut ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum.
V. De Constantia
[1] Cn. Pompeius minantibus direpturos pecuniam militibus, quae in triumpho ferretur, Servilio et Glaucia cohortantibus, ut divideret eam, ne seditio fieret, affirmavit non triumphaturum se potius sed moriturum, quam licentiae militum succumberet, castigatisque oratione gravi laureatos fasces obiecit, ut ab illorum inciperent direptione; eaque invidia redegit eos ad modestiam.
[2] C. Caesar, seditione in tumultu civilium armorum facta, maxime animis tumentibus, legionem totam exauctoravit, ducibus seditionis securi percussis; mox eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantis restituit et optimos milites habuit.
[3] P
ostumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militibus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur, et arrepto signo hostis primus invasit; quem secuti victoriam adepti sunt.
[4] Claudius Marcellus, cum in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendae regionis qua evaderet causa equum in orbem flexit, deinde cum omnia esse infesta vidisset, precatus deos in medios hostis irrupit; quibus inopinata audacia perculsis ducem quoque eorum trucidavit atque, ubi spes salutis vix superfuerat, inde opima rettulit spolia.
[5] L. Paulus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equom Lentulo, quo fugeret, superesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluit, sed in eo saxo, cui se vulneratus acclinaverat, persedit, donec ab hostibus oppressus confoderetur.
[6] Varro, collega eius, vel maiore constantia post eandem cladem vixit gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rem publicam. Non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit; et barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse.
[7] Sempronius Tuditanus et Cn. Octavius tribuni militum omnibus fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes; de cunctantibus XII omnino equitibus, L. Peditibus, qui comitari sustinerent, repertis incolumes Canusium pervenerunt.
[8] C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum profectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium erupit.
[9] P. Decius tribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit. Avocatus in diversum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias nocte eruptione facta cum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.