Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 326
est et occidentis populis sua ebrietas fruge madida, pluribus modis per gallias hispaniasque, nominibus aliis, sed ratione eadem. hispaniae iam et vetustatem ferre ea genera docuerunt. aegyptus quoque e fruge sibi potus similes excogitavit, nullaque in parte mundi cessat ebrietas, meros quippe hauriunt tales sucos nec diluendo ut vina mitigant. at hercules illic tellus fruges parere videbatur. heu mira vitiorum sollertia! inventum est quem ad modum aquae quoque inebriarent.
duo sunt liquores humanis corporibus gratissimi, intus vini, foris olei, arborum e genere ambo praecipui, sed olei necessarius; nec segniter in eo vita elaboravit. quanto tamen in potu ingeniosior fuerit, apparebit ad bibendum generibus centum octoginta quinque, si species vero aestimentur, paene duplici numero excogitatis tantoque paucioribus olei, de quo sequenti volumine dicemus.
LIBER XV
oleam theophrastus e celeberrimis graecorum auctoribus urbis romae anno circiter ccccxl negavit nisi intra [xxxx] passuum ab mari nasci, fenestella vero omnino non fuisse in italia hispaniaque aut africa tarquinio prisco regnante, ab annis populi romani clxxiii, quae nunc pervenit trans alpis quoque et in gallias hispaniasque medias. urbis quidem anno dv appio claudio caeci nepote l. iunio cos. olei librae duodenae denis assibus veniere, et mox anno dclxxx m. seius l. f. aedilis curulis olei denas libras singulis assibus praestitit populo romano per totum annum. minus ea miretur qui sciat post annos xxii cn. pompeio iii cos. oleum provinciis italiam misisse. hesiodus quoque, in primis culturam agrorum docendam arbitratus vitam, negavit oleae satorem fructum ex ea percepisse quemquam: tam tarda tunc res erat. at nunc etiam in plantariis ferunt, translatarumque altero anno decerpuntur bacae. fabianus negat provenire in frigidissimis oleam neque in calidissimis.
genera earum tria dixit vergilius, orchites et radios et posias, nec desiderare rastros aut falces ullamve curam. sine dubio et in iis solum maxime caelumque refert. verum tamen et tondentur, cum et vites, atque etiam interradi gaudent. consequens earum vindemia est arsque vel maior olei musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt suci. primum omnium cruda dat atque nondum inchoatae maturitatis; hoc sapore praestantissimum. quin et ex eo prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones, sive in sportis prematur sive, ut nuper inventum est, exilibus regulis pede incluso. quanto maturior baca, tanto pinguior sucus minusque gratus. optima autem aetas ad decerpendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere, cum vocant druppas, graeci vero drypetidas. cetero distat tum, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores caeli biberit.
vetustas oleo taedium adfert, non item ut vino, plurimumque aetatis annuo est, provida, si libeat intellegere, natura, quippe temulentiae nascentibus vinis uti necesse non est, quin immo invitat ad servandum blanda inveterati caries: oleo noluit parci fecitque ea necessitate promiscuum et vulgo. principatum in hoc quoque bono obtinuit italia e toto orbe, maxime agro venafrano eiusque parte quae licinianum fundit oleum, unde et liciniae gloria praecipua olivae. unguenta hanc palmam dedere accommodato ipsis odore, dedit et palatum delicatiore sententia; de cetero bacas liciniae nulla avis adpetit. relicum certamen inter histriae terram et baeticae par est. cetero fere vicina bonitas provinciis excepto africae frugifero solo: cereri id totum natura concessit, oleum ac vinum non invidit tantum satisque gloriae in messibus fecit. reliqua erroris plena, quem in nulla parte vitae numerosiorem esse docebimus.
