Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 322

by Pliny the Elder


  similis et quam iones cerauniam vocant, trunco et ipsa fertilis - pomum siliqua - ; ob id quidam aegyptiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in aegypto nascitur, sed in syria ioniaque et circa cnidum atque in rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum vehementia odoris, plantigera imis partibus et ideo superficie flavescens, sucum auferente subole. pomo antecedentis anni circa canis ortus detracto statim alterum parit, postea floret per arcturum, hieme fetus eius nutriente.

  aegyptus et perseam arborem sui generis habet, similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius, subnascente crastino fructu, maturitas etesiarum adflatu. pomum longius piro, inclusum amygdalae putamine et corio, colore herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens brevitate ac mollitia et, quamvis blandiatur praedulcis suavitas, innocuum. materies bonitate, firmitudine, nigritia quoque nihil differens a loto. simulacra et ex ea factitavere. non eadem gratia, quamquam fideli, materiae ex arbore quam balanum appellavimus, magna ex parte contortae; navalis itaque tantum est. at e diverso cuci in magno honore, palmae similis, quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci. lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo velares detornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; siccatus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi sit pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae et ob id persis gratissima. nec minus spina celebratur in eadem gente dumtaxat nigra, quoniam incorrupta etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. candidae facile putrescunt. aculei spinarum et in foliis, semen in siliquis, quo coria perficiunt gallae vice. flos et coronis iucundus et medicamentis utilis. manat et cummis ex ea. sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa thebas haec, ubi et quercus et persea et oliva, ccc a nilo stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo. ibi et prunus aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae, pomo mespili, maturescens bruma nec folia dimittens. lignum in pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium instar incolis; purgatum enim tundunt servantque eius offas. silvestris fuit et circa memphin regio tam vastis arboribus, ut terni non quirent circumplecti, unius peculiari miraculo, nec pomum propter usumve aliquem, sed eventum. facies est spinae, folia habet ceu pinnas, quae tactis ab homine ramis cadunt protinus ac postea renascuntur.

  cummim optimam esse ex aegyptia spina convenit, vermiculatam, colore glauco, puram, sine cortice, dentibus adhaerentem. pretium eius in libras #1108 iii. deterior ex amygdalis amaris et ceraso, pessima e prunis. fit et in vitibus infantium ulceribus aptissima, et aliquando in olea dentium dolori, ulmo etiam in coryco monte ciliciae ac iunipiro ad nihil utiles, ex ulmi vero cummi et culices ibi nascuntur. fit et e sarcocolla - ita vocatur arbor et cummis - utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini turis et ideo candida quam rufa melior. pretium eius quod supra.

  nondum palustria attingimus nec frutices amnium; prius tamen quam digrediamur ab aegypto, et papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet, certe memoria. et hanc alexandri magni victoria repertam auctor est M. Varro, condita in aegypto alexandria. antea non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scriptitatum, dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante troiana tempora invenimus apud homerum, illo vero prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc aegyptus, intellegitur, cum in sebennytico et saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam nilo, si quidem a pharo insula, quae nunc alexandriae ponte iungitur, noctis dieique velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas regum ptolemaei et eumenis, supprimente chartas ptolemaeo, idem Varro membranas pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum.

  papyrum ergo nascitur in palustribus aegypti aut quiescentibus nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obliquae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam floris ad deos coronandos. radicibus incolae pro ligno utuntur, nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro vela tegetesque, nec non et vestem, etiam stragula ac funes. mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum devorantes. nascitur et in syria circa quem odoratus ille calamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato. nuper et in euphrate nascens circa babylonem papyrum intellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc malunt parthi vestibus litteras intexere.

