Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 278

by Pliny the Elder


  ver ergo aperit navigantibus maria, cuius in principio favonii hibernum molliunt caelum sole aquarii xxv obtinente partem. is dies sextus februarias ante idus. conpetit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque lustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam a. d. viii kalendas martias chelidonian vocant ab hirundinis visu, nonnulli vero ornithian, uno et lxx die post brumam ab adventu avium flantem per dies viiii. favonio contrarius est quem subsolanum appellavimus. dat aestatem exortus vergiliarum in totidem partibus tauri vi diebus ante maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento septentrione contrario. ardentissimo autem aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies xv ante augustas kalendas est. huius exortum diebus viii ferme aquilones antecedunt, quos prodromos appellant. post biduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant diebus xl. quos etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod exoritur xi diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc corus incipit. corus autumnat; huic est contrarius vulturnus. post id aequinoctium diebus fere iiii et xl vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in iii idus novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso est africus. ante brumam autem vii diebus totidemque post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen ii dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experiri maria; nunc idem avaritia cogit.

  ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione diximus spirare et vicinus iis corus. hi et reliquos conpescunt et nubes abigunt. umidi africus et praecipue auster italiae. narrant et in ponto caecian in se trahere nubes. sicci corus et vulturnus, praeterquam desinentes. nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat et corus. aestuosus auster, tepidi vulturnus et favonius. iidem subsolano sicciores, et in totum omnes a septentrione et occidente sicciores quam a meridie et oriente. saluberrimus autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus, fortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo spirante creduntur animantes. etesiae noctu desinunt fere et a tertia diei oriuntur. in hispania et asia ab oriente flatus est eorum, in ponto ab aquilone, reliquis in partibus a meridie. spirant autem et a bruma, cum vocantur ornithiae, sed leniores et paucis diebus. permutant et duo naturam cum situ: auster africae serenus, aquilo nubilus. omnes venti vicibus suis spirant, maiore ex parte autem ut contrarius desinenti incipiat. cum proximi cadentibus surgunt, a laevo latere in dextrum ut sol ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime luna decernit. isdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone, quoniam ille inferus ex imo mari spirat, hic summo. ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari fere desinunt numero, quae observatio et in aliis multis rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget exoriens, occidens, conprimit meridianus aestivis temporibus. itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussae adaperuere caelum. omnium quidem - si libeat observare minimos ambitus - redire easdem vices quadriennio exacto eudoxus putat, non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium lustri eius semper intercalario anno caniculae ortu. de generalibus ventis haec.

  nunc de repentinis flatibus, qui exhalante terra, ut dictum est, coorti rursusque deiecti, interim obducta nubium cute, multiformes exsistunt. vagi quippe et ruentes torrentium modo, ut aliquis placere ostendimus, tonitrua et fulgura edunt. maiore vero inlati pondere incursuque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, quae vocatur a graecis ecnephias; sin vero depresso sinu artius rotati effregerunt, sine igni, hoc est sine fulmine, verticem faciunt, qui typhon vocatur, id est vibratus ecnephias. defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida, convolvens versansque et ruinam suam illo pondere adgravans ac locum ex loco mutans rapida vertigine, praecipua navigantium pestis, non antemnas modo, verum ipsa navigia contorta frangens, tenui remedio aceti in advenientem effusi, cui frigidissima est natura. idem inlisu ipso repercussus correpta secum in caelum refert sorbetque in excelsum. quod si maiore depressae nubis eruperit specu, sed minus lato quam procella, nec sine fragore, turbinem vocant, proxima quaeque prosternentem. idem ardentior accensusque, dum furit, prester vocatur, amburens contacta pariter et proterens. non fit autem aquilonius typhon, nec nivalis aut nive iacente ecnephias. quod si simul rupit nubem exarsitque et ignem habuit, non postea concepit, fulmen est. distat a prestere quo flamma ab igni. hic late funditur flatu, illud conglobatur impetu. vertex autem remeando distat a turbine et quo stridor a fragore, procella latitudine ab utroque, disiecta nube verius quam rupta. fit et caligo beluae similis in nube, dira navigantibus. vocatur et columna, cum spissatus umor rigensque ipse se sustinet, ex eodem genere et aulon, cum veluti fistula nubes aquam trahit.

  hieme et aestate rara fulmina contrariis de causis, quoniam hieme densatus ae+r nubium crassiore corio spissatur, omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei vaporis exstinguit. quae ratio inmunem scythiam et circa rigentia a fulminum casu praestat, e diverso nimius ardor aegyptum, siquidem calidi siccique halitus terrae raro admodum tenuesque et infirmas densantur in nubes. vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis hiemisque causis, qua ratione crebra in italia, quia mobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper quodammodo vernat vel autumnat. italiaeque partibus iis, quae a septentrione descendunt ad teporem, qualis est urbis et campaniae tractus, iuxta hieme et aestate fulgurat, quod non in alio situ.

  fulminum ipsorum plura genera traduntur. quae sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant; quae umida, non urunt, sed infuscant. tertium est quod clarum vocant, mirificae maxime naturae, quo dolia exhauriuntur intactis operimentis nulloque alio vestigio relicto, aurum et aes et argentum liquatur intus, sacculis ipsis nullo modo ambustis ac ne confuso quidem signo cerae. marcia, ... princeps romanorum, icta gravida partu exanimato ipsa citra ullum aliud incommodum vixit. in catilinianis prodigiis pompeiano ex municipio m. herennius decurio sereno die fulmine ictus est.

  tuscorum litterae novem deos emittere fulmina existimant, eaque esse undecim generum; iovem enim trina iaculari. romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes iovi, nocturna summano, rariora sane eadem de causa frigidioris caeli. etruria erumpere terra quoque arbitratur, quae infera appellat, brumali tempore facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae terrena existimant, non illa generalia nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumentum evidens, quod omnia superiora e caelo decidentia obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant terrena, rectos. et quae ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt, cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. a saturni ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut cremantia a martis, qualiter cum volsinii, oppidum tuscorum opulentissimum, totum concrematum est fulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut primo patrimonio facta aut natali die, publica non ultra tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi.

  exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus fama etruriae est, impetratum volsinios urbem depopulatis agris subeunte monstro, quod vocavere oltam, evocatum a porsina suo rege. et ante eum a numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradidit l. piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite tullum hostilium ictum fulmine. lucosque et aras et sacra habemus interque statores ac tonantes et feretrios elicium quoque accepimus iovem. varia in hoc vitae sententia et pro cuiusq
ue animo. imperare naturae sacra audacis est credere, nec minus hebetis beneficiis abrogare vires, quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die praecinat et an peremptura sint factum aut prius alia facta quae lateant, innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias certa alias dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero quae sunt in his memorabilia non omittemus.

  fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri, cum simul fiant, certum est, nec mirum, quoniam lux sonitu velocior, ictum autem et sonitum congruere ita modulante natura, sed sonitum profecti esse fulminis, non inlati, etiamnum spiritum ociorem fulmine, ideo quati prius omne et adflari quam percuti, nec quemquam tangi qui prior viderit fulmen aut tonitrua audierit. laeva prospera existimantur, quoniam laeva parte mundi ortus est. nec tam adventus spectatur quam reditus, sive ab ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto spiritus remeat. in sedecim partes caelum in eo spectu divisere tusci. prima est a septemtrionibus ad aequinoctialem exortum, secunda ad meridiem, tertia ad aequinoctialem occasum, quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad septemtriones. has iterum in quaternas divisere partes, ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario appellavere dextras. ex iis maxime dirae quae septemtriones ab occasu attingunt. itaque plurimum refert unde venerint fulmina et quo concesserint. optimum est in exortivas redire partes. ideo cum a prima caeli parte venerint et in eandem concesserint, summa felicitas portendetur, quale sullae dictatori ostentum datum accepimus. cetera ad ipsius mundi portionem minus prospera aut dira. quaedam fulgura enuntiare non putant fas nec audire, praeterquam si hospiti indicentur aut parenti. magna huius observationis vanitas tacta iunonis aede romae deprehensa est Scauro consule, qui mox princeps fuit. noctu magis quam interdiu sine tonitribus fulgurat.

  vnum animal, hominem, non semper exstinguit, cetera ilico, hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot beluae viribus praestent. omnia contrarias incubant partes. homo, nisi convertatur in percussas, non respirat. superne icti considunt. vigilans ictus coniventibus oculis, dormiens patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari fas non est, condi terra religio tradidit. nullum animal nisi exanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore. ex iis, quae terra gignuntur, lauri fruticem non icit nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram. ideo pavidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus beluarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. in italia inter tarracinam et aedem feroniae turres belli civilis temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta.

  praeter haec inferiore caelo relatum in monumenta est lacte et sanguine pluisse m’. acilio c. porcio cos. et saepe alias, sicut carne p. volumnio servio sulpicio cos., exque ea non perputruisse quod non diripuissent aves, item ferro in lucanis anno ante quam M. Crassus a parthis interemptus est omnesque cum eo lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat. effigies quo pluit ferri spongiarum similis fuit. haruspices praemonuerunt superna volnera. l. autem paulo c. marcello cos. lana pluit circa castellum carissanum, iuxta quod post annum t. annius milo occisus est. eodem causam dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni relatum est.

  armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo cimbricis bellis accepimus, crebroque et prius et postea. tertio vero consulatu mari ab amerinis et tudertibus spectata arma caelestia ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quae ab occasu erant. ipsum ardere caelum minime mirum est et saepius visum maiore igni nubibus correptis.

