Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 297
in pedes procidere nascentem contra naturam est, quo argumento eos appellavere agrippas ut aegri partus, qualiter et m. agrippam ferunt genitum, unico prope felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. quamquam is quoque adversa pedum valitudine, misera iuventa, exercito aevo inter arma mortesque ac noxia accessu, infelici terris stirpe omni, sed per utrasque agrippinas maxime, quae gaium, quae domitium neronem principes genuere totidem faces generis humani, praeterea brevitate aevi, quinquagensimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum coniugis socerique praegravi servitio, luisse augurium praeposteri natalis existimatur. neronem quoque, paulo ante principem et toto principatu suo hostem generis humani, pedibus genitum scribit parens eius agrippina. ritus naturae hominem capite gigni, mos est pedibus efferri.
auspicatius enecta parente gignuntur, sicut scipio africanus prior natus primusque caesarum a caeso matris utero dictus, qua de causa et caesones appellati. simili modo natus et manilius, qui carthaginem cum exercitu intravit. vopiscos appellabant e geminis qui retenti utero nascerentur altero interempto abortu. namque maxima, etsi rara, circa hoc miracula existunt.
praeter mulierem pauca animalia coitum novere gravida; unum quidem omnino aut alterum superfetat. extat in monimentis et medicorum et quibus talia consectari curae fuit uno abortu duodecim puerperia egesta. sed ubi paululum temporis inter duos conceptus intercessit, utrumque perfertur, ut in hercule et iphicle fratre eius apparuit et in ea quae gemino partu alterum marito similem alterumque adultero genuit, item in proconnesia ancilla, quae eiusdem diei coitu alterum domino similem, alterum procuratori eius, et in alia, quae iusto partu quinque mensum alterum edidit, rursus in alia, quae septem mensum edito puerperio insecutis in mensibus geminos enixa est.
iam illa vulgata sunt: varie ex integris truncos gigni, ex truncis integros; eadem parte truncos, signa quaedam naevosque et cicatrices etiam regenerari, quarto partu dacorum originis nota in brachio reddita (in lepidorum gente tres, intermisso ordine, obducto membrana oculo genitos accepimus); similes quidem alios avo, et ex geminis quoque alterum patri, alterum matri, annoque post genitum maiori similem fuisse ut geminum; quasdam sibi similes semper parere, quasdam viro, quasdam nulli, quasdam feminam patri, marem sibi. indubitatum exemplum est nicaei nobilis pyctae byzanti geniti, qui, adulterio aethiopis nata matre nihil a ceteris colore differente, ipse avum regeneravit aethiopem.
similitudinum quidem inmensa reputatio est et in qua credantur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria haustaeque imagines sub ipso conceptu. cogitatio etiam utriuslibet animum subito transvolans effingere similitudinem aut miscere existimatur, ideoque plures in homine quam in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam velocitas cogitationum animique celeritas et ingenii varietas multiformes notas inprimit, cum ceteris animantibus inmobiles sint animi et similes omnibus singulis in suo cuique genere. antiocho regi syriae e plebe nomine artemo in tantum similis fuit, ut laodice coniunx regia necato iam antiocho mimum per eum commendationis regnique successionis peregerit. magno pompeio vibius quidam e plebe et publicius etiam servitute liberatus indiscreta prope specie fuere similes, illud os probum reddentes ipsumque honorem eximiae frontis. qualis causa patri quoque eius menogenis coci sui cognomen inposuit, iam strabonis a specie oculorum habentis vitium imitato item servo; scipioni serapionis indiderat suarii negotiatoris vile mancipium. eiusdem familiae scipioni post eum nomen salvitto mimus dedit, sicut spinther secundarum tertiarumque pamphilus collegio lentuli et metelli consulum, in quo perquam inportune fortuitum hoc quoque fuit, duorum simul consulum in scaena imagines cerni. e diverso l. plancus orator histrioni rubrio cognomen inposuit, rursus curioni patri burbuleius itemque messalae censorio menogenes, perinde histriones. surae quidem proconsulis etiam rictum in loquendo intractionemque linguae et sermonis tumultum, non imaginem modo, piscator quidam in sicilia reddidit. cassio severo, celebri oratori, armentari murmillonis obiecta similitudo est. modo in iunia domo gallionem a castellano liberto non discernebat, nec a sannio mimo paride cognominato agrippinum senatorem. toranius mango antonio iam triumviro eximios forma pueros, alterum in asia genitum, alterum trans alpis, ut geminos vendidit: tanta unitas erat. postquam deinde sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus antonio est, inter alia magnitudinem preti conquerente (nam ducentis erat mercatus sestertiis), respondit versutus ingenii mango, id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis eodem utero editis; diversarum quidem gentium natales tam concordi figura reperire super omnem esse taxationem; adeoque tempestivam admirationem intulit, ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens, non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.
