Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 332
nec in fruticum nec in veprium cauliumve neque in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur iure scirpi fragiles palustresque, e quibus et tegulum tegetesque, detracto cortice candelae luminibus et funeribus serviunt. firmior quibusdam in locis eorum rigor. namque iis velificant non in pado tantum nautici, verum et in mari piscator africus praepostero more velum intra malos suspendens, et mapalia sua mauri tegunt, proximeque aestimanti hoc videantur esse, quod in interiore parte mundi papyrum.
sui, sed frutectosi generis sunt inter aquaticas et rubi atque sabuci, fungosi generis, aliter tamen quam ferulae, quippe plus ligni est, utique sabuco, ex qua magis canoram bucinam tubamque credit pastor ibi caesa, ubi gallorum cantum frutex ille non exaudiat. rubi mora ferunt et alio genere similitudinem rosae quae vocatur cynosbatos. tertium genus idaeum vocant graeci a loco, tenerius quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis. flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua. sabuci acinos habent nigros atque parvos, umoris lenti, inficiendo maxime capillo. qui et ipsi aqua decocti manduntur.
umor et corpori arborum est, qui sanguis earum intellegi debet, non idem omnibus: ficis lacteus - huic ad caseos figurandos coaguli vis - , cerasis cumminosus, ulmis salivosus, lentus ac pinguis, malis, vitibus, piris aquosus. vivaciora quibus lentior. atque in totum corpori arborum, ut reliquorum animalium, cutis, sanguis, caro, nervi, venae, ossa, medullae. pro cute cortex. mirum, is in moro medicis sucum quaerentibus vere hora diei secunda lapide incisus manat, altius fractus siccus videtur. proximi plerisque adipes. hi vocantur a colore alburnum, mollis ac pessima pars ligni, etiam in robore facile putrescens, teredini obnoxia, quare semper amputabitur. subest huic caro, carni ossa, id est materiae optimum. alternant fructus quibus siccius lignum, ut olea, magis quam quibus carnosum, ut cerasus. nec omnibus adipes carnesve largae, uti nec animalium acerrimis. neutrum habent buxus, cornus, olea, nec medullam minimumque etiam sanguinis, sicuti ossa non habent sorba, carnem sabuci - at plurimam ambae medullam - nec harundines maiore ex parte.
in quarundam arborum carnibus pulpae venaeque sunt. discrimen earum facile; venae latiores candidioresque. pulpae fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero capite vel graphii sentiantur penetrante rectis meatibus sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque concisa. quibus sunt tubera, sicut sunt in carne glandia, in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se convoluto. hoc pretiosissimum in citro et acere. cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam; alioqui fragilis esset vena in orbem arboris caesa. fagis pectines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. m’. curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter guttum faginum, quo sacrificaret. - lignum in longitudinem fluvitat, ut quaeque pars fuit ab radice, validius sidit. - quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui constat. haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum e carne corpus fico, tota ossea ilex, ornus, robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet incisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuniperus rubent. larix femina habet quam graeci vocant aegida mellei coloris. hoc lignum proximum medullae est. in abiete lusson graeci vocant. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile rimis. cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque venabula ex ea praeferunt omnibus, constat enim ex cute et ossibus.
caedi tempestivum quae decorticentur et teretes ad templa ceteraque usus rotundi, cum germinant, alias cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a bruma ad favonium aut, si praevenire cogamur, arcturi occasu et ante eum fidiculae, novissima ratione solstitio. dies siderum horum reddentur suo loco. vulgo satis putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante editos suos fructus. robur vere caesum teredinem sentit, bruma autem neque vitiatur neque pandatur, alias obnoxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere tempestive quoque caeso evenit. infinitum refert et lunaris ratio, nec nisi a xx in xxx caedi volunt. inter omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem diem alii interlunii, alii silentis lunae appellant. sic certe tiberius caesar concremato ponte naumachiario larices ad restituendum caedi in raetia praefinivit. quidam dicunt, ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest nisi noctu. si competant coitus in novissimum diem brumae, illa fit aeterna materies; proxime, cum supra dictis sideribus. quidam et canis ortum addunt, et sic caesas materias in forum augustum. nec novellae autem ad materiem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor stantibus defluat. mirum apud antiquos primo punico bello classem duilli imperatoris ab arbore lx die navigavisse, contra vero hieronem regem ccxx naves effectas diebus xlv tradit l. piso. secundo quoque punico scipionis classis xl die a securi navigavit. tantum tempestivitas etiam in rapida celeritate pollet.
cato hominum summus in omni usu de materiis haec adicit: “prelum ex sappino atra potissimum facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum ecfodies, luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit. cavetoque per rorem trahas aut doles.” idemque mox: “nisi intermestri lunaque dimidiata ne tangas materiem. quam effodias aut praecidas abs terra. diebus vii proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximitur. omnino caveto ni quam materiem doles neve caedas neve tangas nisi siccam, neve gelidam neve rorulentam.” tiberius item et in capillo tondendo servavit interlunia. M. Varro adversus defluvia praecipit observandum id a pleniluniis.
