Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 333
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 333

by Pliny the Elder


  quae in lamnas secentur quorumque operimento vestiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus, aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci radix, populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile, sicut citrum acerque. nec aliarum tuber iam in pretio. media pars arborum crispior et, quo propior radici, minoribus magisque flexilibus maculis. haec prima origo luxuriae arborum, alia integi et vilioris ligni e pretiosiore corticem fieri. ut una arbor saepius veniret, excogitatae sunt et ligni bratteae. nec satis, coepere tingui animalium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox operiri. placuit deinde materiem et in mari quaeri. testudo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis principatu neronis inventum, ut pigmentis perderet se plurisque veniret imitata lignum. sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno, iam lignum et e testudine facit.

  vita arborum quarundam inmensa credi potest, si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet. verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant in liternino africani prioris manu satae olea, item myrtus eodem loco conspicuae magnitudinis - subest specus, in quo manes eius custodire draco traditur - , romae vero lotos in lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus, ccclxxix urbis aede condita. incertum, ipsa quanto vetustior; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco lucina nominetur. haec nunc d circiter annum habet. antiquior, sed incerta eius aetas, quae capillata dicitur, quoniam vestalium virginum capillus ad eam defertur.

  verum altera lotos in volcanali, quod romulus constituit ex victoria de decumis, aequaeva urbi intellegitur, ut auctor est masurius. radices eius in forum usque caesaris per stationes municipiorum penetrant. fuit cum ea cupressus aequalis, circa suprema neronis principis prolapsa atque neglecta.

  vetustior autem urbe in vaticano ilex, in qua titulus aereis litteris etruscis religione arborem iam tum dignam fuisse significat. tiburtes quoque originem multo ante urbem romam habent. apud eos extant ilices tres etiam tiburno conditore eorum vetustiores, apud quas inauguratus traditur. fuisse autem eum tradunt filium amphiarai, qui apud thebas obierit una aetate ante iliacum bellum.

  sunt auctores et delphicam platanum agamemnonis manu satam et alteram in caphya arcadiae loco. sunt hodie ex adverso iliensium urbis iuxta hellespontum in protesilai sepulchro arbores, quae omnibus ex eo aevis, cum in tantum adcrevere, ut ilium aspiciant, inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem quercus in ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit ilium vocari.

  argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam io in tauram mutatam argus alligaverit. in ponto citra heracleam arae sunt iovis Στρατίου cognomine, ibi quercus duae ab hercule satae. in eodem tractu portus amyci est, bebryce rege interfecto clarus. eius tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam, si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiunt, donec abiciatur. regionem aulocrenen diximus, per quam apamea in phrygiam itur. ibi platanus ostenditur, ex qua pependerit marsuas victus ab apolline, quae iam tum magnitudine electa est. nec non palma deli ab eiusdem dei aetate conspicitur, olympiae oleaster, ex quo primus hercules coronatus est, et nunc custoditur religio. athenis quoque olea durare traditur in certamine edita a minerva.

  ex diverso brevissima vita est punicis, fico, malis, et ex his praecocibus brevior quam serotinis, dulcibus quam acidis, et dulciori in punicis, item in vitibus, praecipueque fertilioribus. graecinus auctor est sexagenis annis durasse vites. videntur et aquaticae celerius interire. senescunt quidem velociter, sed e radicibus repullulant laurus et mali et punicae. firmissimae ergo ad vivendum oleae, ut quas durare annis cc inter auctores conveniat.

  est in suburbano tusculani agri colle, qui corne appellatur, lucus antiqua religione dianae sacratus a latio, velut arte tonsili coma fagei nemoris. in hoc arborem eximiam aetate nostra amavit passienus crispus bis cos., orator, agrippinae matrimonio et nerone privigno clarior postea, osculari conplectique eam solitus, non modo cubare sub ea vinumque illi adfundere. vicina luco est ilex, et ipsa nobilis xxxiv pedum ambitu caudicis, decem arbores emittens singulas magnitudinis visendae silvamque sola faciens.

  hedera necari arbores certum est. similem quidam et in visco, tametsi tardiorem, iniuriam earum arbitrantur. namque et hoc praeter fructus adgnascitur, non in novissimis mirabile. quaedam enim in terra gigni non possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in syria herba quae vocatur cadytas, non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa tempe thessalica quae polypodion vocatur et quae dolichos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gignatur, vocant phaunos; quod vero in spina fullonia, hippophaeston, cauliculis inanibus, foliis parvis, radice alba, cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur.

  visci tria genera. namque in abiete, larice stelin dicit euboea nasci, hyphear arcadia, viscum autem in quercu, robore, ilice, piro silvestri, terebintho, nec non et aliis arboribus adgnasci plerique. copiosissimum in quercu quod hyphear vocant. in omni arbore, excepta ilice et quercu, differentiam facit ... odor virusque, et folium non iucundi odoris, utroque visci amaro et lento. hyphear ad saginanda pecora utilius. vitia modo purgat primo, dein pinguefacit quae suffecere purgationi; quibus sit aliqua tabes intus, negant durare. ea medendi ratio aestatis quadragenis diebus. adiciunt discrimen: visco in iis, quae folia amittant, et ipsi decidere, contra inhaerere nato in aeterna fronde. omnino autem satum nullo modo nascitur nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis ac turdi. haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat. altitudo eius non excedit cubitalem, semper frutectosi ac viridis. mas fertilis, femina sterilis, nisi quod et fertilis aliquando non fert.

