Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 324

by Pliny the Elder


  aestus fert spionia, quam quidam spineam vocant, autumnisque imbribus pinguescit; quin immo nebulis una alitur, ob id ravennati agro peculiaris. vennunculam inter optime deflorescentes et ollis aptissimam campani malunt surculam vocare, alii scapulam, tarracina numisianam, nullas vires proprias habentem, sed totam perinde ac solum valeat, surrentinis tamen efficacissimam testis vesuvio tenus. ibi enim murgentina e sicilia potentissima, quam pompeianam aliqui vocant, laeto demum feracem, sicut horconia in campania tantum. e diverso arceraca, vergilio argitis dicta, ultro solum laetius facit, ipsa contra imbres et senectam fortissima, vino quidem vix annua ac vilitatis cibariae, sed ubertate praecipua. tolerat et annos mettica, contra omne sidus firmissima, nigro acino, vinis in vetustate rufescentibus.

  et hactenus publica sunt genera, cetera regionum locorumque aut ex iis inter se insitis mixta: si quidem tuscis peculiaris est tudernis, atque etiam nomen iis florentiae sopina, arretio talpona et etesiaca et conseminia. talpona nigra candidum facit mustum. etesiaca fallax: quo plus tulit, hoc laudabilius fundit, mirumque, fecunditate pariter et bonitate cessat. conseminia nigra, vino minime durante, uva maxime, post xv dies quam ulla alia metitur, fertilis, set cibaria. huius folia sicuti labruscae prius quam decidant sanguineo colore mutantur. evenit hoc et quibusdam aliis, pessimi generis argumento. itriola vmbriae mevanatique et piceno agro peculiaris est, amiternino pumula. isdem bananica fallax est, adamant tamen eam. municipii suam pompei nomine appellant, quamvis clusinis copiosiorem; municipii et tiburtes appellavere, quamvis oleagineam nuper invenerint a similitudine olivae. novissima haec uvarum ad hoc tempus reperta est. vinaciolam soli noverunt sabini, calventinam gaurani. scio e falerno agro tralatas vocari falernas, celerrime ubique degenerantes. nec non surrentinum genus fecere aliqui praedulci uva. capnios et et buconiates et tharrupia in thurinis collibus non ante demetuntur quam gelaverit. pariana gaudent pisae, mutina perusinia nigro acino, intra quadriennium albescente vino. mirum ibi cum sole circumagi uvam quae ob id streptis vocatur, et in italia gallicam placere, trans alpis vero picenam. dixit vergilius thasias et mareotidas et lageas compluresque externas, quae non reperiuntur in italia.

  sed sunt etiamnum insignes uva, non vino, ambrosia e duracinis, sine ullis vasis in vite servabilis - tanta est contra frigora, aestus tempestatesque firmitas, nec orthampelos indiget arbore aut palis, ipsa se sustinens, non item dactylides digitali gracilitate - , columbinae e racemosis, et magis purpureae, cognomine bimammiae, quando non racemos, sed uvas alias gerunt, item tripedanea, cui nomen a mensura est, item scripula passo acino et raetica in maritimis alpibus appellata, dissimilis laudatae illi. namque haec brevis, conferta acino, degener vino, sed cute omnium tenuissima, nucleo (quod chium vocant) uno ac minimo, acinum praegrandem unum alterumve habens. est et nigra aminnea, cui syriacae nomen inponunt, item hispana ignobilium probatissima.

  in pergulis vero seruntur escariae appellatae e duracinis, albae, nigrae, et bumasti totidem coloribus, ac nondum dictae aegia et rhodia et uncialis, velut a pondere acini, item picina, omnium nigerrima, et coronario naturae lusu stephanitis, acinos foliis intercursantibus, et quae forenses vocantur, celeres proventu, vendibiles aspectu, portatu faciles. contra damnantur etiam visu cinerea et rabuscula et asinusca, minus tamen caudas vulpium imitata alopecis. alexandrina appellatur vitis circa phalacram brevis, ramis cubitalibus, acino nigro fabae magnitudine, nucleo molli et minimo, obliquis racemis praedulcibus, folio parvo et rotundo, sine divisuris. septem his annis in narbonensis provinciae alba helvia inventa est vitis uno die deflorescens, ob id tutissima; carbunicam vocant, quam nunc tota provincia conserit.

