Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 309
hinc volucrum naturae dicentur.
LIBER X
sequitur natura avium, quarum grandissimi et paene bestiarum generis struthocameli africi vel aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritatem vincunt, ad hoc demum datis pinnis, ut currentem adiuvent. cetero non sunt volucres nec a terra attolluntur. ungulae iis cervinis similes, quibus dimicant, bisulcae et conprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus. concoquendi sine dilectu devorata mira natura, sed non minus stoliditas in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultaverint, latere sese existimantium. praemia ex iis ova, propter amplitudinem pro quibusdam habita vasis, conosque bellicos et galeas adornantes pinnae.
aethiopes atque indi discolores maxime et inenarrabiles ferunt aves et ante omnes nobilem arabiae phoenicem, haud scio an fabulose, unum in toto orbe nec visum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, cetero purpureus, caeruleam roseis caudam pinnis distinguentibus, cristis fauces caputque plumeo apice honestante. primus atque diligentissime togatorum de eo prodidit manilius, senator ille maximis nobilis doctrinis doctore nullo: neminem extitisse qui viderit vescentem, sacrum in arabia soli esse, vivere annis dxl, senescentem casiae turisque surculis construere nidum, replere odoribus et superemori. ex ossibus deinde et medullis eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope panchaiam in solis urbem et in ara ibi deponere. cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem manilius iterumque significationes tempestatum et siderum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conversionis annum prodente se p. licinio cn. cornelio cos. ccxv. cornelius valerianus phoenicem devolavisse in aegyptum tradit q. plautio sex. papinio cos. allatus est et in urbem claudii principis censura anno urbis dccc et in comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem falsum esse nemo dubitaret.
ex his quas novimus aquilae maximus honos, maxima et vis. sex earum genera. melanae+tos a graecis dicta, eadem leporaria, minima magnitudine, viribus praecipua, colore nigricans, sola aquilarum fetus suos alit - ceterae, ut dicemus, fugant - , sola sine clangore, sine murmuratione. conversatur autem in montibus, secundi generis pygargus in oppidis et in campis, albicante cauda. tertii morphnos, quam homerus et percnum vocat, aliqui et plangum et anatariam, secunda magnitudine et vi; huic vita circa lacus. phemonoe, apollinis dicta filia, dentes esse ei prodidit, mutae alias carentique lingua, eandem aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda; consensit et boeus. huius ingenium est et testudines raptas frangere e sublimi iaciendo, quae fors interemit poetam aeschylum, praedictam fatis, ut ferunt, eius diei ruinam secura caeli fide caventem. quarti generis est percnopterus, eadem oripelargus, vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine antecellens, sed inbellis et degener, ut quam verberet corvus; eadem ieiunae semper aviditatis et querulae murmurationis. sola aquilarum exanima fert corpora; ceterae, cum occidere, considunt. haec facit, ut quintum genus γνήσιον vocetur velut verum solumque incorruptae originis, media magnitudine, colore subrutilo, rarum conspectu. superest haliae+tos, clarissima oculorum acie, librans ex alto sese visoque in mari pisce praeceps in eum ruens et discussis pectore aquis rapiens. illa, quam tertiam fecimus, aquaticas aves circa stagna adpetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatasque rapiat. spectanda dimicatio, ave ad perfugia litorum tendente, maxime si condensa harundo sit, aquila inde ictu abigente alae et, cum adpetiit in lacu, scandente umbramque suam nanti sub aquam a litore ostendente, rursus ave in diverso et ubi minime se credat expectari emergente. haec causa gregatim avibus natandi, quia plures simul non infestantur respersu pinnarum occaecantes. saepe et aquilae ipsae, non tolerantes pondus adprehensum, una merguntur. haliae+tus tantum inplumes etiamnum pullos suos percutiens subinde cogit adversos intueri solis radios et, si coniventem umectantemque animadvertit, praecipitat e nido velut adulterinum atque degenerem. illum, cuius acies firma contra stetit, educat. haliae+ti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his natum est, in ossifragis genus habet, e quibus vultures minores progenerantur et ex his magni, qui omnino non generant. quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam vocant, tusci vero ossifragam.
