Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 334
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 334

by Pliny the Elder


  terram amaram probaverim demonstrant eius atrae degeneresque herbae, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi difficillimas quaeque rastros aut vomeres ingentibus glaebis onerent, quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum; item e contrario cineraceam et sabulum album. nam sterilis denso callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis. cato breviter atque ex suo more vitia determinat: “terram cariosam cave, neve plaustro neve pecore inpellas.” quid putamus hac appellatione ab eo tantopere reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in tantum abominatur, vitia aridae, fistulosae, scabrae, canescentis, exesae, pumicosae. plus dixit una significatione quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim interpretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea intellegi potest), sed natura sua anus terra, et ideo infecunda ad omnia atque inbecilla. idem agrum optimum iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente, qui est totius italiae situs, terram vero teneram, quae vocetur pulla. erit igitur haec optima et operi et satis. intellegere modo libeat dictam mira significatione teneram, et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. illa temperatae ubertatis, illa mollis facilisque culturae, nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum homerus in armis a deo caelatam dixit addiditque miraculum nigrescentis, quamvis fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes. reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia et aliqua in propositum certe. cicero, lux doctrinarum altera, “meliora,” inquit, “unguenta sunt quae terram, quam quae crocum sapiunt.” hoc enim maluit dixisse quam “redolent.” ita est profecto, illa erit optima quae unguenta sapiet. quod si admonendi sumus, qualis sit terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tunc emittit illum suum halitum divinum ex sole conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa vetere silva, quae consensu laudatur. et in frugibus quidem ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens intermissa cultura quievit, quod in vineis non fit, eoque est diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui iam italiae terram existimavere lassam. operis quidem facilitas in aliis generibus constat et caelo, nec potest arari post imbres aliqua, ubertatis vitio lentescens. contra in byzacio africae illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum siccum est, arabilem tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi anu vomerem trahente vidimus scindi. terram enim terra emendandi, ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, dementis operae est. quid potest sperare qui colit talem

  alia est ratio, quam britanniae et galliae invenere, alendi eam ipsa, genusque, quod vocant margam. spissior ubertas in ea intellegitur et quidam terrae adipes ac velut glandia in corporibus, ibi densante se pinguitudinis nucleo. non omisere et hoc graeci - quid enim intemptatum illis - leucargillon vocant candidam argillam, qua in megarico agro utuntur, sed tantum in umida frigidaque terra. illam gallias britanniasque locupletantem cum cura dici convenit.

  duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta proficientibus ingeniis. est enim alba, rufa, columbina, argillacea, tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis; experimenta utriusque in manu. usus aeque geminus, ut fruges tantum alant aut eaedem et pabulum. fruges alit tofacea albaque, si inter fontes reperta est, ad infinitum fertilis, verum aspera tractatu; si nimia iniecta est, exurit solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga, intermixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur propter lapides; inpendio tamen minima levitate dimidio minoris, quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale eam misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum in l annos valet et frugum et pabuli ubertate.

  quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra diximus. alterum genus albae creta argentaria est. petitur ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore angusto intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime britannia utitur. durat annis lxxx, neque est exemplum ullius, qui bis in vita hanc eidem iniecerit. tertium genus candidae glisomargam vocant. est autem creta fullonia mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut messe sublata ante sementem alteram laetissimum secetur. dum fruges, nullum aliud gramen emittit. durat xxx annis. densior iusto signini modo strangulat solum. columbinam galliae suo nomine eglecopalam appellant. glaebis excitatur lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissimas bratteas faciat. haec ex aequo fertilis. harenacea utuntur, si alia non sit; in uliginosis vero, et si alia sit. ubios gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pedali crassitudine iniecta laetificent. sed ea non diutius annis x prodest. aedui et pictones calce uberrimos fecere agros, quae sane et oleis vitibusque utilissima reperitur. omnis autem marga arato inicienda est. ut medicamentum rapiatur, et fimi desiderat quantulumcumque, primo plus aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim umido melior, arido pinguis. temperato alterutra, creta vel columbina, convenit.

  transpadanis cineris usus adeo placet, ut anteponant fimo iumentorumque, quod levissimum est, ob id exurant. utroque tamen pariter non utuntur in eodem arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut dicemus. sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus adspergant. quod certum est, narbonensi provinciae et vindemias circius sic coquit, plusque pulvis ibi quam sol confert.

  fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam apud homerum regius senex agrum ita laetificans suis manibus reperitur. augeas rex in graecia excogitasse traditur, divulgasse vero hercules in italia, quae regi suo stercuto fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tribuit. M. Varro principatum dat turdorum fimo ex aviariis, quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut ex his agri stercorarentur. primum columella e columbariis, mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in coriariorum officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum largiusque etiam, quam cum bibitur, admixta. quippe plus ibi mali domandum est, cum ad virus illud vini homo accesserit. haec sunt certamina, invicemque ad tellurem quoque alendam aluntur homines. proxime spurcitias suum laudant, columella solus damnat. alii cuiuscumque quadripedis ex cytiso, aliqui columbaria praeferunt. proximum deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissimum iumentorum.