  catonum ille primus, triumpho et censura super cetera insignis, magis tamen etiamnum claritate litterarum praeceptisque omnium rerum expetendarum datis generi romano, inter prima vero agrum colendi, ille aevi confessione optimus ac sine aemulo agricola, pauca attigit vitium genera, quarundam ex iis iam etiam nominibus abolitis. separatim toto tractatu sententia eius indicanda est, ut in omni genere noscamus quae fuerint celeberrima anno dc urbis, circa captas carthaginem ac corinthum, cum supremum is diem obiit, et quantum postea ccxxx annis vita profecerit. ergo de vitibus uvisque ita prodidit: “qui locus vino optimus dicetur esse et ostentus solibus, aminnium minusculum et geminum eugenium, helvium minusculum conserito. qui locus crassior aut nebulosior, aminnium maius aut murgentinum, apicium, lucanum serito. ceterae vites miscellae maxime in quemvis agrum conveniunt. in olla vinaceis conduntur aminnium minusculum et maius et apicium, eadem in sapa et musto, in lora recte conduntur. quas suspendas duracinas, aminnias maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis hae recte servantur.” nec sunt vetustiora de illa re latinae linguae praecepta. tam prope ab origine rerum sumus. aminneam proxime dictam Varro scantianam vocat.

  in nostra aetate pauca exempla consummatae huius artis fuere, verum eo minus omittenda, ut noscantur etiam praemia, quae in omni re maxime spectantur. summam ergo adeptus est gloriam acilius sthenelus e plebe libertina lx iugerum non amplius vineis excultis in nomentano agro atque [cccc] nummum venumdatis. magna fama et vetuleno aegialo, perinde libertino, fuit in campania rure liternino, maiorque etiam favore hominum, quoniam ipsum africani colebat exilium; sed maxima, eiusdem stheneli opera, remmio palaemoni, alias grammatica arte celebri, in hisce viginti annis mercato rus [dc] nummum in eodem nomentano decimi lapidis ab urbe deverticulo. est autem usquequaque nota vilitas mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime, quoniam et neglecta indiligentia praedia paraverat ac ne in pessimis quidem elegantioris soli. haec adgressus excolere non virtute animi, sed vanitate primo, quae nota mire in illo fuit, pastinatis de integro vineis cura stheneli, dum agricolam imitatur, ad vix credibile miraculum perduxit, intra octavum annum [cccc] nummum emptori addicta pendente vindemia. cucurritque non nemo ad spectandas uvarum in iis vineis strues, litteris eius altioribus contra id pigra vicinitate sibi patrocinante, novissime annaeo seneca, principe tum eruditorum ac potentia, quae postremo nimia ruit super ipsum, minime utique miratore inanium, tanto praedii huius amore capto, ut non puderet inviso alias et ostentaturo tradere palmam eam, emptis quadriplicato vineis illis intra decimum fere curae annum. digna opera quae in caecubis setinisque agris proficeret, quando et postea saepenumero septenos culleos singula iugera, hoc est amphoras centenas quadragenas, musti dedere! ac ne quis victam in hoc antiquitatem arbitretur, idem cato denos culleos redire ex iugeribus scripsit, efficacibus exemplis non maria plus temerata conferre mercatori, non in rubrum litus indicumve merces petitas quam sedulum ruris larem.