  praeparatur ex eo charta diviso acu in praetenues, sed quam latissimas philyras. principatus medio, atque inde scissurae ordine. hieratica appellabatur antiquitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione Augusti nomen accepit, sicut secunda liviae a coniuge eius: ita descendit hieratica in tertium nomen. proximum amphitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excepit hanc romae fanni sagax officina tenuatamque curiosa interpolatione principalem fecit e plebeia et nomen ei dedit; quae non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica. post hanc saitica ab oppido ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis, propiorque etiamnum cortici taeneotica a vicino loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestriumque mercibus usum praebet, ideo a mercatoribus cognominata. post hanc papyrum est extremumque eius scirpo simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile. texitur omnis madente tabula nili aqua. turbidum liquoris glutinum praebet. in rectum primo supina tabulae schida adlinitur longitudine papyri quae potuit esse, resegminibus utrimque amputatis, traversa postea crates peragit. premitur ergo praelis, et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur, proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas. numquam plures scapo quam vicenae.

  magna in latitudine earum differentia: xiii digitorum optimis, duo detrahuntur hieraticae, fanniana denos habet, et uno minus amphitheatritica, pauciores saitica, nec malleo sufficit; nam emporiticae brevitas sex digitos non excedit. praeterea spectatur in chartis tenuitas, densitas, candor, levor. primatum mutavit claudius caesar: nimia quippe augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis; ad hoc tramittens litteras liturae metum adferebat ex aversis, et alias indecoro visu pertralucida. igitur e secundo corio statumina facta sunt, e primo subtemina. auxit et amplitudinem, pedali mensura. erat et cubitalis macrocollis, sed ratio deprehendit vitium, unius schidae revulsione plures infestante paginas. ob haec praelata omnibus claudia, augustae in epistulis auctoritas relicta; liviana suam tenuit, cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda.

  scabritia levigatur dente conchave, sed caducae litterae fiunt. minus sorbet politura charta, magis splendet. rebellat saepe umor incuriose datus primo, malleoque deprehenditur aut etiam odore, cum cura fuit indiligentior. deprehenditur et lentigo oculis, sed inserta mediis glutinamentis taenea fungo papyri bibula, vix nisi littera fundente se: tantum inest fraudis. alius igitur iterum texendis labor.

  glutinum vulgare e pollinis flore temperatur fervente aqua, minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi, atque etiam nili lenitas superatur. omne autem glutinum nec vetustius esse debet uno die nec recentius. - (postea malleo tenuatur et glutino percurritur, iterumque constricta erugatur atque extenditur malleo) - ita sint longinqua monimenta. tiberi gaique gracchorum manus apud pomponium secundum vatem civemque clarissimum vidi annos fere post ducentos; iam vero ciceronis ac Divi Augusti vergilique saepenumero videmus.

  ingentia exempla contra M. Varronis sententiam de chartis reperiuntur. namque cassius hemina, vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit cn. terentium scribam agrum suum in ianiculo repastinantem effodisse arcam, in qua numa, qui romae regnavit, situs fuisset. in eadem libros eius repertos p. cornelio l. filio cethego, m. baebio q. filio tamphilo cos., ad quos a regno numae colliguntur anni dxxxv. hos
fuisse e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi duraverint - quapropter in re tanta ipsius heminae verba ponam: “mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media arca evinctum candelis quoquoversus. in eo lapide insuper libros iii sitos fuisse; propterea arbitrarier non computuisse. et libros citratos fuisse; propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae pythagoricae” - eosque combustos a q. petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. hoc idem tradit piso censorius primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii, totidem pythagoricos fuisse; tuditanus tertio decimo numae decretorum fuisse. ipse Varro humanarum antiquitatum vii, antias secundo libros fuisse xii pontificales latinos, totidem graecos praecepta philosophiae continentes; idem tertio et sc. ponit quo comburi eos placuerit. inter omnes vero convenit sibyllam ad tarquinium superbum tres libros adtulisse, ex quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum capitolio sullanis temporibus. praeterea mucianus ter cos. prodidit nuper se legisse, cum praesideret lyciae, sarpedonis ab troia scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod eo magis miror, si etiamnum homero condente aegyptus non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteisque voluminibus scriptitatum constet, curve homerus in illa ipsa lycia bellerophonti codicillos datos, non epistulas, tradiderit sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri dispensandis; alias in tumultu vita erat.

  aethiopia aegypto contermina insignes arbores non fere habet praeter liniferam, qualis indorum atque arabiae dicta est. propior tamen huic natura lanae maiorque folliculus granati modo mali, similesque et inter se arbores ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum arbores ambitu aethiopiae et nemora odorata in mentione earum dicta sunt.

  atlans mons peculiari proditur silva, de qua diximus. confines ei mauri, quibus plurima arbor citri et mensarum insania, quas feminae viris contra margaritas regerunt. exstat hodie m. ciceroni in illa paupertate et (quod magis mirum est) illo aevo empta hs [d]. memoratur et galli asini hs [30x]30. venumdatae sunt et duae ab iuba rege pendentes, quarum alteri pretium fuit hs [30xii]30, alteri paulo minus. interiit nuper incendio a cethegis descendens, hs [30xiii]30 permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti mercari malit. magnitudo amplissimis adhuc fuit uni commissae ex orbibus dimidiatis duobus a rege mauretaniae ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambitum, crassitudine quadrantali - maiusque miraculum in ea est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae - , solidae autem a nomio caesaris liberto cognomen trahenti tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem crassitudinis. qua in re non omittendum videtur tiberio principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico excedentem, tota vero crassitudine sescunciali, operimento lamnae vestitam fuisse, cum tam opima nomio liberto eius esset. tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est, quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus. sunt autem cupresso feminae atque etiamnum silvestri similes folio, odore, caudice. ancorarius mons vocatur citerioris mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum, iam exhaustus.

  mensis praecipua dos in venam crispis vel in vertices parvos. illud oblongo evenit discursu ideoque tigrinum appellatur, hoc intorto et ideo tales pantherinae vocantur. sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae oculos imitentur. magna, verum post has, gratia extra praedictas crispis densa veluti grani congerie, quas ob id a similitudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore: hic maxime mulsi placet, vinis suis refulgens. post haec amplitudo est: iam toti caudices iuvant, pluresque in una. mensae vitia lignum - ita vocatur materiae surda et indigesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta - , item ilignae venae similitudo vel coloris et, quibus maxime obnoxias fecere aestus ventique, rimae aut capillamenta rimas imitata; postea murena nigro transcurrens limite variisque corticum punctis adprehensus papaverum modo et in totum atro propior colos maculaeve discolores. - virides terra condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis, mirumque ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere nuper hanc quoque materiem siccatam mari, duritie incorrupta, cospissari non ullo modo vehementius. nutriuntur optime splendescuntque manus siccae fricatu a balineis maxime, nec vinis laeduntur ut iis genitae.

  inter pauca nitidioris vitae instrumenta haec arbor est, quapropter insistendum ei quoque paululum videtur. nota etiam homero fuit. thyon graece vocatur, ab aliis thya. hanc itaque inter odores uri tradidit in deliciis circae, quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odoramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem versu cedrum laricemque una tradat uri, quo manifestum est de arboribus tantum locutum. theophrastus, qui proximus a magni alexandri aetate scripsit haec circa urbis romae annum ccccxxxx, magnum iam huic arbori honorem tribuit, memoratas ex ea referens templorum veterum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in tectis contra vitia omnia incorruptae. radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera. praecipuam autem esse eam arborem circa hammonis delubrum, nasci et in interiore cyrenaicae parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius ante ciceronianam vetustior memoria est, quo noviciae apparent. - alia est arbor eodem nomine, malum ferens exsecratum aliquis odore et amaritudine, aliis expetitum, domus etiam decorans, nec dicenda verbosius.

  eadem africa, qua vergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam vocat celthim, et ipsam italiae familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa syrtis atque nasamonas. magnitudo quae piro, quamquam nepos cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; alioqui ilicis viderentur. differentiae plures, eaeque maxime fructibus fiunt. magnitudo huic fabae, color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uvis. nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in italia cerasis, tam dulcis ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sentire morbos qui eum mandant. melior sine interiore nucleo, qui in altero genere osseus videtur. vinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque commeantes per africam. ligno colos niger; ad tibiarum cantus expetitur. e radice cultellis capulos brevesque alios usus excogitant.

  haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et herba et in aegypto caulis in palustrium genere. recedentibus enim aquis nili riguis provenit, similis fabae caule foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum gracilioribusque. fructus in capite papaveri similis incisuris omnique alio modo; intus grana ceu milium. incolae capita in acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur, sole occidente papavera ea comprimi et integi foliis, ad ortum autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, decidat. hoc amplius in euphrate tradunt, et caput ipsum et florem vespera mergi usque in medias noctes totumque abire in altum, ut ne demissa quidem manu possit inveniri, reverti deinde paulatimque subrigi et ad exortus solis emergere extra aquam ac florem patefacere atque etiamnum insurgere, ut plane ab aqua absit alte. radicem lotos habet mali cotonei magnitudine, opertam nigro cortice, qualis et castaneas tegit. interius candidum corpus, gratum cibis et crudum, gratius decoctum sive aqua sive pruna. neque aliunde magis quam purgamentis eius sues crassescunt.

  cyrenaica regio loton suae postponit paliuro. fruticosior haec fructuque magis rubens, cuius nucleus non simul mandatur; iucundus per se ac suavior e vino, quin et vina suco suo commendans. interior africa ad garamantas usque et deserta palmarum magnitudine et suavitate constat, nobilibus maxime circa delubrum hammonis, sed circa carthaginem punicum malum cognomine sibi vindicat; aliqui granatum appellant. divisit et in genera apyrenum vocando cui lignosus nucleus abesset; candidior ei natura et blandiores acini minusque amaris distincti membranis. alias structura eorum quaedam ut in favis, communis nucleos habentium. horum quinque species: dulcia, acria, mixta, acida, vinosa. samia et aegyptia dist
inguntur erythrocomis et leucocomis. corticis maior usus ex acerbis ad perficienda coria. flos balaustium vocatur, et medicis idoneus et tinguendis vestibus, quarum color inde nomen accepit.

  in asia et graecia nascuntur frutices epicactis, quem alii embolinen vocant, parvis foliis, quae pota contra venena prosunt sicut erices contra serpentes, et in quo nascitur granum cnidium, quod aliqui linum vocant, fruticem vero thymelaean, alii chamelaean, alii pyros achnen, aliqui cnestorem, alii cneorum. est similis oleastro, foliis angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine. semen colore et specie farris, ad medicinae tantum usum.

  tragion fruticem sola creta insula gignit, terebintho similem et semine, quod contra sagittarum ictus efficacissimum tradunt. eadem et tragacantham spinae albae radice, multum praelatam apud medos aut in achaia nascenti. pretium eius in libras #1108 iii.

  tragon et asia fert sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinae usum. myricen et italia, quam tamaricen vocat, achaia autem bryan silvestrem. insigne in ea quod sativa tantum fert gallae similem fructum. in syria et aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna appellamus, qua tamen infeliciora sunt graeciae. gignit enim arborem ostryn, quam et ostryam vocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris, paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris, quae per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore. materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles partus fieri produnt mortesque miseras. nec auspicatior in lesbo insula arbor quae vocatur euonymos, non absimilis punicae arbori - inter eam et laurum folia magnitudine, figura vero et mollitia punicae - , floris candidi odore statim pestem denuntians. fert siliquas sesames, intus granum quadriangula figura, spissum, letale animalibus; nec non et folio eadem vis. succurrit aliquando praeceps alvi exinanitio.

 

‹ Prev