larici et magis abieti succisis umor diu defluit. haec omnium arborum altissimae ac rectissimae. navium malis antemnisque propter levitatem praefertur abies. communia his pinoque, ut quadripertitos venarum cursus bifidosve habeant vel omnino simplices. fabrorum in intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, ... materies et mollior quam ceterae. intellectus in cortice protinus peritis. abietis quae pars a terra fuit, enodis est. haec qua diximus ratione fluviata detoratur atque ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo romae infernas abies supernati praefertur.
est per se gentium quoque in his differentia. alpibus appenninoque laudatissimae, in gallia iuribus ac monte vosego, in corsica, bithynia, ponto, macedonia. deterior aenianica et arcadica, pessima parnasia et euboica, quoniam ramosae ibi et contortae putrescentesque facile. at cedrus in creta, africa, syria laudatissima. cedri oleo peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit. iunipero eadem virtus quae cedro. vasta haec in hispania maximeque vaccaeis. medulla eius ubicumque solidior etiam quam cedris. publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in quibusdam, sicut in marmore, centra, id est duritia clavo similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt, ut lapide comprehenso aut recepto in corpus aut alterius arboris ramo. megaris diu stetit oleaster in foro, cui viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis praemonitae oraculo, cum arbor arma peperisset, quod succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.
amplissima arborum ad hoc aevi existimatur romae visa, quam propter miraculum tiberius caesar in eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reliqua materie, duravitque ad neronis principis amphitheatrum. fuit autem trabs ea e larice, longa pedes cxx, bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur vix credibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimantibus. fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a m. agrippa relicta aeque miraculi causa, quae diribitorio superfuerat, xx pedibus brevior, sesquipedali crassitudine. abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex aegypto gai principis iussu obeliscum in vaticano circo statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum
adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in mari certum est. [cxx] modium lentis pro saburra ei fuere. longitudo spatium obtinuit magna ex parte ostiensis portus latere laevo. ibi namque demersa est claudio principe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedificatis obiter puteolano pulvere advectisque. arboris eius crassitudo quattuor hominum ulnas conplectentium implebat, vulgoque auditur [lxxx] nummum et pluris malos venundari ad eos usus, rates vero conecti [xl] sestertium plerasque. at in aegypto ac syria reges inopia abietis cedro ad classes feruntur usi. maxima ea in cypro traditur ad undeciremem demetri succisa [cxxx] pedum, crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. germaniae praedones singulis arboribus cavatis navigant, quarum quaedam et xxx homines ferunt. spississima ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber, si dematur cortex, nec larix. ex reliquis spississima lotos, quae romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. et huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui syriacas terebinthos nigriores adfirment. celebravit et thericles nomine calices ex terebintho solitus facere torno; perquam probatur materies. omnium haec sola ungui vult meliorque fit oleo. colos mire adulteratur iuglande ac piro silvestri tinctis atque in medicamine decoctis. omnibus quae diximus spissa firmitas. ab iis proxima est cornus, quamquam non potest videri materies propter exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque castanea, carpinus, populus. haec et crispa aceris modo, si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. castratio illa est adimitque vires. de cetero plerisque horum, sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi madefactum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus. e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. eadem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hederae et omnia, e quibus igniaria fiunt.
exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapidis occasio est. teritur ergo lignum ligno ignemque concipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel foliorum facillimo conceptu. sed nihil hedera praestantius quae teratur, lauro quae terat. probatur et vitis e silvestribus - alia quam labrusca - , et ipsa hederae modo arborem scandens. frigidissima quaecumque aquatica, lentissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum plaga contrahit se protinus cluditque suum vulnus et ob id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere vitis, vitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque. levissimae ex his vitex, salix ideoque utilissimae; omnes autem ad cistas quaeque flexili crate constent. habent et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem. est lentitia platano, sed madida, sicut alno. siccior eadem ulmo, fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. rigorem fortissime servat ulmus, ob id cardinibus coassamentisque portarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda tantum sic, ut cacumen ab inferiore sit cardine, radix superior. palma est ... similis et suberis materies, spissae et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et quaecumque crispa. in omnibus silvestria et mascula differentiam cuiusque generis augent. et infecunda firmiora fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupressus et cornus.
cariem vetustatemque non sentiunt cupressus, cedrus, hebenus, lotus, buxum, taxus, iuniperus, oleaster, olea, e reliquis tardissime larix, robur, suber, castanea, iuglans. rimam fissuramque non capit sponte cedrus, cupressus, olea, buxum.