  hae fuere apud priscos differentiae, simulque praecepta non invenio recenti utendi, quando et hic vetustas utilior; visumque iam est apud quosdam provincialium inveteratum, abundante geniali copia pecudum, farinae vice cribris superinici, faetore aspectuque temporis viribus in quandam etiam gratiam mutato. - (nuper repertum oleas gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus.) Varro praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat multasque gignat herbas. quidam etiam bubulo iumentorum praeferunt ovillumque caprino, omnibus vero asininum, quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil esse utilius lupini segete, priusquam siliquetur, aratro vel bidentibus versa manipulisve desectae circa radices arborum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso vel etiam felice stercorare arbitrantur.

  cato: “stercus unde facias, stramenta, lupinum, paleas, fabalia ac frondis iligneam querneam. ex segete evellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam ulvamque. eam substernito ovibus, bubusque frondem putidam. - vinea si macra erit, sarmenta sua comburito et indidem inarato.” idemque: “ubi saturus eris frumentum, oves ibi delectato.”

  nec non et
satis quibusdam ipsis pasci terram dicit: “segetem stercorant fruges: lupinum, faba, vicia”; sicut e contrario: “cicer, quia vellitur et quia salsum est, hordeum, fenum graecum, ervum, haec omnia segetem exurunt et omnia quae velluntur. nucleos in segetem ne indideris.” - vergilius et lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur.

  fimeta sub diu concavo loco et qui umorem colligat, stramento intecta, ne in sole arescant, palo e robore depacto fieri iubent. ita fore ne innascantur iis serpentes. fimum inicere terrae plurimum refert favonio flante ac luna sitiente. id plerique prave intellegunt a favonii ortu faciendum ac februario mense tantum, cum id pleraque sata aliis postulent mensibus. quocumque tempore facere libeat, curandum, ut ab occasu aequinoctiali flante vento fiat lunaque decrescente ac sicca. mirum in modum augetur ubertas effectusque eius observatione tali.

  et abunde praedicta ratione caeli ac terrae nunc de iis arboribus dicemus, quae cura hominum atque arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine proveniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione aut surculo aut insito aut consecto arboris trunco. nam folia palmarum apud babylonios seri atque ita arborem provenire trogum credidisse demiror. quaedam autem pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus.

  ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in primis semen serere, cum decidens exceptumque terra vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut castaneae, iuglandes, caeduis dumtaxat exceptis; et semine autem, quamquam dissimili, ea quoque, quae aliis modis seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro semine nucleus, non, ut supra dictis, fructus ipse. et mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda proventu ac degenerantia et insito restituenda, interdumque etiam castaneae.

  quibusdam natura contra omnino non degenerandi, quoquo modo serantur, ut cupressis, palmae, lauris. namque et laurus pluribus modis seritur. genera eius diximus. ex his augusta et bacalis et tinus simili modo seruntur. bacae mense ianuario aquilonis adflatu siccatae leguntur expandunturque rarae, ne calefiant acervo. postea quidam fimo ad satum praeparatas urina madefaciunt, alii in qualo pedibus in profluente deculcant, donec auferatur cutis, quae alioqui uligine infestat nec patitur partum. in sulco repastinato palmi altitudine vicenae fere acervatim seruntur, mense martio. eaedem et propagine, triumphalis talea tantum. myrti genera omnia in campania bacis seruntur, romae propagine. tarentinam democritus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum tusis leviter, ne grana frangantur, ... eaque intrita restem circumlini atque ita seri. parietem fore ... densitatis, ex quo virgulae differantur. sic et spinas saepis causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est transferre.

  inter ea, quae semine seruntur, mago in nucibus operosus est. amygdalam in argilla molli meridiem spectante seri iubet; gaudere et dura calidaque terra, in pingui aut umida mori aut sterilescere; serendas quam maxime falcatas et e novella fimoque diluto maceratas per triduum aut pridie, quam serantur, aqua mulsa; mucrone defigi, aciem lateris in aquilonem spectare; ternas simul serendas, triangula ratione palmo inter se distantes; denis diebus adaquari, donec grandescant. iuglandes nuces porrectae seruntur commissuris iacentibus, pineae nucleis septenis fere in ollas perforatas additis aut ut laurus, quae bacis seritur. citrea grano et propagine, sorba semine et a radice planta et avolsione proveniunt, sed illa in calidis, sorba in frigidis et umidis.

  natura et plantaria demonstravit multarum radicibus pullulante subole densa et pariente matre, quas necet: eius quippe umbra turba indigesta premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. paucarum in hoc genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. nullis vero tales pulluli proveniunt nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur. omnia ea non statim moris est in sua locari, sed prius nutrici dari atque in seminariis adolescere iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura novitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus relincunt mansuescuntque tractatu ceu ferae, dum radici avellitur planta.

  et aliud genus simile monstravit, avolsique arboribus stolones vixere, quo in genere et cum perna sua avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore auferunt secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inprimisque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem inventum est surculos abscisos serere. hoc primo saepis causa factum, sabucis, cotoneo et rubis depactis, mox et culturae, ut populis, alnis, salici, quae vel inverso surculo seritur. iam haec ibi disponuntur, ubi libeat esse eas. quamquam seminarii curam ante convenit dici, quam transeatur ad alia genera.

  namque ad id praecipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terrae ei, in quam transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras. intervallo sesquipedum seri - nam si inter se contingant, praeter alia vitia etiam verminosa fiunt - , sariri convenit saepius herbasque evelli, praeterea semina ipsa fruticantia supputare ac falcem pati consuescere. cato et furcis crates inponi iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et ipsas. minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam possint, non omittendo naturae miraculo e tam parvo gigni arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum pirorumque semina his principiis respuentem securis materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela, arbores velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec est naturae vis haec potentia. super omnia erit e lacrima nasci aliquid, ut suo loco dicemus.

  ergo e cupresso femina - mas enim, ut diximus, non gignit - pilulae collectae quibus docui mensibus siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur aprili mense, area aequata cylindris aut volviculis, densum, terraque cribris superincernitur pollicis crassitudine. contra maius pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob hoc et pavitur vestigiis. leniter rigatur a solis occasu in trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. differuntur post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, periculum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque imbris, aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua securitate aquasque postea odere. et zizipha grano seruntur aprili mense. tubures melius inseruntur in pruno silvestri et malo cotoneo et in calabrice. ea est spina silvestris; quaecumque optime et myxas recipit; utiliter et sorbos.

  plantas ex seminario transferre in aliud, priusquam suo loco ponantur, operose praecipi arbitror, licet translatione folia latiora fieri spondeant.

  ulmorum, priusquam foliis vestiantur, samara colligenda est circa martias kalendas, cum flavescere incipit. dein, biduo in umbra siccata, serenda densa in refracto, terra super minuta incribrata crassitudine, qua in cupressis. pluviae si non adiuvent, rigandum. differendae ex arearum venis post annum in ulmaria intervallo pedali in quamque partem. atinias ulmos autumno serere utilius, quia carentes semine plantis seruntur. in arbustum quinquennes sub urbe transferunt aut, ut quibusdam placet, quae vicenum pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, altitudine pedum iii, pari latitudine et eo amplius circa positas pedes terni undique e solido adaggerantur. arulas id vocant in campania. intervalla ex loci natura sumuntur. rariores serendas in campestribus convenit. populos et fraxinos, quia festinantius germinant, disponi quoque maturius convenit, hoc est ab idibus februariis, plantis et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque ac vineis quincuncialis ordinum ratio vulgata et necessaria, non perflatu modo utilis, verum et aspectu grata, quoquo modo intueare, in ordinem se porrigente versu. populos eadem ratio semine quae ulmos serendi, transferendi quoque e seminariis eadem et silvis.

  ante omnia igitur in similem transferri terram aut meliorem oportet, nec ex tepidis aut praecocibus in
frigidos aut serotinos situs, ut neque ex his in illos; praefodere scrobes ante; si fieri possit, tanto, donec pingui caespite obducantur. mago ante annum iubet, ut solem pluviasque conbibant, aut, si id condicio largita non sit, ignes in mediis fieri ante menses duos, nec nisi post imbres in his seri, altitudinem eorum in argilloso aut duro solo trium cubitorum esse in quamque partem, in pronis palmo amplius, iubetque caminata fossura ore conpressiore esse, in nigra vero terra duo cubita et palmum quadratis angulis eadem mensura. graeci auctores consentiunt non altiores quino semipede esse debere nec latiores ii pedibus, nusquam vero semisquipede minus altos. quoniam in umido solo ad vicina aquae perveniatur, cato, si locus aquosus sit, latos pedes ternos in faucibus imosque palmum et pedem, altitudine iiii pedum, eos lapide consterni aut, si non sit, perticis salignis viridibus, si neque hae sint, sarmentis, ita ut in altitudinem semipes detrahatur. nobis adiciendum videtur ex praedicta arborum natura, ut altius demittantur ea, quae summa tellure gaudent, tamquam fraxinus, olea. haec et similia quaternos pedes oporteat demitti. ceteris altitudinis pedes terni suffecerint. est innoxium adradi partes, quae se nudaverint. “excide radicem,” inquit, “istam”, papirius cursor imperator, ad terrorem praenestinorum praetoris destringi securi iussa. testas, aliqui lapides rotundos subici malunt, qui et contineant umorem et transmittant, non idem planos facere et a terreno arcere radicem existimantes. glarea substrata inter utramque sententiam fuerit.

 

‹ Prev