by Frontinus
runcae. Quidquid autem secundum hanc condicionem in longitudinem est delimitatum, per strigas appellatur; quidquid per endi quam si iacentia ut[i]atur. Est et pascuorum proprietas pertinens ad fundos, sed in commune; propter quod ea conpascua multis locis in Italia communia appellantur, quibusdam provinciis pro indiviso. -
Ager est arcifinius, qui nulla mensura continetur. Finitur secundum antiquam observationem fluminibus, fossis, montibus, viis, arboribus ante missis, aquarum divergiis et si qua loca ante a possessore potuerunt optineri. Nam ager arcifinius, sicut ait Varro, ab arcendis hostibus est appellatus: qui postea interventu litium per ea loca quibus finit terminos accipere coepit. In his agris nullum ius subsicivorum intervenit. Subsicivum est, quod a subsecante linea nomen accepit [subsicivum]. Subsicivorum genera sunt duo: unum quod in extremis adsignatorum agrorum finibus centuria expleri non potuit; aliud genus subsicivorum, quod in mediis adsignationibus et integris centuriis intervenit. Quidquid enim inter IIII limites minus quam intra clusum est fuerit adsignatum, in hac remanet appellatione, ideo quod is modus, qui adsignationi superest, linea cludatur et subsecetur. Nam et reliquarum mensurarum actu quidquid inter normalem lineam et extremitatem interest subsicivum appellamus.
Est et ager similis subsicivorum condicioni extra clusus et non adsignatus; qui si rei publicae populi Romani aut ipsius coloniae, cuius fine circumdatur, sive peregrinae urbis aut locis sacris aut religiosis a
Ager extra clusus est
DE ARTE MENSORIA
Principium artis mens
Haec ubique una ratione fieri multiplex locorum natura non patitur, oppositis ex alia parte montibus, alia flumine aut ripis aut quadam iacentis soli voragine, cum pluribus confragosorum locorum iniquitatibus, saepe et cultur
Cuiuscumque loci mensura agenda fuerit, eum circumire ante omnia oportet, et ad omnes angulos signa ponere, quae normaliter ex rigore cogantur; posito deinde et perpenso ferramento rigorem secundum
Si fuerit ergo vallis quae conspectum agentis exsuperet, per ipsam moetis ad ferramentum adpositis erit descendendum. Cuius rigoris incessum ut s
Conpressiorem autem vallem et ultra quam pr
Cultellandi ratio quae sit, saepe quaeritur, cu
Quod si monti ordinat semina nasc
DE CONTROVERSIIS
Materiae controversiarum sunt duae, finis et locus. Harum alterutra continetur quidquid ex agro disconvenit. sed quoniam in his quoque partibus singulae controversiae diversas habent condiciones, proprie sunt nominandae. Vt potui ergo conprehendere, genera sunt controversiarum XV: de positione terminorum, de rigore, de fine, de loco, de modo, de proprietate, de possessione, de alluvione, de iure territorii, de subsicivis, de locis publicis, de locis sacris et religiosis, de aqua pluvia arcenda, de itineribus.
De positione terminorum controversia est inter duos pluresve vicinos: inter duos, an rigore sit ceterorum sive ratione[s]; inter plures, trifinium faciat an quadrifinium. de horum
De rigore controversia est finitimae condicionis, quotiens inter duos pluresve terminos ordinatos sive quae alia signa secundum legem Mamiliam intra quinque pedes agitur.
De fine similis est controversia [nec dubium est quin supra de finis condicione dixerim]; nam et eadem lege continetur et de quinque pedum agitur latitudin
De modo controversia est in agro adsignato: agitur enim de antiquorum nominum propria defensione; ut si L. Titius dextra decimanum tertium, citra cardinem quartum, acceperit sortis suae partes tres sive quod huic simile, quartam habeat in quacumque proxima centuria: huic enim universitati limes finem non faci
t, etiam si publico itineri serviat. - Nam et in ceteris agris de modo fit controversia, quotiens [re]promissioni modus non quadrat.
De proprietate controversia est plerumque,
Nam et per hereditates aut emptiones eius generis controversiae fiunt, de quibus iure ordinario litigatur. De possessione controversia est, de qua ad interdictum, hoc est iure ordinario, litigatur.
De alluvione fit controversia fluminum infestatione. Haec
De iure territorii controversia est de
De subsicivis controversia est, quotiens aliqua pars centuriae sive tota non est adsignata et possidetur. Aut quidquid de extremitate perticae possessor proximus aliusve detinebit, ad subsicivorum controversiam pertinebit.