tribus primis et quinto aquilarum generi inaedificatur nido lapis ae+tites, quem aliqui dixere gagiten, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens. - est autem lapis iste praegnans intus alio, cum quatias, velut in utero sonante. - sed vis illa medica non nisi nido dereptis. nidificant in petris et arboribus, pariunt et ova terna, excludunt pullos binos; visi sunt et tres aliquando. alterum expellunt taedio nutriendi. quippe eo tempore ipsis cibum negavit natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus raperentur. ungues quoque earum invertuntur diebus his, albescunt inedia pinnae, ut merito partus suos oderint. sed eiectos ab iis cognatum genus ossifragi excipiunt et educant cum suis. verum adultos quoque persequitur parens et longe fugat, aemulos scilicet rapinae. et alioqui unum par aquilarum magno ad populandum tractu, ut satietur, indiget. determinant ergo spatia nec in proximo praedantur. rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt expertaeque pondus tunc demum abeunt. - oppetunt non senio nec aegritudine, sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat. - a meridiano autem tempore operantur et volant; prioribus horis diei, donec impleantur hominum conventu fora, ignavae sedent. aquilarum pinnae mixtas reliquarum alitum pinnas devorant. negant umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam; ideo armigeram iovis consuetudo iudicavit.
romanis eam legionibus gaius marius in secundo consulatu suo proprie dicavit. erat et antea prima cum quattuor aliis: lupi, minotauri, equi aprique singulos ordines anteibant. paucis ante annis sola in aciem portari coepta erat, reliqua in castris relinquebantur; marius in totum ea abdicavit. ex eo notatum, non fere legionis umquam hiberna esse castra ubi aquilarum non sit iugum.
primo et secundo generi non minorum tantum quadripedum rapina, sed etiam cum cervis proelia. multum pulverem volutatu collectum insidens cornibus excutit in oculos, pinnis verberans, donec praecipitet in rupes. nec unus hostis illi satis: est acrior cum dracone pugna multoque magis anceps, etiamsi in ae+re. ova hic consectatur aquilae aviditate melefica. aquila ob hoc rapit ubicumque visum, ille multiplici nexu alas ligat, ita se inplicans, ut simul decidat ipse.
celebris apud seston urbem aquilae gloria est: educatam a virgine retulisse gratiam aves primo, mox deinde venatus adgerentem, defuncta postremo in rogum accensum eius iniecisse sese et simul conflagrasse. quam ob causam incolae quod vocant heroum in eo loco fecere, appellatum iovis et virginis, quoniam illi deo ales adscribitur.
vulturum praevalent nigri. nidos nemo attigit; ideo et fuere qui putarent illos ex adverso orbe advolare. falso: nidificant in excelsissimis rupibus; fetus quidem saepe cernuntur, fere bini. vmbricius, haruspicum in nostro aevo peritissimus, parere tradit ova xiii, uno ex his reliqua ova nidumque lustrare, mox abicere. triduo autem ante advolare eos, ubi cadavera futura sunt.
sanqualem avem atque inmusulum augures romani magnae quaestioni habent. inmusulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse et sanqualem ossifragum. masurius sanqualem ossifragam esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae prius quam albicet cauda. quidam post mucium augurem visos non esse romae confirmavere; ego, quod veri similius, in desidia rerum omnium arbitror non agnitos.
accipitrum genera sedecim invenimus, ex his aegithum, claudum altero pede, prosperrimi augurii nuptialibus negotiis et pecuariae rei; triorchem a numero testium, cui principatum in auguriis phemonoe dedit. buteonem hunc appellant romani, familia etiam cognominata, cum prospero auspicio in ducis navi sedisset. epileum graeci vocant qui solus omni tempore apparet; ceteri hieme abeunt. distinctio generum ex aviditate: alii non nisi e terra rapiunt avem, alii non nisi circa arbores volitantem, alii sedentem in sublimi, aliqui volantem in aperto. itaque et columbae novere ex his pericula visoque considunt vel subvolant, contra naturam eius auxiliantes sibi. in insula africae cerne in oceano accipitres totius masaesyliae humi fetificant nec alibi nascuntur, illis a
dsueti gentibus.
in thraciae parte super amphipolim homines et accipitres societate quadam aucupantur. hi ex silvis et harundinetis excitant aves, illi supervolantes deprimunt rursus; captas aucupes dividunt cum iis. traditum est missas in sublime sibi excipere eos et, cum sit tempus capturae, clangore ac volatus genere invitare ad occasionem. simile quiddam lupi ad maeotim paludem faciunt. nam nisi partem a piscantibus suam accepere, expansa eorum retia lacerant.