maxime aeternam putant hebenum et cupressum cedrumque, claro de omnibus materiis iudicio in templo ephesiae dianae, utpote cum tota asia extruente cxx annis peractum sit. convenit tectum eius esse e cedrinis trabibus. de simulacro ipso deae ambigitur. ceteri ex hebeno esse tradunt, mucianus iii cos. ex iis, qui proxime viso eo scripsere, vitigineum et numquam mutatum septies restituto templo, hanc materiam elegisse endoeon, etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror, cum antiquiorem minerva quoque, non modo libero patre, vetustatem ei tribuat. adicit multis foraminibus nardo rigari, ut medicatus umor alat teneatque iuncturas - quas et ipsas esse modico admodum miror - , valvas esse e cupresso et iam cccc prope annis durare materiem omnem novae similem. id quoque notandum, valvas in glutinis compage quadriennio fuisse. cupressus in eas electa, quoniam praeter cetera in uno genere materiae nitor maxime valeat aeternus. non et simulacrum veiovis in arce e cupresso durat a condita urbe dlxi anno dicatum memorabile et uticae templum apollinis, ubi cedro numidica trabes durant ita, ut positae fuere prima urbis eius origine annis mclxxviii, et in hispania sagunti templum dianae a zacyntho advectae cum conditoribus annis cc ante excidium troiae, ut auctor est bocchus; infra ipsum oppidum id habent - pepercit religione inductus Hannibal - iuniperi trabibus etiam nunc durantibus. super omnia memoratur aedis aulide eiusdem deae saeculis ante troianum bellum exaedificata, quonam genere materiae, scientia oblitterata. in plenum dici potest utique quae odore praecellant, eas et aeternitate praestare. a praedictis morus proxume laudatur, quae vetustate etiam nigrescit. et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus quam alia: ulmus in perflatu firma, robur defossum et in aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit opera torquendo sese. larix in umore praecipua et alnus nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae defodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et subdialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt. aesculus quoque umoris inpatiens. contra adacta in terram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed facile pandantur, flexiles tamen, stantesque ac circumcisura siccatae fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et oleam. quaedam enim in mari, quaedam in terra vitiis opportuniora.
infestantium quattuor genera: teredines capite ad portionem grandissimo rodunt dentibus. hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes thripas. quartum est et e vermiculorum genere, et eorum alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum erosit, ut circumagat se, generat alium. haec nasci prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo. tradunt et abietem circa germinationes decorticatam qua diximus luna aquis non corrumpi. alexandri magni comites prodiderunt in tylo rubri maris insula arbores esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis durantes inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat, vitri modo fragilem.
apud nos materiae finduntur aliquae sponte, ob id architecti eas fimo inlitas siccari iubent, ut adflatus ne noceant. pondus sustinere validae abies, larix, etiam in traversum positae. robur, olea incurvantur ceduntque ponderi. illae renituntur nec temere rumpuntur, priusque carie quam viribus deficiunt. et palmae arbor valida; in diversum enim curvatur, et populus cetera omnia in inferiora pandantur, palma ex contrario fornicatim. pinus et cupressus adversus cariem tiniasque firmissimae. facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea trabes. frangi se praenuntiat crepitu, quod et in antandro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt. pinus, piceae, alni ad aquarum ductus in tubos cavantur; obrutae terra plurimis duraturae annis eaedem, si non integantur, cito senescunt, mirum in modum fortiores, si umor extra quoque supersit.
firmissima in rectum abies, eadem valvarum paginis et ad quaecumque libeat intestina opera aptissima sive graeco sive campano sive siculo fabricae artis genere, spectabilis ramentorum crinibus, pampinato semper orbe se volvens ad incitatos runcinae raptus, eadem e cunctis maxime sociabilis glutino in tantum, ut findatur ante, qua solida est.
magna autem et glutinatio propter ea, quae sectilibus laminis aut alio genere operiuntur. stamineam in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam argumento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni genere glutinum abdicant. quaedam et inter se et cum aliis insociabilia glutino, sicut robur, nec fere cohaerent nisi similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniungat. cornum maxime odit sorb
us, carpinus, buxus, postea tilia. cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia ac sectilia, quae modice umida. arida enim latius quam teras cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resistunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua de causa alterna inclinatione egerunt scobem.
oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eademque hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior, gallica vero etiam ad currus flexili levitate. aemularetur ulmus, ni pondus esset in culpa. facilis et fagus, quamquam fragilis et tenera. eadem sectilibus lamnis in tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur ulmus. sunt vero et parvi usus fabrilium ministeriorum insignes, ideoque proditum, terebris vaginas ex oleastro, buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem malleos, maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad firmitatem causa tempestivae caesurae quam inmaturae, quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus diutius immoti plantae modo germinaverint. cato vectes aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, hyginus manubria rusticis carpinea, iligna, cerrea.