De locis publicis sive populi Romani sive coloniarum municipiorumve controversia est, quotiens ea loca, quae neque adsignata neque vendita fuerint
De locis relictis et extraclusis controversia est in agris adsignatis. Relicta autem loca sunt, quae sive locorum iniquitate sive arbitrio conditoris [relicta] limites non acceperunt. Haec sunt iuris subsicivorum. Extraclusa loca sunt aeque iuris subsicivorum, quae ultra limites et
De locis sacris et religiosis controversiae plurimae nascuntur, quae iure ordinario finiuntur, nisi si de locorum eorum modo agitur; ut lcorum publicorum in montibus aut aedium, quibus secundum instrumentum fines restituuntur; similiter locorum religiosorum, quibus secundum cautiones modus est restituendus. Habe
De aquae pluviae transitu controversia est, in qua si collectus pluvialis aquae transversum secans finem in alterius fundum influit, et disconvenit, ad ius ordinarium pertinebit: quod si per ordinationem finis ipsius agitur, exigit mensoris interventum [et controversia tollitur].
De itineribus controversia est quae in arcifiniis agris iure ordinario finitur, in assignatis mensurarum ratione. Omnes enim limites secundum legem colonicam itineri publico servire debent: sed multi exigent
Est et controversiae genus quod ad solum non pertinet, de arborum fructibus, earum quae in fine sunt sive intra, nec ullam ad radicem habent controversiam, quotiens inclinatae in alterutram partem fructum iactaverunt, inter adfines moent disputationem.
DE LIMITIBUS
Limitum prima origo, sicut Varro descripsit, a[d] disciplina[m] pectare scripserunt. Aruspices altera[m] linea[m] a septentrione ad meridianum diviserunt terram,
Ab hoc fundamento maiores nostri in agrorum mensura videntur constituisse rationem. Primum duo limites duxerunt; unum ab oriente in occasum, quem vocaverunt decimanum; alterum a meridiano ad septentrionem, quem cardinem appellaverunt. Decimanus autem dividebat agrum dextra et sinistra, cardo citra et ultra. Quare decimanus a decem potius quam a duobus, cum omnis ager eo fine in duas dividatur partes? Vt duopondium [et duoviginti] quod dicebant antiqui, nunc dicitur
Postea hoc ignorantes non nulli aliud secuti, ut quidam agri magnitudinem, qui qua longior erat, fecerunt decumanum. Quidam non ortum pectant, sed ita adversi sunt, ut sint contra septentrionem; ut in agro Campano qui est circa Capuam, ubi est kardo in oriente[m> et decumanus in meridianum.
Ab his duobus omnes agri partes nominantur. Reliqui limites fiebant angustiores et inter se distabant par[t]ibus intervallis. Qui spectabant in oriente
Haec vocabula in lege, quae est in agro Uritano in Gallia, item in quibusdam locis adhuc permanere dicuntur. Limites autem appellati transvers s
Primum agri modum fecerunt quattuor limitibus clausum [figuram similem:], plerumque cent
Optima[e] ergo ac rationalis agrorum constitutio est, cuius decimani ab oriente in occidentem diriguntur, kardines a meridiano in septentrionem. Multi mobilem solis ortum et occasum secuti variarunt hanc rationem. Sic uticreverunt. Et sic per totum orbem terrarum est unaquaeque limitum constitutio, ubi proxima * * *
Sunt et aliae limitum condiciones, quae ad solum non pertinent [, hoc est ad artem nostram]. Solum autem quodcumque coloniae est adsignatum, id universum pertica appellatur: q
uidquid huic universitati adplicitum est ex alterius civitatis fine, [sine solidum sive
The Dual Texts
The Aqua Claudia near the Caelian and the Palatine Hills, Rome — in AD 97, Frontinus was appointed Water Commissioner of the aqueducts at Rome by Nerva, an office only conferred upon persons of very high standing.
DUAL LATIN AND ENGLISH TEXTS
Translated by Charles E. Bennett
In this section, you can view a section by section text of Frontinus’ works, alternating between the original Latin and Bennett’s English translations.
CONTENTS
STRATEGEMATA — Stratagems
LIBER PRIMUS — BOOK I
I. De Occultandis Consiliis
II. De Explorandis Consiliis Hostium
III. De Constituendo Statu Belli
IV. De Transducendo Exercitu per Loca Hosti Infesta
V. De Evadendo ex Locis Difficillimis
VI. De Insidiis in Itinere Factis
VII. Quemadmodum ea, quibus Deficiemur, Videantur non Deesse aut Usus eorum Expleatur
VIII. De Distringendis Hostibus
IX. De Seditione Militum Compescenda
X. Quemadmodum Intempestiva Postulatio Pugnae Inhibeatur
XI. Quemadmodum Incitandus Sit ad Proelium Exercitus
XII. De Dissolvendo Metu, Quem Milites ex Ominibus
LIBER SECUNDUS — BOOK II
I. De Tempore ad Pugnam Eligendo