est quaedam privatim dissociatio corporum, et inter se steriles, ubi cum aliis iunxere se, gignunt, sicut Augustus et livia. item alii aliaeque feminas tantum generant aut mares, plerumque et alternant, sicut gracchorum mater duodeciens et agrippina germanici noviens. aliis sterilis est iuventa, aliis semel in vita datur gignere. quaedam non perferunt partus, quales, si quando medicina et cura vicere, feminam fere gignunt. Divus Augustus in reliqua exemplorum raritate neptis suae nepotem vidit genitum quo excessit anno, m. silanum, qui, cum asiam obtineret post consulatum neronis principis successione, veneno eius interemptus est. q. metellus macedonicus, cum sex liberos relinqueret, xi nepotes reliquit, nurus vero generosque et omnes, qui se patris appellatione salutarent, xxvii. in actis temporum Divi Augusti invenitur duodecimo consulatu eius l.que sulla collega a. d. iii. idus aprilis c. crispinium hilarum ex ingenua plebe faesulana cum liberis viii, in quo numero filiae duae fuere, nepotibus xxvii, pronepotibus xviii, neptibus viii, praelata pompa tum omnibus, in capitolio immolasse.
mulier post quinquagensimum annum non gignit, maiorque pars xl profluvium genitale sistit. nam in viris masinissam regem post lxxxvi annum generasse filium, quem methimannum appellaverit, clarum est, catonem censorium octogensimo exacto e filia salonis clientis sui. qua de causa aliorum eius liberum propago liciniani sunt cognominati, hi saloniani, ex quis uticensis fuit. nuper etiam l. volusio saturnino in urbis praefectura extincto notum est e cornelia scipionum gentis volusium saturninum, qui fuit consul, genitum post lxii annum. et usque ad lxxv apud ignobiles vulgaris reperitur generatio.
solum autem animal menstruale mulier est; inde unius utero quas appellaverunt molas. ea est caro informis, inanima, ferri ictum et aciem respuens. movetur sistitque et menses, ut partus, alias letalis, alias una senescens, aliquando alvo citatiore excidens. simile quiddam et viris in ventre gignitur, quod vocant scirron, sicut oppio capitoni praetorio viro. sed nihil facile reperiatur mulierum profluvio magis monstrificum. acescunt superventu musta, sterilescunt tactae fruges, moriuntur insita, exuruntur hortorum germina, fructus arborum, quibus insidere, decidunt, speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri praestringitur, eboris nitor, alvi apium moriuntur, aes etiam ac ferrum robigo protinus corripit odorque dirus aera, et in rabiem aguntur gustato eo canes atque insanabili veneno morsus inficitur. quin et bituminum sequax alioqui ac lenta natura in lacu iudaeae, qui vocatur asphaltites, certo tempore anni supernatans non quit sibi avelli, ad omnem contactum adhaerens praeterquam filo ... , quem tale virus infecerit. etiam formicis, animali minimo, inesse sensum eius ferunt abicique gustatas fruges nec postea repeti. et hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in muliere existit et trimenstri spatio largius, quibusdam vero saepius mense, sicut aliquis numquam. sed tales non gignunt, quando haec est generando homini materia, germine e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante, quod deinde tempore ipso animatur corporaturque. ergo cum gravidis fluxit, invalidi aut non vitales partus eduntur aut saniosi, ut auctor est nigidius; - (idem lac feminae non corrumpi alenti partum, si ex eodem viro rursus conceperit, arbitratur) - incipiente autem hoc statu aut desinente conceptus facillimi traduntur. fecunditatis in feminis praerogativum accepimus inunctis medicamine oculis salivam infici.
ceterum editis primores septimo mense gigni dentes priusque in supera fere parte, haud dubium est, septimo eosdem decidere anno aliosque suffici, quosdam et cum dentibus nasci, sicut m’. curium, qui ob id dentatus c
ognominatus est, et cn. papirium carbonem, praeclaros viros. in feminis ea res inauspicati fuit exempli regum temporibus. cum ita nata esset valeria, exitio civitati in quam delata esset futuram responso haruspicum vaticinante, suessam pometiam illa tempestate florentissimam deportata est, veridico exitu consecuto. - (quasdam concreto genitali gigni infausto omine cornelia gracchorum mater indicio est) - aliqui vice dentium continuo osse gignuntur, sicuti prusiae regis bithynorum filius superna parte oris. dentes autem in tantum invicti sunt ignibus, ut nec crementur cum reliquo corpore, iidemque flammis indomiti cavantur tabe pituitae. candorem trahunt quodam medicamine. usu atteruntur multoque prius in aliquis deficiunt. nec cibo tantum et alimentis necessarii, quippe vocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguae serieque structurae atque magnitudine mutilantes mollientesve aut hebetantes verba et, cum defuere, explanationem omnem adimentes. quin et augurium in hac esse creditur parte. triceni bini viris adtribuuntur excepta turdulorum gente: quibus plures fuere, longiora promitti vitae putant spatia. feminis minor numerus: quibus in dextra parte gemini superne a canibus cognominati, fortunae blandimenta pollicentur, sicut in agrippina domiti neronis matre; contra in laeva. - (hominem prius quam genito dente cremari mos gentium non est) - sed mox plura de hoc, cum membratim historia decurret.