oliva constat nucleo, oleo, carne, amurca. sanies haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima, riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque praecipue ex inmaturis intellegitur, sicut in omphacio docuimus. augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. xvi kal. oct., postea nuclei increscunt et caro. tum si etiam copiosi imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum amurcae, ante eam nihil est. error hominum falsus existimantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde quod oleum crescere olivae carne arbitrantur, cum sucus omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. ergo tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve imbribus accidit, oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus extenuet. omnino enim, ut theophrasto placet, et olei causa calor est, quare in torcularibus etiam ac cellis multo igni quaeritur. tertia est culpa in parsimonia, quoniam propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant olivae. qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decutiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe olivantibus lex antiquissima fuit: “oleam ne stringito neve verberato.” qui cautissime agunt, harundine levi ictu nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut cadant; haerendo enim ultra suum tempus absumunt venientibus alimentum et detinent locum. argumentum est quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et difficilius cadunt.
primae ergo ab autumno colliguntur vitio operae, non naturae, posia cui plurimum carnis, mox orchites cui olei, post radius. has enim ocissime occupatas, quia sunt tenerrimae, amurca cogit decidere. differuntur vero etiam in martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob idque minimae, licinia, cominia, contia, sergia, quam sabini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescentes, hoc est a. d. vi id. feb. tunc arbitrantur eas maturescere, et quoniam probatissimum ex iis fiat oleum, accedere etiam ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem fieri, sicut copiam maturitate, cum sit illa bonitas non temporis, sed generis tarde putrescentium in amurcam. similis error collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet premendi, cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur. itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis exprimi dicunt. amurcae mensuram nemo agit, quanto ea copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis. omnino invictus error et publicus tumore olivae crescere oleum existimandi, cum praesertim nec magnitudine copiam olei constare indicio sint quae regiae vocantur, ab aliis maiorinae, ab aliis babbiae, grandissimae alioqui, minimo suco. et in aegypto carnosissimis olei exiguum, decapoli vero syriae perquam parvae, nec cappari maiores, carne tamen commendantur. quam ob causam italicis transmarinae praeferuntur in cibis, cum oleo vincantur, et in ipsa italia ceteris picenae et sidicinae. sale illae privatim condiuntur et ut reliquae amurca sapave, nec non aliquae oleo suo et sine arcessita commendatione purae innatant, colymbades. franguntur eaedem herbarumque viridium sapore condiuntur. fiunt et praecoques ferventi aqua perfusae quamlibeat inmaturae; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno sapore infici. purpureae sunt et in iis, ut uvis, in nigrum colorem transeuntibus posiis. sunt et superbae praeter iam dicta genera. sunt et praedulces, per se tantum siccatae uvisque passis dulciores, admodum rarae in africa et circa emeritam lusitaniae. oleum ipsum sale vindicatur a pinguitudinis vitio. cortice oleae conciso odorem accipit. medicatio alias ut vino; palati gratia nulla est nec tam numerosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. odor in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo brevis.
oleo natura tepefacere corpus et contra algores munire, eidem fervores capitis refrigerare. usum eius ad luxuriam vertere graeci, vitiorum omnium genitores, in gymnasiis publicando: notum est magistratus honoris eius octogenis sestertiis strigmenta olei vendidisse. oleae honorem romana maiestas magnum perhibuit turmas equitum idibus iuliis ea coronando, item minoribus triumphis ovantes. athenae quoque victores olea coronant, graecia oleastro olympiae.
nunc dicentur catonis placita de olivis. in calido et pingui solo radium maiorem, sallentinam, orchitem, posiam, sergianam, cominianam, albiceram seri iubet adicitque singulari prudentia: quam earum in iis locis optimam esse dicent, in frigido autem et macro liciniam. pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari. spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet, nec alio ullo modo laudat. condi olivas optime orchites et posias, vel virides in muria vel fractas in lentisco. oleum quam acerbissima oliva optimum fieri. cetero quam primum e terra colligendam, si inquinata sit, lavandam; siccari triduo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam; hanc et sale aspergi. oleum in tabulato minui deteriusque fieri
, item in amurca et fracibus - hae sunt carnes et inde faeces - ; quare saepius die capulandum, praeterea concha et in plumbeas cortinas; aere vitiari. ferventibus omnia ea fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis, ideo nec ligna ibi caedi oportere - qua de causa e nucleis ipsarum ignis aptissimus - ; ex cortinis in labra fundendum, ut fraces et amurca linquantur. ob id crebrius vasa mutanda, fiscinas spongia tergendas, ut quam maxime pura sinceritas constet. postea inventum ut lavarentur utique ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidae - ita enim amurca exprimitur - , mox trapetis fractae premerentur iterum. premi plus quam centenos modios non probant: factus vocatur; quod vero post molam primum expressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis hominibus nocte et die premi iustum est.
non erat tum ficticium oleum, ideoque arbitror de eo nihil a catone dictum. nunc eius genera plura, primumque persequemur ea quae ex arboribus fiunt, et inter illas ante omnes ex oleastro. tenue id multoque amarius quam oleae et tantum ad medicamenta utile. simillimum huic est ex chamelaea, frutice saxoso, non altiore palmo, foliis oleastri bacisque. proximum fit e cici, arbore in aegypto copiosa (alii crotonem, alii sibi, alii sesamon silvestre eam appellant), ibique, non pridem et in hispania, repente provenit altitudine oleae, caule ferulaceo, folio vitium, semine uvarum gracilium pallidarumque. nostri eam ricinum vocant a similitudine seminis. coquitur id in aqua, innatansque oleum tollitur. at in aegypto, ubi abundat, sine igni et aqua sale adspersum exprimitur, cibis foedum, lucernis exile. amygdalinum, quod aliqui neopum vocant, ex amaris nucibus arefactis et in offam contusis adspersam aqua iterumque tusis exprimitur. fit et lauru admixto drupparum oleo, quidamque e bacis exprimunt tantum, alii foliis modo, aliqui folio et cortice bacarum, nec non styracem addunt aliosque odores; optima laurus ad id latifolia, silvestris, nigris bacis. simile est et e myrto nigra, et haec latifolia melior. tunduntur bacae adspersae calida aqua, mox decoquuntur. alii foliorum mollissima decoquunt in oleo et exprimunt, alii deiecta ea in oleum prius sole maturant. eadem ratio et in sativa myrto, sed praefertur silvestris minore semine, quam quidam oxymyrsinen, alii chamaemyrsinen vocant, aliqui acoron a similitudine; est enim brevis, fruticosa. fit et e citro, cupresso, nucibus iuglandibus quod caryinum vocant, malis, cedro quod pisselaeon, e grano quoque cnidio purgato semine et tunso, item lentisco. nam cyprinum et e glande aegyptia ut fieret odorum causa dictum est. indi e castaneis ac sesima atque oryza facere dicuntur, ichthyophagi e piscibus. inopia cogit aliquando luminum causa et e platani bacis fieri aqua et sale maceratis. et oenanthinum fit; de ipsa oenanthe dictum est in unguentis. gleucino mustum incoquitur vapore lento, ab aliis sine igni circumdatis vinaceis diebus xxi bis singulis permixtum, consumiturque mustum oleo. aliqui non sampsuchum tantum admiscent, sed etiam pretiosiora odoramenta, ut in gymnasiis quoque conditur odoribus, sed vilissimis. fit ex aspalatho, calamo, balsamo, iri, cardamomo, meliloto, nardo gallico, panace, sampsucho, helenio, cinnamomi radice, omnium sucis in oleo maceratis expressisque. sic et rhodinum e rosis, iuncinum e iunco, quod et rosaceo simillimum, item hyoscyamo et lupinis, narcisso. plurimum autem in aegypto e raphani semine aut gramine herba quod chortinon vocant, item e sesima et urtica quod cnidinum appellant. e lilio et alibi fit sub diu sole, luna, pruina maceratum. suis herbis componunt inter cappadociam et galatiam quod selgiticum vocant, nervis admodum utile, sicut in italia iguvini. e pice fit quod pissinum appellant, cum coquitur, velleribus supra halitum eius expansis atque ita expressis. probatum maxime e bruttia; est enim pinguissima et resinosissima. color oleo fulvus. sponte nascitur in syriae maritimis quod elaeomeli vocant; manat ex arboribus pingue, crassius melle, resina tenuius, sapore dulci, et hoc medicis. veteri quoque oleo usus est ad quaedam genera morborum; existimaturque et ebori vindicando a carie utile esse: certe simulacrum saturni romae intus oleo repletum est.
super omnia vero celebravit amurcam laudibus cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum; amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimaeque absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta horreorum frumenti, vestiaria etiam contra teredines ac noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi. morbis quadripedum, arborum quoque, illa medendum, efficaci ad ulcera interiora humani quoque oris. lora etiam et coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in quis ficum aridam libeat adservare, aut si folia bacasque in virgis myrti aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca nullo fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra lingua contigerit depaveritque primo germinatu, sterilescere auctor est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.
reliqui arborum fructus vix specie figurave, non modo saporibus sucisque totiens permixtis atque insitis, enumerari queunt.
grandissimus pineis nucibus altissimeque suspensus. intus exiles nucleos lacunatis includit toris, vestitos alia ferruginis tunica, mira naturae cura molliter semina conlocandi. harum genus alterum tarentinae digitis fragili putamine aviumque furto in arbore. et tertium sappini e picea sativa, nucleorum cute verius quam putamine adeo molli, ut simul mandatur. quartum pitydia vocant e pinastris, singularis remedii adversus tussim in melle decoctis nucleis. taurini ravicelos vocant. pinea corona victores apud isthmum coronantur.
his proxima amplitudine mala quae vocamus cotonea et graece cydonea, e creta insula advecta. incurvatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat, odoris praestantissimi. est et neapolitanis suus honos. minora ex eodem genere struthea odoratius vibrant, serotino proventu, praecoci vero mustea. strutheis autem cotonea insita suum genus fecere mulvianum, quae sola ex iis vel cruda manduntur, iam et virorum salutatoriis cubiculis inclusa ac simulacris noctium consciis inposita. sunt praeterea parva silvestria, e strutheis odoratissima et in saepibus nascentia.
mala appellamus, quamquam diversi generis, persica et granata, quae in punicis arboribus novem generum dicta sunt. his acinus sub cortice intus, illis lignum in corpore. nec non et quaedam e piris libralia appellata amplitudinem sibi ponderis nomine adserunt. sed persicorum palma duracinis. nationum habent cognomen gallica et asiatica. post autumnum maturescunt asiatica, aestate praecocia intra xxx annos reperta et primo denariis singula venumdata. supernatia e sabinis veniunt, popularia undique. pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque iam singulis triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur, quia non aliud fugacius. longissima namque decerpto bidui mora est cogitque se venumdari.
ingens postea turba prunorum: versicoloria e nigro candicant, hordearia appellata a comitatu frugis eius; alia eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata a vilitate. sunt minora, at laudatiora cerina atque purpurea, nec non ab externa gente armeniaca, quae sola et odore commendantur. peculiaris inpudentia est nucibus insitorum, quae faciem parentis sucumque adoptionis exhibent, appellata ab utroque nucipruna. et haec autem et persica et cerina ac silvestria ut uvae cadis condita usque ad alia nascentia aetatem sibi prorogant, reliquorum velocitas cito mitescentium transvolat. nuper in baetica malina appellari coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis. his intus in ligno nucleus amygdalae est, nec aliud pomum ingeniosius geminatum est. in peregrinis arboribus dicta sunt damascena, a syriae damasco cognominata, iam pridem in italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore carne nec umquam in rugas siccata, quoniam soles sui desunt. simul dici possunt populares eorum myxae, quae et ipsae nunc coeperunt romae nasci insitae in sorvis.
in totum quidem persica peregrina etiam asiae graeciaeque esse ex nomine ipso apparet atque e perside advecta. sed pruna silvestria ubique nasci certum est, quo magis miror huius pomi mentionem a catone non habitam, praesertim cum condenda demonstraret quaedam et silvestria. nam persicae arbores sero et cum difficultate transiere, ut quae in rhodo nihil ferant, quod primum ab aegypto earum fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu in persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in aegyptum terra mitigata. id enim de persea diligentiores tradunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus simi
lis, nec extra orientem nasci voluit. eam quoque eruditiores negaverunt ex perside propter supplicia tralatam, sed a perseo memphi satam, et ob id alexandrum illa coronari victores ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque omnia post catonem coepisse manifestum erit.