accipitres avium non edunt corda. nocturnus accipiter cybindis vocatur, rarus etiam in silvis, interdiu minus cernens. bellum internecivum gerit cum aquila, cohaerentesque saepe prenduntur.
coccyx videtur ex accipitre fieri, tempore anni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore aestatis visus, non cernitur postea. est autem neque aduncis unguibus, solus accipitrum, nec capite similis illis neque alio quam colore, ac visu columbi potius; quin et absumitur ab accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a suo genere interempta. mutat autem et vocem. procedit vere, occultatur caniculae ortu, inter quae parit in alienis nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula ova, quod nulla alia avis, raro bina. causa pullos subiciendi putatur quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minutae quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui trepidum animal. educat ergo subditum adulterato feta nido. ille, avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit. illa gaudet eius specie miraturque sese ipsam, quod talem pepererit; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque, iam volandi potens. nulla tunc avium suavitate carnis comparatur illi.
milui ex eodem accipitrum genere magnitudine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere umquam e funerum ferculis nec olympiae ex ara ac ne ferentium quidem manibus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento. iidem videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante natura quod opus esset in profundo. milui et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis adfici podagra.
volucrum prima distinctio pedibus maxime constat: aut enim aduncos ungues habent aut digitos, aut palmipedum in genere sunt, uti anseres et aquaticae fere aves. aduncos ungues habentia carne tantum vescuntur ex parte magna; cornices et alio pabulo, ut quae duritiam nucis rostro repugnantem volantes in altum in saxa tegulasve iaciant iterum ac saepius, donec quassatam perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirundinum adventum notatur eam in minervae lucis templisque raro, alicubi omnino non aspici, sicut athenis; inauspicatissima fetus tempore, hoc est post solstitium. praeterea sola haec etiam volantes pullos aliquamdiu pascit. ceterae omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare cogunt, sicut et corvi, qui et ipsi non carne tantum aluntur. sed robustos quoque fetus suos fugant longius; itaque parvis in vicis non plus bina coniugia sunt, circa crannonem quidem thessaliae singula perpetuo. genitores suboli loco cedunt.
diversa in hac et supradicta alite quaedam. corvi ante solstitium generant; iidem aegrescunt sexagenis diebus, siti maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo tempore corripitur morbo.
corvi pariunt, cum plurimum, quinos. ore eos parere aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur. aristoteles negat: non hercule magis quam in aegypto ibim, sed illam exosculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis esse. corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significationum suarum. nam cum medi hospites occisi sunt, omnes e peloponneso et attica regione volaverunt. pessima eorum significatio, cum gluttiunt vocem velut strangulati.
vncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae, bubo, ululae. omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium scio non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed traversus aufertur. capitolii cellam ipsam intravit sexto palpellio histro l. pedanio cos., propter quod nonis martiis urbs lustrata est eo anno.
inauspicata est et incendiaria avis, quam propter saepenumero lustratam urbem in annalibus invenimus, sicut l. cassio c. mario cos., quo anno et bubone viso lustratam esse. quae sit avis ea, non reperitur nec traditur. quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus; alii spinturnicem eam vocant, sed haec ipsa quae esset inter aves, qui se scire diceret non inveni. cliviam quoque avem ab antiquis nominatam animadverto ignorari - quidam clamatoriam dicunt, labeo prohibitoriam - , et apud nigidium super appellatur avis, quae aquilarum ova frangat. sunt praeterea conplura genera depicta in etrusca disciplina saeculis non visa, quae nunc defecisse mirum est, cum abundent etiam quae gula humana populatur.
externorum de auguriis peritissime scripsisse hylas nomine putatur. is tradit noctuam, bubonem, picum arbores cavantem, trygonem, cornicem a cauda de ovo exire, quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem partem corporum fovendam matri adplicent.
noctuarum contra aves sollers dimicatio. maiore circumdatae multitudine resupinae pedibus repugnant collectaeque in artum rostro et unguibus totae teguntur. auxiliatur accipiter collegio quodam naturae bellumque partitur. noctuas sexagenis diebus hiemis cubare et novem voces habere tradit nigidius.