  vino antiquissimo claritas maroneo in thraciae maritima parte genito, ut auctor est homerus. neque enim fabulosa aut de origine eius varie prodita consectamur, praeterquam aristaeum primum omnium in eadem gente mel miscuisse vino, suavitate praecipua utriusque naturae sponte provenientis. maroneum vicies tanto addito aquae miscendum homerus prodidit. durat etiam nunc vis in eadem terra generi rigorque indomitus, quippe cum mucianus ter consul ex iis qui nuperrime prodidere sextarios singulos octonis aquae misceri compererit praesens in eo tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, vetustate pinguescere. et pramnio, quod idem homerus celebravit, etiam nunc honos durat. nascitur zmyrnae regione iuxta delubrum matris deum. in reliquis claritas generi non fuit alicui: anno fuit omnium generum bonitate l. opimio cos., cum c. gracchus tribunus plebem seditionibus agitans est interemptus. ea caeli temperies fulsit (cocturam vocant) solis opere natali urbis dcxxxiii, durantque adhuc vina ea ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi - etenim haec natura vinis in vetustate est - , nec potari per se queant pervincive aqua, usque in amaritudinem carie indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt. quod ut eius temporis aestimatione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex his tantum usura multiplicata semissibus, quae civilis ac modica est, in c. caesaris germanici fili principatu anno clx singulas uncias vini constitisse, nobili exemplo docuimus referentes vitam pomponii secundi vatis cenamque quam principi illi dedit. tantum pecuniarum detinent apothecae! nec alia res maius incrementum sentit ad vicensimum annum maiusve ab eo dispendium, non proficiente pretio; rar
o quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu, singulis testis milia nummum. viennenses soli picata sua, quorum genera diximus, pluris permutare, sed inter sese amore patrio, creduntur; idque vinum frigidius reliquis existimatur in frigido potu.

  vino natura est hausto accendendi calore viscera intus, foris infuso refrigerandi. nec alienum fuerit commemorare hoc in loco quod androcydes sapientia clarus ad alexandrum magnum scripsit, intemperantiam eius cohibens: “vinum poturus, rex, memento bibere te sanguinem terrae. cicuta hominis venenum est, cicutae vinum.” quibus praeceptis ille si obtemperavisset, profecto amicos in temulentia non interemisset, prorsus ut iure dici possit, neque viribus corporis utilius aliud neque voluptatibus perniciosius, si modus absit.

  genera autem vini alia aliis gratiora esse quis dubitet aut non ex eodem lacu aliud praestantius altero germanitatem praecedere sive testa sive fortuito eventu quam ob rem de principatu se quisque iudicem statuet. iulia augusta lxxxvi annos vitae pucino vino rettulit acceptos, non alio usa. gignitur in sinu hadriatici maris non procul timavo fonte saxoso colle, maritimo adflatu paucas coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis iudicatur. hoc esse crediderim quod graeci celebrantes miris laudibus praetetianum appellaverint ex hadriatico sinu. Divus Augustus setinum praetulit cunctis et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva. nascitur supra forum appi. antea caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa neronis, quam a baiano lacu ostiam usque navigabilem incohaverat.

  secunda nobilitas falerno agro erat et ex eo maxime faustiniano; cura culturaque id collegerat. exolescit haec quoque copiae potius quam bonitati studentium. falernus ager a ponte campano laeva petentibus vrbanam coloniam sullanam nuper capuae contributam incipit, faustinianus circiter iiii milia passuum a vico caedicio, qui vicus a sinuessa vi m passuum abest. nec ulli nunc vino maior auctoritas. solo vinorum flamma accenditur. tria eius genera: austerum, dulce, tenue. quidam ita distingunt, summis collibus caucinum gigni, mediis faustinianum, imis falernum. non omittendum autem nulli eorum quae celebrentur iucundum saporem uvae esse.

  at tertiam palmam varie venere albana urbi vicina, praedulcia ac rara in austero, item surrentina in vineis tantum nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. tiberius caesar dicebat consensisse medicos ut nobilitatem surrentino darent; alioqui esse generosum acetum; c. caesar, qui successit illi, nobilem vappam. certant massica atque a monte gauro puteolos baiasque prospectantia. nam falerno contermina statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque. iuncta iis praeponi solebant calena et quae in vineis arbustisque nascuntur fundana et alia ex vicinia urbis, veliterna, privernatia. nam quod signiae nascitur, austeritate nimia continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.

