Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 295
a mossylico promunturio atlanticum mare incipere vult iuba praeter mauretanias suas gadis usque navigandum coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non est. a promunturio indorum quod vocetur lepte acra, ab aliis drepanum, proponit recto cursu praeter exustam ad malichu insulam [30xv]30 p. esse, inde ad locum quem vocant sceneos [ccxxv] p., inde ad insulas adanu [cl]: sic fieri ad apertum mare [30xviii]30 [lxxv] p. reliqui omnes propter ardorem solis navigari posse non putaverunt. quin et commercia ipsa infestant ex insulis arabes, ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos insternentes ponte piraticam exercent sagittis venenatis. gentes trogodytarum idem iuba tradit therothoas a venatu dictos, mirae velocitatis, sicut ichthyophagos, natantes ceu maris animalia, bangenos, zangenas, thalibas, saxinas, sirechas, daremas, domazenes. quin et accolas nili a syene non aethiopum populos, sed arabum esse dicit usque meroen; solis quoque oppidum, quod non procul memphi in aegypti situ diximus, arabas conditores habere. sunt qui et ulteriorem ripam aethiopiae auferant adnectantque africae. ripas autem incoluere propter aquam. nos relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur ordine utrimque ponemus a syene.
et prius arabiae latere gens catadupi, deinde syenitae, oppida tacompson, quam quidam appellarunt thaticen, aramum, sesamos, andura, nasarduma, aindoma come cum arabeta et boggia, leupitorga, tantarene, emeae, chindita, noa, goploa, gistate, megadale, premni, nups, direa, patigga, bacata, dumana, radata, in quo felis aurea pro deo colebatur, boron, in mediterraneo mallo proximum meroae. sic prodidit bion. iuba aliter: oppidum munitum megatichos inter aegyptum et aethiopiam, quod arabes mirsion vocaverunt, dein tacompson, aramum, sesamum, pide, mamuda, orambim iuxta bituminis fontem, amodata, prosda, parenta, mania, tessata, gallas, zoton, grau comen, emeum, pidibotas, aendondacometas, nomadas in tabernaculis viventes, cistaepen, magadalen, parvam primin, nups, direlin, patingan, breves, magasneos, egasmala, cramda, denna, cadeum, atthena, batta, alanam, macua, scammos, goram in insula, ab iis abale, androgalim, serem, mallos, agocem.
ex africae latere tradita sunt eodem nomine tacompsos altera sive pars prioris, mogore, saea, aedosa, penariae, primis, magassa, buma, linthuma, spintum, sidop, censoe. pindicitor, acug, orsum, suara, maumarum, vrbim, mulon, quod oppidum graeci hypaton vocarunt, pagoarca, zamnes, unde elephanti incipiant, mambli, berressa, coetum. fuit quondam et epis oppidum contra meroen, antequam bion scriberet deletum.
haec sunt prodita usque meroen, ex quibus hoc tempore nullum prope utroque latere exstat. certe solitudines nuper renuntiavere principi neroni missi ab eo milites praetoriani cum tribuno ad explorandum, inter reliqua bella et aethiopicum cogitanti. intravere autem et eo arma romana Divi Augusti temporibus duce p. petronio, et ipso equestris ordinis praefecto aegypti. is oppida expugnavit, quae sola invenimus quo dicemus ordine, pselcin, primi, bocchin, forum cambusis, attenam, stadissim, ubi nilus praecipitans se fragore auditum accolis aufert. diripuit et napata. longissime autem a syene progressus est [dccclxx] p. nec tamen arma romana ibi solitudinem fecerunt: aegyptiorum bellis attrita est aethiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens etiam usque ad troiana bella memnone regnante. et syriae imperitasse eam nostroque litori aetate regis cephei patet andromedae fabulis.
simili modo et de mensura eius varia prodidere, primus dalion ultra meroen longe subvectus, mox aristocreon et bion et basilis, simonides minor etiam quinquennio in meroe moratus, cum de aethiopia scriberet. nam timosthenes, classium philadelphi praefectus, sine mensura dierum lx a syene meroen iter prodidit, eratosthenes [dcxxv], artemidorus [dc], sebosus ab aegypti extremis [30xvi]30 [lxxv], unde proxime dicti [30xii]30 [l]. verum omnis haec finita nuper disputatio est, quoniam a syene [dcccc lxxv] neronis exploratores renuntiavere his modis: a syene hieran sycaminon [liiii] p., inde tama [lxxii] regione euonymiton aethiopum, primi [cxx], acinam [lxiiii], pitaram [xxv], tergedum [cvi]. insulam gagauden esse in medio eo tractu; inde primum visas aves psittacos et ab altera, quae vocetur artigula, animal sphingion, a tergedo cynocephalos. inde nabata [lxxx]; oppidum id parvum inter praedicta solum. ab eo ad insulam meroen [ccclx]. herbas circa meroen demum viridiores, silvarumque aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque vestigia. ipsum oppidum meroen ab introitu insulae abesse [lxx] p., iuxtaque aliam insulam tadu dextro subeuntibus alveo, quae portum faceret. aedificia oppidi pauca; regnare feminam candacen, quod nomen multis iam annis ad reginas transiit; delubrum hammonis et ibi religiosum et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt armatorum [ccl] dare solitam, artificum [iii]. alii reges aethiopum xlv esse hodie traduntur. universa vero gens aetheria appellata est, deinde atlantia, mox a vulcani filio aethiope. animalium hominumque monstrificas effigies circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro orbas, alias sine linguis. pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine spirat potumque calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte provenientis ad vescendum. quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. quibusdam ante ptolemaeum lathyrum regem aegypti ignotus fuit usus ignium. quidam et pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus nilus oriretur. in ora autem ubi dicemus continui montes ardentibus similes rubent.
trogodytis et rubro mari a meroe tractus omnis superponitur, a napata tridui itinere ad rubrum litus, aqua pluvia ad usum conpluribus locis servata, fertilissima regione quae interest auri. ulteriora atabuli, aethiopum gens, tenent. dein contra meroen megabarri, quos aliqui adiabaros nominavere; oppidum habent apollinis. pars eorum nomades quae elephantis vescitur. ex adverso in africae parte macrobii, rursus a megabarris memnones et dabelli dierumque xx intervallo critensi. ultra eos dochi, dein gymnetes, semper nudi, mox anderae, mattitae, mesaches; hi pudore atri coloris tota corpora rubrica inlinunt. at ex africae parte medimni, dein nomades, cynocephalorum lacte viventes, alabi, syrbotae, qui octonum cubitorum esse dicuntur. aristocreon libyae latere a meroe oppidum tollen dierum v itinere tradit; inde dierum xii esar oppidum aegyptiorum qui psammetichum fugerint; in eo prodente se [ccc] habitasse; contra in arabico latere diaron oppidum esse eorum. bion autem sapen vocat quod ille esar; et ipso nomine advenas significari. caput eorum in insula sembobitin, et tertium in arabia sinat. inter montes autem et nilum simbarri sunt, phalliges, in ipsis vero montibus asachae multis nationibus. abesse a mari dicuntur dierum v itinere; vivunt elephantorum venatu. insula in nilo sembritarum reginae paret. ab ea nubaei aethiopes dierum viii itinere; oppidum eorum nilo inpositum tenupsis. sesambri, apud quos quadrupedes omnes sine auribus, etiam elephanti. at ex africae parte ptonebari, ptoemphani, qui canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes, harusbi oppido longe ab nilo sito, postea archisarmi, phalliges, marigarri, chasamari. bion et alia oppida in insulis tradit: a sembobiti meroen versus dierum toto itinere xx proximae insulae oppidum seberritarum sub regina et aliud asara, alterius oppidum darden; tertiam medoen vocant, in qua oppidum asel, quartam eodem quo oppidum nomine garroen. inde per ripas oppida nautis, modum, demadatin, secundum, collocat, secande, navectabe cum agro psegipta, candragori, arabam, summaram. regio supra sirbitum, ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos aethiopas, nisicathas, nisitas, quod significat ternum et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione utantur. ab ea vero parte nili, quae supra syrtes maiores oceanumque meridianum protendatur, dalion vacathos esse dicit, pluvia tantum aqua utentes, cisoros, logonporos ab oecalicibus dierum v itinere, vsibalchos, isbelos, perusios, ballios, cispios. reliqua deserta, dein fabulosa: ad occidentem versus nigroe, quorum rex unum oculum in fronte habeat, agriophagi, pantherarum leonumque maxime carnibus viventes, pamphagi, omni mandentes, anthropophagi, humana carne vescentes, cynamolgi caninis capitibus, artabatitae quadrupedes, ferarum modo vagi, deinde hesperioe, perorsi et quos in mauretaniae confinio diximus. pars quaedam aethiopum locustis tantum vivit fumo et sale duratis in annua alimenta; hi quadragesimum vitae annum non excedunt.