  viscum fit ex acinis, qui colliguntur messium tempore inmaturi. nam si accessere imbres, amplitudine quidem augentur, visco vero marcescunt. siccantur deinde et aridi tunduntur ac conditi in aqua putrescunt duodenis fere diebus, unumque hoc rerum putrescendo gratiam invenit. inde in profluente, rursus malleo tusi, amissis corticibus interiore carne lentescunt. hoc est viscum pinnis avium tactu ligandis oleo subactum, cum libeat insidias moliri.

  non est omittenda in hac re et galliarum admiratio. nihil habent druidae - ita suos appellant magos - visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. iam per se roborum eligunt lucos nec ulla sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione graeca possint druidae videri. enimvero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris. est autem id rarum admodum inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia sanantem appellant suo vocabulo. sacrificio epulisque rite sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tum primum vinciantur. sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit, candido id excipitur sago. tum deinde victimas immolant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia remedio. tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est.

  LIBER XVII

  natura arborum terra marique sponte sua provenientium dicta est; restat earum, quae arte et humanis ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius mirari succurrit, quae retulimus paenuria pro indiviso possessa feris, depugnante cum his homine circa caducos fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror, exemplo L. Crassi atque cn. domiti ahenobarbi. Crassus orator fuit in primis nominis romani. domus ei magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem palatio q. catuli, qui cimbros cum c. mario fudit, multo vero pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle viminali c. aquili, equitis romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. nobilissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul gessere anno conditae urbis dclxii frequentem iurgiis propter dissimilitudinem morum. tum cn. domitius, ut erat vehemens natura, praeterea accens
us odio, quod ex aemulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti censorem habitare, [30lx]30 hs pro domo eius identidem promittens, et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus. ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam volente domitio, Crassus: “utrumne igitur ego sum,” inquit, “quaeso, domiti, exemplo gravis et ipsa mea censura notandus, qui domo, quae mihi hereditate obvenit, comiter habitem, an tu, qui sex arbores [30lx]30 aestimes” haec fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivae, caecina largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque - quoniam et de longissimo aevo arborum diximus - ad neronis principis incendia cultu virides iuvenesque, ni princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea iurganti domitio fuisse licendum praeter arbores iudicet, iam columnas vi hymetti marmoris, aedilitatis gratia ad scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat, cum in publico nondum essent ullae marmoreae. tam recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem pretium servaverit domitius.

  fuere ab his et cognomina antiquis: frondicio militi illi, qui praeclara facinora volturnum transnatans fronde inposita adversus Hannibalem edidit, stolonum liciniae genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, unde et pampinatio inventa primo stoloni dedit nomen. fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est xii tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singulas aeris xxv. quid existimamus venturasne eas credidisse ad supra dictam aestimationem illos, qui vel frugiferas tanti taxaverant nec minus miraculum in pomo est multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis milibus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nascerentur. nunc ergo dicemus, quonam maxime modo tantum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam supervacuis adfectare non nostrum est. ante omnia autem in universum et quae ad cuncta arborum genera pertinent in commune de caelo terraque dicemus.

  aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu eius laetioresque et materie firmiores. qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo opponenda et id tantum a septentrione servandum. quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant, alioqui, si blandiantur austri, defetiscentes, ac magis etiam in flore. nam si, cum defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma depereunt, adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubilum fuit austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias quidem pluvere inimicissimum viti et oleae, quoniam tum coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decretorium, hic articulus austrinus nubili spurci, quod diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, sed celerius. illa sunt noxia frigora, quae septentrionibus aut praeposteris fiunt horis. hiemem quidem aquiloniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exinanitas et foliorum quoque amissione languidas naturale est avide esurire, cibus autem earum imber. quare tepidam esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur protinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriuntur arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optandas, non pro arboribus vota fecit; nec per solstitia imbres vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri messes luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. alioqui vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas sedere. causa non solum quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando nix aquarum caelestium spuma est. ergo umor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur destillans velut ex ubere, alit omnia, quia non inundat. tellus quoque illo modo fermentescit, et sui plena, a lactescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeterquam ubi calidus semper ae+r est, ut in aegypto. continuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi efficit, plurimumque prodest ubicumque non esse quod noceat. in maiore parte orbis, cum praecoces excurrere germinationes evocatae indulgentia caeli, secutis frigoribus exuruntur. qua de causa serotinae hiemes noxiae, silvestribus quoque, quae magis etiam dolent urguente umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est. ergo tempestivae aquae hibernis primum imbribus, dein germinationem antecedentibus; tertium tempus est, cum educant poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his et serotinae aquae utiles, ut viti, oleae, punicis. hae tamen pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur, aliis alio tempore maturantibus. quapropter eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam in eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt pluvias, alio vero praecocia, ut pariter quidem omnia desiderent hibernum tempus, set ante germinationem. quae aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea maritimis praefert - sunt enim plerumque frigidiora - et montuosa planis et nocturnos imbres diurnis. magis fruuntur aquis sata non statim auferente eas sole.

  conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est, quas in horas debeant spectare. vergilius ad occasus seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortus. a pluribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum quicquam in hoc praecipi posse. ad soli naturam, ad loci ingenium, ad caeli cuiusque mores dirigenda sollertia est. in africa meridiem vineas spectare et viti inutile et colono insalubre est, quoniam ipsa meridianae subiacet plagae, quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret, optime miscebit solum caelo. cum vergilius occasus improbet, nec de septentrione relinqui dubitatio videtur. atqui in cisalpina italia magna ex parte vineis ita positis compertum est nullas esse fertiliores. multum rationis optinent et venti. in narbonensi provincia atque liguria et parte etruriae contra circium serere imperitia existimatur, eundemque oblicum accipere providentia. is namque aestates ibi temperat, sed tanta plerumque violentia, ut auferat tecta. quidam caelum terrae parere cogunt, ut, quae in siccis serantur, orientem ac septentriones spectent, quae in umidis, meridiem. nec non ex ipsis vitibus causas mutuantur in frigidis praecoces serendo, ut maturitas antecedat algorem, quae poma vitesque rorem oderint, contra ortus, ut statim auferat sol, quae ament, ad occasus vel etiam ad septentriones, ut diutius eo fruantur. ceteri fere rationem naturae secuti in aquilonem obversas vites et arbores poni suasere. odoratiorem etiam fieri talem fructum democritus putat. aquilonis situm ventorumque reliquorum diximus secundo volumine dicemusque proximo plura caelestia. interim manifestum videtur salubritatis argumentum, quoniam in meridiem etiam spectantium semper ante decidunt folia. similis et in maritimis causa. quibusdam locis adflatus maris noxii, in plurimis iidem alunt. quibusdam satis e longinquo aspicere maria iucundum, propius admoveri salis halitum inutile. similis et fluminum stagnorumque ratio. nebulis adurunt aut aestuantia refrigerant. opacitate atque etiam rigore gaudent quae diximus. quare experimentis optime creditur.

  a caelo proximum est terrae dixisse rationem, haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus convenit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet campania, ubique optima vitibus, aut quae tenues exhalat nebulas, nec rubrica multis laudata. cretam in albensium pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas generibus anteponunt, quamquam praepingues, quod excipitur in eo genere. invicem sabulum album in ticiniensi multisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui terrae permixtum, infecundum est. argumenta quoque iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est, in quo procerae arbores nitent, praeterquam illis arboribus. quid enim abiete procerius at quae vixisse possit alia in loco eodem nec luxuriosa pabula pinguis soli semper indicium habent. nam quid laudatius germaniae pabulis at statim subest harena tenuissimo caespitum corio. nec semper aqu
osa est terra, cui proceritas herbarum, non, hercules, magis quam pinguis, adhaerens digitis, quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eos nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum deprehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. nec gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. quod enim pondus terrae iustum intellegi potest neque fluminibus adgesta semper laudabilis, quando senescant sata quaedam aqua. sed neque illa, quae laudatur, diu praeterquam salici utilis sentitur. inter argumenta stipulae crassitudo est, tanta alioqui in leborino campaniae nobili campo, ut ligni vice utantur. sed id solum ubicumque arduum opere, difficili cultu, bonis suis acrius paene, quam vitiis posset, adfligit agricolam. et carbunculus, quae terra ita vocatur, emendari intenta cura videtur. nam tofus naturae friabilis expetitur quoque ab auctoribus. vergilius et quae felicem ferat non inprobat vitibus. salsaeque terrae multa melius creduntur, tutiora a vitiis innascentium animalium. nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat, nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci diximus vites. omnium rerum sunt quaedam in alto secreta et suo cuique corde pervidenda. quid quod mutantur saepe iudicata quoque et diu comperta in thessalia circa larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleaeque desierunt, quae prius fuerant, item vites aduri, quod non antea, ... aenos sensit admoto hebro, et circa philippos cultura siccata regio mutavit caeli habitum. at in syracusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges luto, donec regessit lapides. in syria levem tenui sulco inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens aestate semina. iam in quibusdam locis similes aestus inmodici et frigorum effectus. est fertilis thracia frugum rigore, aestibus africa et aegyptus. in chalcia rhodiorum insula locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et cum aliis frugibus metant. glareosum oleis solum aptissimum in venafrano, pinguissimum in baetica. pucina vina in saxo cocuntur, caecubae vites in pomtinis paludibus madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac differentia. caesar vopiscus, cum causam apud censores ageret, campos rosiae dixit italiae sumen esse, in quibus perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad pabulum probantur. non tamen indociles natura nos esse voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non fecerat. quamobrem primum crimina dicemus.

 

‹ Prev