  quartum curriculum publicis epulis optinuere a divo iulio - is enim primus auctoritatem iis dedit, ut epistulis eius apparet - mamertina circa messanam in sicilia genita; ex iis potulana, ab auctore dicta illo cognomine, proxima italiae laudantur praecipue. est in eadem sicilia et tauromenitanis honos lagonis pro mamertino plerumque subditis.

  ex reliquis autem a supero mari praetutia atque ancone nascentia, et quae a palma una forte enata palmensia appellavere, in mediterraneo vero caesenatia ac maecenatiana, in veroniensi item raetica, falernis tantum postlata a vergilio, mox ab intimo sinu maris hadriana, ab infero autem latiniensia, graviscana, statoniensia. etruriae luna palmam habet, liguriae genua, inter pyrenaeum alpesque massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius gignit, quod vocat sucosum. baeterrarum intra gallias consistit auctoritas. de reliquis in narbonensi genitis adseverare non est, quoniam officinam eius rei fecere tinguentes fumo, utinamque non et herbis ac medicaminibus noxiis! quippe etiam aloe mercator saporem coloremque adulterat.

  verum et longinquiora italiae ab ausonio mari non carent gloria, tarentina et servitia et consentiae genita et tempsae, calabriae lucanaque antecedentibus thurinis. omnium vero eorum maxime inlustrata messalae potiti salute lagarina, non procul grumento nascentia. campania nuper excitavit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad quartum a neapoli lapidem trebellicis, iuxta capuam caulinis et in suo agro trebulanis, alioqui semper inter plebeia et trifolinis gloriata. nam pompeianis summum decem annorum incrementum est, nihil senecta conferente. dolore etiam capitum in sextam horam diei sequentis infesta deprehenduntur. quibus exemplis, nisi fallor, manifestum est patriam terramque referre, non uvam, et supervacuam generum consectationem in numerum, cum eadem vitis aliud aliis in locis polleat. hispaniarum laeetana copia nobilitantur, elegantia vero tarraconensia atque lauronensia et baliarica ex insulis conferuntur italiae primis. nec ignoro multa praetermissa plerosque existimaturos, quando suum cuique placet et, quocumque eatur, fabula eadem reperitur, Divi Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis censuram vini in epulas eius facientem dixisse hospiti de indigena vino, novum quidem sibi gustum esse eum atque non ex nobilibus, sed caesarem non aliud poturum. nec negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus aevi iudicaverit haec sunt.

  nunc simili modo transmarina dicemus. in summa gloria post homerica illa, de quibus supra diximus, fuere thasium chiumque, ex chio quod ariusium vocant. his addidit lesbium erasistrati maximi medici auctoritas, circiter ccccl anno urbis romae. nunc gratia ante omnia est clazomenio, postquam parcius mari condiunt. lesbium sponte naturae suae mare sapit. nec tmoliti per se gratia ut vino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suavitatem accipiat simul et aetatem, quoniam vetustiora protinus videntur. ab his dignatio est sicyonio, cyprio, telmesico, tripolitico, berytio, tyrio, sebennytico. in aegypto hoc nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis, thasia, aethalo, peuce. post haec auctoritas hippodamantio, mystico, cantharitae, protropo cnidio, catacecaumenitae, petritae, myconio. nam mesogiten capitis dolores facere compertum est, nec ephesium salubre esse, quoniam mari et defruto condiatur. apamenum mulso praecipue convenire dicitur, sicut praetutium in italia. est enim et haec proprietas generum; dulcia utique inter se non congruunt. exolevit et protagion, quod italicis proximum fecerant asclepiadis scholae. apollodorus medicus in volumine, quo suasit ptolemaeo regi quae vina biberet, italicis etiam tum ignotis laudavit in ponto nasperceniten, mox oreticum, oeneaten, leucadium, ambracioten et, quod cunctis praetulit, peparethium, sed minoris famae esse dixit, quoniam ante sex annos non placeret.

  hactenus bonitas vini nationibus debetur. apud graecos cura clarissimum nomen accepit quod appellaverunt bion, ad plurimos valitudinum usus excogitatum, ut docebimus in parte medicinae. fit autem hoc modo: uvae paulum ante maturitatem decerptae siccantur acri sole, ter die versatae per triduum, quarto exprimuntur, dein in cadis sole inveterantur. coi marinam aquam largiorem miscent, a servi furto origine orta sic mensuram explentis, qua re translata in album mustum leucocoum appellatur. in aliis autem gentibus simili modo factum tethalassomenon vocant, thalassiten autem vasis musti deiectis in mare, quo genere praecox fit vetustas. nec non apud nos quoque coum vinum ex italico faciendi rationem cato demonstravit, super cetera in sole quadriennio maturandum praecipiens. rhodium coo simile est, phorineum salsius coo. omnia transmarina septem annis ad vetustatem mediam pervenire existimantur.

  vinum omne dulce minus odoratum; quo tenuius, eo odoratius. colores vinis quattuor: albus, fulvus, sanguineus, niger. psithium et melampsithium passi genera sunt suo sapore, non vini, scybelites vero mulsi, in galatia nascens, et haluntium in sicilia. nam siraeum, quod alii hepsema, nostri sapam appellant, ingeni, non naturae, opus est musto usque ad tertiam mensurae decocto. quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum vocatur. omnia in adulterium mellis excogitata, sed priora uva terraque constant. passum a cretico cilicium probatur et africum. et in italia finitimisque provinciis fieri certum est ex uva quam graeci psithiam vocant, nos apianam, item scripulam, diutius uvis in vite sole adustis aut ferventi oleo. quidam ex quacumque dulci, dum praecocta, alba, faciunt siccantes sole, donec paulo amplius dimidium pondus supers
it, tunsasque leniter exprimunt. dein quantum expressere adiciunt vinaceis aquae puteanae, ut et secundarium passum faciant. diligentiores eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis madefactos vino excellenti, donec intumescant, premunt - et hoc genus ante cetera laudant - ac simili modo aqua addita secundarium faciunt. medium inter dulcia vinumque est quod graeci aigleucos vocant, hoc est semper mustum. id evenit cura, quoniam fervere prohibetur - sic appellant musti in vina transitum - ; ergo mergunt e lacu protinus aqua cados, donec bruma transeat et consuetudo fiat algendi. est etiamnum aliud genus per se, quod vocat dulce narbonensis provincia et in ea maxime voconti. adservatur eius gratia uva diutius in vite pediculo intorto. ab aliis ipse palmes inciditur ad medullam, ab aliis uva torretur in tegulis, omnia ex helvennaca vite. his adiciunt aliqui quod vocant diachyton, uvis in sole siccatis loco cluso per dies septem in cratibus, totidem pedes a terra alte, noctibus ab umore defensis, octavo die calcatis: ita fieri optimi odoris saporisque. e dulci genere est et melitites; distat a mulso, quod fit e musto, cum quinque congiis austeri musti congio mellis et salis cyatho subfervefactis. austerum, sed inter haec genera poni debet et protropum; ita appellatur a quibusdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uvae. hoc protinus diffusum in lagonis suis defervere passi postea in sole xl diebus torrent aestatis secutae ipso canis ortu.

  non possunt iure dici vina quae graeci deuteria appellant, cato et nos loram, maceratis aqua vinaceis, sed tamen inter vina operaria numerantur. tria eorum genera: decima parte aquae addita quam musti expressa sit et ita nocte ac die madefactis vinaceis rursusque prelo subiectis; alterum, quo modo graeci factitavere, tertia parte eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto ad tertias partes. tertium est faecibus vini expressum, quod faecatum cato appellat. nullum ex his plus quam annui usus.

 

‹ Prev