<
br /> aethiopum terram universam cum mari rubro patere in longitudinem [30xxi]30 [lxx] p., in latitudinem cum superiore aegypto [30xii]30 [xcvi] agrippa existimavit. quidam longitudinem ita diviserunt: a meroe sirbitum xii dierum navigationem, ab ea xv ad dabellos, ab his ad oceanum aethiopicum vi dierum iter. in totum ab oceano ad meroen [dcxxv] p. esse inter auctores fere convenit, inde syenen quantum diximus. sita est aethiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. meridiano cardine silvae, hebeno maxime, virent. a media eius parte imminens mari mons excelsus aeternis ardet ignibus, theon ochema dictus graecis. a quo navigatione quadridui promunturium quod hesperu ceras vocatur, confine africae iuxta aethiopas hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos aegipanum satyrorumque produnt.
insulas toto eo mari et ephorus conplures esse tradidit et eudoxus et timosthenes, clitarchus vero alexandro regi renuntiatam adeo divitem, ut equos incolae talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons opacus silva repertus esset, destillante arboribus odore mirae suavitatis. contra sinum persicum cerne nominatur insula adversa aethiopiae, cuius neque magnitudo neque intervallum a continente constat; aethiopas tantum populos habere proditur. ephorus auctor est a rubro mari navigantes in eam non posse propter ardores ultra quasdam columnas - ita appellantur parvae insulae - provehi. polybius in extrema mauretania contra montem atlantem a terra stadia viii abesse prodidit cernen, nepos cornelius ex adverso maxime carthaginis a continente p. m, non ampliorem circuitu [ii]. traditur et alia insula contra montem atlantem, et ipsa atlantis appellata. ab ea v dierum praenavigatione solitudines ad aethiopas hesperios et promunturium quod vocavimus hesperu ceras, inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare atlanticum. contra hoc quoque promunturium gorgades insulae narrantur, gorgonum quondam domus, bidui navigatione distantes a continente, ut tradit xenophon lampsacenus. penetravit in eas hanno poenorum imperator prodiditque hirta feminarum corpora, viros pernicitate evasisse; duarum gorgadum cutes argumenti et miraculi gratia in iunonis templo posuit, spectatas usque ad carthaginem captam. ultra has etiamnum duae hesperidum insulae narrantur, adeoque omnia circa hoc incerta sunt, ut statius sebosus a gorgonum insulis praenavigatione atlantis dierum xl ad hesperidum insulas cursum prodiderit, ab his ad hesperu ceras unius. nec mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo constat esse ex adverso autololum a iuba repertas, in quibus gaetulicam purpuram tinguere instituerat.
sunt qui ultra eas fortunatas putent esse quasdamque alias, quo in numero idem sebosus etiam spatia conplexus iunoniam abesse a gadibus [dccl] p. tradit, ab ea tantundem ad occasum versus pluvialiam caprariamque; in pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. ab iis [ccl] fortunatas contra laevam mauretaniae in viii horam solis; vocari invallem a convexitate et planasiam a specie, invallis circuitu [ccc] p.; arborum ibi proceritatem ad cxl pedes adulescere. iuba de fortunatis ita inquisivit: sub meridiem quoque positas esse prope occasum, a purpurariis [dcxxv] p., sic ut [ccl] supra occasum navigetur, dein per [ccclxxv] ortus petatur. primam vocari ombrion, nullis aedificiorum vestigiis; habere in montibus stagnum, arbores similes ferulae, ex quibus aqua exprimatur, e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda. alteram insulam iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum lapide exstructam. ab ea in vicino eodem nomine minorem, deinde caprariam, lacertis grandibus refertam. in conspectu earum esse ninguariam, quae hoc nomen acceperit a perpetua nive, nebulosam. proximam ei canariam vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis - ex quibus perducti sunt iubae duo - ; apparere ibi vestigia aedificiorum. cum omnes autem copia pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari eas beluis, quae expellantur adsidue, putrescentibus.
et abunde orbe terrae extra intra indicato colligenda in artum mensura aequorum videtur. polybius a gaditano freto longitudinem directo cursu ad os maeotis [30xxxiiii]30 [xxxvii] d prodidit, ab eodem initio siciliam [30xii]30 [l], cretam [ccclxxv], rhodum [clxxxvii] d, chelidonias tantundem, cyprum [cccxxv], inde syriae seleuciam pieriam [cxv], quae computatio efficit [30xxiiii]30 [xl]. agrippa hoc idem intervallum a freto gaditano ad sinum issicum per longitudinem derectam [30xxxiiii]30 [xl] taxat, in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a siculo freto alexandriam cursus [30xiii]30 [l] tradidit. universus autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit intra maeotim lacum [30clv]30 [viiii], artemidorus adicit [dcclvi], idem cum maeotide [30clxxiii]30 [xc] p. esse tradidit. haec est mensura inermium et pacata audacia fortunam provocantium hominum.
nunc ipsarum partium magnitudo conparabitur, utcumque difficultatem adferet auctorum diversitas, aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. est ergo ad hoc praescriptum europae magnitudo ... longitudo [30lxxxvii]30 [xiiii]. africae - ut media ex omni varietate prodentium sumatur computatio - efficit longitudo [30xxxvii]30 [xcviii]; latitudo, qua colitur, nusquam [ccl] excedit. sed quoniam in cyrenaica eius parte [dccccx] eam fecit agrippa, deserta eius ad garamantas usque, qua noscebantur, complectens, universa mensura, quae veniet in comparationem, [30xlvii]30 [viii] efficit. asiae longitudo in confesso est [30l]30 [xiii] dccl; latitudo sane computetur ab aethiopico mari alexandriam iuxta nilum sitam, ut per meroen et syenen mensura currat, [30xviii]30 [lxxv]. apparet ergo europam paulo minus dimidia asiae parte maiorem esse quam asiam, eandem altero tanto et sexta parte africae ampliorem quam africam. quod si misceantur omnes summae, liquido patebit europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius, asiam vero quartam et quartam decimam, africam autem quintam et insuper sexagesimam.
his addemus etiamnum unam graecae inventionis scientiam vel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil desit in spectando terrarum situ indicatisque regionibus noscatur et cum qua cuique siderum societas sit sive cognatio dierum ac noctium quibusque inter se pares umbrae et aequa mundi convexitas. ergo reddetur hoc etiam, terraeque universae in membra caeli digerentur. plura sunt autem segmenta mundi, quae nostri circulos appellavere, graeci parallelos.
principium habet indiae pars versa ad austrum. patet usque arabiam et rubri maris accolas. continentur gedrosi, carmani, persae, elymaei, parthyene, aria, susiane, mesopotamia, seleucia cognominata babylonia, arabia ad petras usque, syria coele, pelusium, aegypti inferiora, quae chora vocatur, alexandria, africae maritima, cyrenaica oppida omnia, thapsus, hadrumetum, clupea, carthago, vtica, uterque hippo, numidia, mauretania utraque, atlanticum mare, columnae herculis. in hoc caeli circumplexu aequinoctii die medio umbilicus, quem gnomonem vocant, vii pedes longus umbram non amplius iiii pedes longam reddit, noctis vero dieique longissima spatia xiiii horas aequinoctiales habent, brevissima ex contrario x.
sequens circulus incipit ab india vergente ad occasum, vadit per medios parthos, persepolim, citima persidis, arabiam citeriorem, iudaeam, libani montis accolas, amplectitur babylonem, idumaeam, samariam, hierosolyma, ascalonem, iopen, caesaream, phoenicen, ptolemaidem, sidonem, tyrum, berytum, botryn, tripolim, byblum, antiochiam, laodiceam, seleuciam, ciliciae maritima, cypri austrina, cretam, lilybaeum in sicilia, septentrionalia africae et numidiae. umbilicus, aequinoctio xxxv pedum, umbram xxiiii pedes longam facit, dies autem noxque maxima xiiii horarum aequinoctialium est accedente bis quinta parte unius horae.
tertius circulus ab indis imavo proximis oritur. tendit per caspias portas, mediae proxima, cataoniam, cappadociam, taurum, amanum, issum, cilicias portas, solos, tarsum, cyprum, pisidiam, pamphyliam, siden, lycaoniam, lyciam, patara, xanthum, caunum, rhodum, coum, halicarnassum, cnidum, dorida, chium, delum, cycladas medias, gythium, malean, argos, laconicam, elim, olympiam, messaniam peloponnesi, syracusas, catinam, siliciam mediam, sardiniae austrina, carteiam, gadis. gnomonis c unciae umbram lxxvii unciarum faciunt. longissimus dies est aequinoctialium horarum xiiii atque dimidiae cum tricesima unius horae.
quarto subiacent circulo quae sunt ab altero latere imavi, cappadociae austrina, galatia, mysia, sardis, zmyrna, sipylus, tmolus mons, lydia, caria, ionia, trallis, colophon, ephesus, miletus, chios, samos, icarium mare, cycladum septentrio, ath
enae, megara, corinthus, sicyon, achaia, patrae, isthmus, epirus, septentrionalia siciliae, narbonensis galliae exortiva, hispaniae maritima a carthagine nova et inde ad occasum. gnomoni xxi pedum respondent umbrae xvi pedum. longissimus dies habet aequinoctiales horas xiiii et tertias duas unius horae.
quinto continentur segmento ab introitu caspii maris bactri, hiberia, armenia, mysia, phrygia, hellespontus, troas, tenedus, abydos, scepsis, ilium, ida mons, cyzicum, lampsacum, sinope, amisum, heraclea in ponto, paphlagonia, lemnus, imbrus, thasus, cassandria, thessalia, macedonia, larisa, amphipolis, thessalonice, pella, edesus, beroea, pharsalia, carystum, euboea boeotum, chalcis, delphi, acarnania, aetolia, apollonia, brundisium, tarentum, thurii, locri, regium, lucani, neapolis, puteoli, tuscum mare, corsica, baliares, hispania media. gnomoni septem pedes, umbris sex. magnitudo diei summa horarum aequinoctialium xv.