  celebrant graeci anaxagoran clazomenium olympiadis lxxviii secundo anno praedixisse caelestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e sole, idque factum interdiu in thraciae parte ad aegos flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod si quis praedictum credat, simul fateatur necesse est, maioris miraculi divinitatem anaxagorae fuisse solvique rerum naturae intellectum et confundi omnia, si aut ipse sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur. decidere tamen crebro non erit dubium. in abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem in media terrarum casurum idem anaxagoras praedixisse narretur. colitur et cassandriae, quae potidaea quondam vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in vocontiorum agro paulo ante delatum.

  arcus vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi, colorumque varietatem mixtura nubium, ignium, ae+ris fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu, quamvis aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi xxx luna posse fieri. fiunt autem hieme maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa solstitium longissimis diebus, bruma vero id est brevissimis frequenter, iidem sublimes humili sole humilesque sublimi, et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi, meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo.

  cetera eiusdem naturae non multis dubia esse video: grandinem conglaciato imbre gigni et nivem eodem umore mollius coacto, pruinam autem ex rore gelido; per hiemem nives cadere, non grandines, ipsasque grandines interdiu saepius quam noctu, et multo celerius resolvi quam nives; nebulas nec aestate nec maximo frigore exsistere, rores neque gelu neque ardoribus neque ventis nec nisi serena nocte; gelando liquorem minui, resolutaque glacie non eundem inveniri modum; varietates colorum figurarumque in nubibus cerni, prout admixtus ignis superet aut vincatur.

  praeterea quasdam proprietates quibusdam locis esse, roscidas aestate africae noctes, in italia locris et in lacu velino nullo non die apparere arcus, rhodi et syracusis numquam tanta nubila obduci, ut non aliqua hora sol cernatur, qualia aptius suis referentur locis. haec sint dicta de ae+re.

  sequitur terra, cui uni rerum naturae partium eximia propter merita cognomen indidimus maternae venerationis. sic hominum illa, ut caelum dei, quae nos nascentes excipit, natos alit semelque editos et sustinet semper, novissime conplexa gremio iam a reliqua natura abdicatos, tum maxime ut mater operiens, nullo magis sacra merito quam quo nos quoque sacros facit, etiam monimenta ac titulos gerens nomenque prorogans nostrum et memoriam extendens contra brevitatem aevi, cuius numen ultimum iam nullis precamur irati grave, tamquam nesciamus hanc esse solam quae numquam irascatur homini. aquae subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, praecipitantur in torrentes, aer densatur nubibus, furit procellis: at haec benigna, mitis, indulgens ususque mortalium semper ancilla, quae coacta generat, quae sponte fundit, quos odores saporesque, quos sucos, quos tactus, quos colores! quam bona fide creditum faenus reddit! quae nostra causa alit! pestifera enim animantia, vitali spiritu habente culpam: illi necesse est semina excipere et genita sustinere; sed in malis generantium noxa est. illa serpentem homine percusso amplius non recipit poenasque etiam inertium nomine exigit. illa medicas fundit herbas et semper homini parturit. quin et venena nostri miseritam instituisse credi potest, ne in taedio vitae fames, mors terrae meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe, ne lacerum corpus abrupta dispergerent, ne laquei torqueret poena praepostera incluso spiritu, cui quaereretur exitus, ne in profundo quaesita morte sepultura pabulo fieret, ne ferri cruciatus scinderet corpus. ita est, miserita genuit id, cuius facillimo haustu inlibato corpore et cum toto sanguine exstingueremur, nullo labore, sitientibus similes, qualiter defunctos non volucres, non ferae attingerent terraeque servaretur qui sibi ipsi periisset. verum fateamur: terra nobis malorum remedium genuit, nos illud vitae facimus venenum. non enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur nec tamen quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset. adversus unam quippe naturae partem ingrati sumus. quas non ad delicias quasque non ad contumelias servit homini in maria iacitur aut, ut freta admittamus, eroditur. aquis,
ferro, igni, ligno, lapide, fruge omnibus cruciatur horis multoque plus, ut deliciis quam ut alimentis famuletur nostris. et tamen quae summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua! ferae enim, credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas manus. non inter serpentes fodimus et venas auri tractamus cum veneni radicibus placatiore tamen dea ob haec, quod omnes hi opulentiae exitus ad scelera caedesque et bella tendunt, quodque sanguine nostro rigamus insepultisque ossibus tegimus, quibus tamen velut exprobrato furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat.

  inter crimina ingrati animi et hoc duxerim quod naturam eius ignoramus. est autem figura prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus terrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate, tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta liniarum conprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis efficiat, id quod ipsa rerum natura cogit, non isdem causis, quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique incumbit. haec ut solida ac conferta adsurgit intumescenti similis extraque protenditur. mundus in centrum vergit, at terra exit a centro, inmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.

 

‹ Prev