sunt et parvae aves uncorum unguium, ut pici martio cognomine insignes et in auspiciis magni. quo in genere arborum cavatores scandentes in subrectum felium modo, illi vero et supini, percussi corticis sono pabulum subesse intellegunt. pullos in cavis educant avium soli. adactos cavernis eorum a pastore cuneos admota quadam ab iis herba elabi creditur vulgo. trebius auctor est clavum cuneumve adactum quanta libeat vi arbori, in qua nidum habeat, statim exilire cum crepitu arboris, cum insederit clavo aut cuneo. ipsi principales latio sunt in auguriis a rege qui nomen huic avi dedit. unum eorum praescitum transire non queo. in capite praetoris urbani aelii tuberonis in foro iura pro tribunali reddentis sedit ita placide, ut manu prehenderetur. respondere vates exitium imperio portendi, si dimitteretur, at si exanimaretur, praetori. et ille avem protinus concerpsit nec multo post implevit prodigium.
vescuntur et glande in hoc genere pomisque multae, sed quae carne tantum, non bibunt, excepto miluo, quod ipsum in auguriis dirum est. uncos ungues habentes omnino non congregantur et sibi quaeque praedantur. sunt autem omnes fere altivolae praeter nocturnas, et magis maiores. omnibus alae grandes, corpus exiguum. ambulant difficulter; in petris raro consistunt curvatura unguium prohibente.
nunc de secundo genere dicamus, quod in duas dividitur species, oscines et alites. illarum generi cantus oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque praecedent et ordine, omnesque reliquas in iis pavonum genus cum forma tum intellectu eius et gloria. gemmantes laudatus expandit colores, adverso maxime sole, quia sic fulgentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui et in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda omnesque in acervum contrahit pinnarum quos spectari gaudet oculos. idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis arborum, donec renascatur alia cum flore, pudibundus ac maerens quaerit latebram. vivit annis xxv. colores fundere incipit in trimatu. ab auctoribus non gloriosum tantum animal hoc traditur, sed et malivolum, sicut anserem verecundum, quoniam has quoque quidam addiderunt notas in iis, haut probatas mihi.
pavonem cibi gratia romae primus occidit orator hortensius aditiali cena sacerdotii. saginare primus instituit circa novissimum piraticum bellum m. aufidius lurco exque eo quaestu reditus hs sexagena milia habuit.
proxime gloriam sentiunt et hi nostri vigiles nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque somno natura genuit. norunt sidera et ternas distinguunt horas interdiu cantu. cum sole eunt cubitum quartaque castrensi vigilia ad curas laboremque revocant nec solis o
rtum incautis patiuntur obrepere diemque venientem nuntiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. imperitant suo generi et regnum in quacumque sunt domo exercent. dimicatione paritur hoc inter ipsos velut ideo tela agnata cruribus suis intellegentium, nec finis saepe commorientibus. quod si palma contigit, statim in victoria canunt seque ipsi principes testantur; victus occultatur silens aegreque servitium patitur. et plebs tamen aeque superba graditur ardua cervice, cristis celsa, caelumque sola volucrum aspicit crebra, in sublime caudam quoque falcatam erigens. itaque terrori sunt etiam leonibus ferarum generosissimis. iam ex his quidam ad bella tantum et proelia adsidua nascuntur - quibus etiam patrias nobilitarunt, rhodum aut tanagram; secundus est honos habitus melicis et chalcidicis - , ut plane dignae aliti tantum honoris perhibeat romana purpura. horum sunt tripudia solistima, hi magistratus nostros cotidie regunt domusque ipsis suas claudunt aut reserant. hi fasces romanos inpellunt aut retinent, iubent acies aut prohibent, victoriarum omnium toto orbe partarum auspices. hi maxime terrarum imperio imperant, extis etiam fibrisque haut aliter quam opimae victimae diis grati. habent ostenta et praeposteri eorum vespertinique cantus: namque totis noctibus canendo boeotiis nobilem illam adversus lacedaemonios praesagivere victoriam, ita coniecta interpretatione, quoniam victa ales illa non caneret.
desinunt canere castrati, quod duobus fit modis, lumbis adustis candente ferro aut imis cruribus, mox ulcere oblito figlina creta; facilius ita pinguescunt. pergami omnibus annis spectaculum gallorum publice editur ceu gladiatorum. invenitur in annalibus in agro ariminensi m. lepido q. catulo cos. in villa galerii locutum gallinaceum, semel, quod equidem sciam.