risisse eodem die quo genitus esset unum hominum accepimus zoroastren; eidem cerebrum ita palpitasse, ut inpositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae.
in trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram futurae certum est. in plenum autem cuncto mortalium generi minorem in dies fieri propemodum observatur rarosque patribus proceriores, consumente ubertatem seminum exustione, in cuius vices nunc vergat aevum. in creta terrae motu rupto monte inventum est corpus stans xlvi cubitorum, quod alii orionis, alii oti esse tradunt. orestis corpus oraculi iussu refossum vii cubitorum fuisse monumentis creditur. iam vero ante annos prope mille vates ille homerus non cessavit minora corpora mortalium quam prisca conqueri. naevii pollionis amplitudinem annales non tradunt, sed quia populi concursu paene sit interemptus, vice prodigii habitum. procerissimum hominum aetas nostra divo claudio principe gabbaram nomine ex arabia advectum novem pedum et totidem unciarum vidit. fuere sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora eius miraculi gratia in conditorio sallustianorum adservabantur hortorum; pusioni et secundillae erant nomina. eodem praeside minimus homo duos pedes et palmum conopas nomine in deliciis iuliae neptis eius fuit, et mulier andromeda, liberta iuliae augustae. manium maximum et m. tullium equites romanos binum cubitorum fuisse auctor est M. Varro, et ipsi vidimus in loculis adservatos. sesquipedales gigni, quosdam longiores, in trimatu inplentes vitae cursum, haud ignotum est.
invenimus in monumentis salamine euthymenis filium in tria cubita triennio adcrevisse, incessu tardum, sensu hebetem, puberem etiam factum, voce robusta, absumptum contractione membrorum subita triennio circumacto. ipsi non pridem vidimus eadem ferme omnia praeter pubertatem in filio corneli taciti, equitis romani belgicae galliae rationes procurantis. ἐκτραπέλους graeci vocant eos; in latio non habent nomen.
quod sit homini spatium a vestigio ad verticem, id esse pansis manibus inter longissimos digitos observatum est, sicuti vires dextra parte maiores, quibusdam aequas utraque, aliquis laeva manu praecipuas, nec id umquam in feminis; mares praestare pondere et defuncta viventibus corpora omnium animalium et dormientia vigilantibus; virorum cadavera supina fluitare, feminarum prona, velut pudori defunctarum parcente natura.
concretis quosdam ossibus ac sine medullis vivere accepimus. signum eorum esse nec sitim sentire nec sudorem emittere, quamquam et voluntate scimus sitim victam equitemque romanum iulium viatorem e vocontiorum gente foederata in pupillaribus annis aquae subter cutem fusae morbo prohibitum umore a medicis naturam fecisse consuetudinem atque in senecta caruisse potu. nec non et alii multa sibi imperavere.
ferunt Crassum, avum Crassi in parthis interempti, numquam risisse, ob id agelastum vocatum, sicuti nec flesse multos. socratem clarum sapientia eodem semper visum vultu nec aut hilaro magis aut turbato. exit hic animi tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae duram et inflexibilem affectusque humanos adimit, quales ἀπαθεῖς graeci vocant, multos eius generis experti, - quod mirum sit - auctores maxime sapientiae, diogenen cynicum, pyrrhonem, heraclitum, timonem, hunc quidem etiam in totius odium generis humani evectum. sed haec parva naturae insignia in multis varia cognoscuntur, ut in antonia drusi numquam expuisse, in pomponio consulari poeta non ructasse. - (quibus natura concreta sunt ossa, qui sunt rari admodum, cornei vocantur) -
corpore vesco, sed eximiis viribus tritanum, in gladiatorio ludo samnitium armatura celebrem, filiumque eius militem magni pompei et rectos et traversos cancellatim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam manibusque, auctor est Varro prodigiosa virium relatione atque etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante inermi dextera superatum et postremo correptum uno digito in castra tralatum. at vinnius valens meruit in praetorio Divi Augusti centurio, vehicula vini culleis onusta, donec exinanirentur, sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu retinere, obnixus contra nitentibus iumentis, et alia mirifica facere, quae insculpta monumento eius spectantur. idem M. Varro: “rusticelius”, inquit, “hercules appellatus mulum suum tollebat, fufius salvius duo centenaria pondera pedibus, totidem manibus et ducenaria duo umeris contra scalas ferebat.” nos quoque vidimus athanatum nomine prodigiosae ostentationis quingenario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum pondo calciatum per scaenam ingredi. milonem athletam, cum constitisset, nemo vestigio educebat, malum tenenti modo digitum corrigebat.
cucurrisse mcxl stadia ab athenis lacedaemonem biduo philippidem magnum erat, donec anystis cursor lacedaemonius et philonides alexandri magni a sicyone elim uno die mcccv cucurrerunt. nunc quidem in circo quosdam [clx] passuum tolerare non ignoramus nuperque fonteio et vipstano cos. annos viii genitum a meridie ad vesperam [lxxv] passuum cucurrisse. cuius rei admiratio ita demum solida perveniat, si quis cogitet nocte ac die longissimum iter vehiculis tib. neronem emensum festinantem ad drusum fratrem aegrotum in germaniam. ea fuerunt [cc] passuum.
oculorum acies vel maxime fidem excedentia invenit exempla. in nuce inclusam iliadem homeri carmen in membrana scriptum tradit cicero. idem fuisse qui pervideret [cxxxv] passuum. huic et nomen M. Varro reddit: strabonem vocatum; solitum autem punico bello a lilybaeo siciliae promunturio, exeunte classe e carthaginis portu, etiam numerum navium dicere. callicrates ex ebore formicas et alia tam parva fecit animalia, ut partes eorum a ceteris cerni non possent. myrmecides quidem in eodem genere inclaruit quadriga ex eadem materia, quam musca integeret alis, fabricata et nave, quam apicula pinnis absconderet.
auditus unum exemplum habet mirabile proelium, quo sybaris deleta est, eo die quo gestum erat auditum olympiae. nam fama cimbricae victoriae castoresque, romam qui persicam victoriam ipso die quo contigit nuntiavere, visus et numinum fuere praesagia.
patientia corporis, ut est crebra sors calamitatium, innumera documenta peperit, clarissimum in feminis leaenae meretricis, quae torta non indicavit harmodium et aristogitonem tyrannicidas, in viris anaxarchi, qui, simili de causa cum torqueretur, praerosam dentibus linguam unamque spem indicii in tyranni os expuit.
memoria necessarium maxime vitae bonum cui praecipua fuerit, haut facile dictu est, tam multis eius gloriam adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo militibus nomina reddidit, l. scipio populo romano, cineas pyrrhi regis legatus senatui et equestri ordini romae postero die quam advenerat. mithridates, duarum et viginti gentium rex, totidem linguis iura dixit, pro contione singulas sine interprete adfatus. charmadas quidem in graecia quae quis exegerat volumina in bibliothecis legentis modo repraesentavit. ars postremo eius rei facta et inventa est a simonide melico, consummata a metrodoro scepsio, ut nihil non isdem verbis redderetur auditum. nec aliud est aeque fragile in homine: morborum et casus iniurias atque etiam metus sentit, alias particulatim, alias universa. ictus lapide oblitus est litteras tantum; ex praealto tecto lapsus matris et adfinium propinquorumque cepit oblivionem, alius aegr
otus servorum, etiam sui vero nominis messala corvinus orator. itaque saepe deficere temptat ac meditatur vel quieto corpore et valido. somno quoque serpente amputatur, ut inanis mens quaerat ubi sit loci.
animi vigore praestantissimum arbitror genitum caesarem dictatorem, nec virtutem constantiamque nunc commemoro nec sublimitatem omnium capacem quae caelo continentur, sed proprium vigorem celeritatemque quodam igne volucrem. scribere aut legere, simul dictare et audire solitum accepimus, epistulas vero tantarum rerum quaternas pariter dictare librariis aut, si nihil aliud ageret, septenas. idem signis conlatis bis et quinquagiens dimicavit, solus m. marcellum transgressus, qui undequadragiens dimicavit. nam praeter civiles victorias undeciens centena et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiam coactam humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse bellorum civilium stragem non prodendo.
iustius pompeio magno tribuatur dcccxlvi naves piratis ademisse: caesari proprium et peculiare sit praeter supra dicta clementiae insigne, qua usque ad paenitentiam omnes superavit. idem magnanimitatis perhibuit exemplum, cui comparari non possit aliud. spectacula enim edita effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte enumerare luxuriae faventis est: illa fuit vera et incomparabilis invicti animi sublimitas, captis apud pharsaliam pompei magni scriniis epistularum iterumque apud thapsum scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse.