Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 335
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 335

by Pliny the Elder


  arborem nec minorem bima nec maiorem trima transferre quidam praecipiunt, alii cum manum conpleat, cato crassiorem v digitis. non omisisset idem, si attineret, meridianam caeli partem signare in cortice, ut translatae isdem et adsuetis statuerentur horis, ne aquiloniae meridianis oppositae solibus finderentur et algerent meridianae aquilonibus. quod e diverso adfectant etiam quidam in vite ficoque, permutantes in contrarium. densiores enim folio ita fieri magisque protegere fructum et minus amittere, ficumque sic etiam scansilem fieri. plerique id demum cavent, ut plaga deputati cacuminis meridiem spectet, ignari fissuris nimii vaporis opponi. id quidem in horam diei quintam vel octavam spectare maluerim. aeque latet non neglegendum, ne radices mora inarescant neve a septentrionibus aut ab ea parte caeli usque ad exortum brumalem vento flante effodiantur arbores, aut certe non adversae his ventis radices praebeantur, propter quod emoriuntur ignaris causae agricolis. cato omnes ventos et imbrem quoque in tota translatione damnat. et ad haec proderit quam plurimum terrae, in qua vixerint, radicibus cohaerere ac totas cum caespite circumligari, cum ob id cato in corbibus transferri iubeat, procul dubio utilissime. qui quidem summam terram contentus est subdi. quidam punicis malis substrato lapide non rumpi pomum in arboribus tradunt. radices inflexas poni melius; arborem ipsam ita locari, ut media sit totius scrobis, necessarium. ficus si in scilla - bulborum hoc genus est - seratur, ocissime ferre traditur pomum neque vermiculationi obnoxium, quo vitio carent et reliqua poma similiter sata. radicum filis magnam adhibendam curam, ut exemptas appareat, non evolsas, quis dubitet qua ratione et reliqua confessa omittimus, sicuti terram circa radices festuca cospissandam, quod cato primum in ea re esse censet, plagam quoque a trunco oblini fimo et foliis praeligari praecipiens.

  huius loci pars est ad intervalla pertinens: quidam punicas et myrtos et lauros densiores seri iusserunt, in pedibus tamen novenis, malos amplius paulo, vel magis etiam piros magisque amygdalas et ficos. quamquam optime diiudicabit ramorum amplitudinis ratio locorumque; et umbrae cuiusque arboris, quoniam has quoque observari oportet. breves sunt quamvis magnarum arborum, cum ramos in orbem circinant, ut in malis pirisque; eaedem enormes cerasis, lauris.

  iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit, quoniam et protecta vinearum ratione egent. stilicidia pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi, umbra minima et in se convoluta. ficorum levis, quamvis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. ulmorum lenis, etiam nutriens, quacumque opacat. attico haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emittantur in ramos; constrictae quidem illius noxiam esse non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet gramini credere non sub alia laetius operienti toros. populo nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata. vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. omnium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fastidienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda, quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis quaecumque attingere non dubie venenum.

  stilicidii brevis definitio est: omnium, quae proiectu frondis ita defenduntur, ut per ipsas non defluant imbres, stilla saeva est. ergo plurimum intererit hac in quaestione, terra, in qua seremus, in quantum arbores quasque alat. iam per se colles minora quaerunt intervalla. ventosis locis crebriores seri conducit, oleam tamen maximo intervallo, de qua catonis italica sententia est in xxv pedibus, plurimum xxx seri. sed hoc variatur locorum natura. non alia maior in baetica arbor, in africa vero - fides penes auctores erit - miliarias vocari multas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. ideo lxxv pedes mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, xlv. baetica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam inscientiam pudendam esse conveniet adultas interlucare iusto plus et in senectam praecipitare aut, ut plerumque ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas excidere. nihil est foedius agricolis quam gestae rei poenitentia, multo iam ut praestet laxitate delinquere.

  quaedam autem natura tarde crescunt, et in primis semine tantum nascentia et longo aevo durantia. at quae cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica, prunus, malus, pirus, myrtus, salix, et tamen antecedunt divitiis. in trimatu enim ferre incipiunt, ostendentes et ante. ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypirus et pseudocypirus frutex. protinus enim floret semenque perfert. omnia vero celerius adolescunt stolonibus ablatis unamque in stirpem redactis alimentis.

  eadem natura et propagines docuit. rubi namque curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese repleturi omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri homines terrae causa geniti. ita pessima atque execranda res propaginem tamen docuit ac viviradicem. eadem autem natura et hederis. cato propagari praeter vitem tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, laurus, pruna, myrtum, nuces abellanas et praenestinas, platanum.

  propaginum duo genera: ramo ab arbore depresso in scrobem iiii pedum quoquo et post biennium amputato flexu plantaque translata post trimatum, quas si longius ferre libeat, in qualis statim aut vasis fictilibus defodere propagines aptissimum, ut in his transferantur. alterum genus luxuriosius, in ipsa arbore radices sollicitando traiectis per vasa fictilia vel qualos ramis terraque circumfartis, atque hoc blandimento inpetratis radicibus inter poma ipsa et cacumina - in summa etenim cacumina hoc modo petuntur audaci ingenio arborem aliam longe a tellure faciendi - eodem quo supra biennii spatio abscisa propagine et cum quasillis sata. sabina herba propagine seritur et avolsione; tradunt faece vini aut e parietibus latere tuso mire ali. iisdem modis rosmarinum seritur et ramo, quoniam neutri semen, rhododendrum propagine et semine.

  semine quoque inserere natura docuit raptim avium fame devorato solidoque et alvi tepore madido cum fecundo fimi medicamine abiecto in mollibus arborum lecticis et ventis saepe translato in aliquas corticum rimas, unde vidimus cerasum in salice, platanum in lauru, laurum in ceraso et bacas simul discolores. tradunt et monedulam condentem semina in thensauros cavernarum eiusdem rei praebere causas.

  hinc nata inoculatio sutoriae simili fistula aperiendi in arbore oculum cortice exciso semenque includendi eadem fistula sublatum ex alia. in ficis et malis haec fuit inoculatio antiqua. vergiliana quaerit sinum in nodo germine expulsi corticis gemmamque ex alia arbore includit.

  et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum: agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at illae vivaci morsu adprehensae suam ex aliena fecere vitam, apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra aequaliter superficies, levigatur falce truncus. ratio postea duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. timebant prisci truncum findere, mox inforare ausi medio ipsique in eo medullae calamum imprimebant, unum inserentes, neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea ratio vel senos addi, mortalitati eorum et numero, per media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custodiente, donec cuspidatim decisus descendat in rimam calamus.

  multa in hoc servanda: primum omnium, quae patiatur coitum talem arbor et cuius arboris. varie quoque et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus ficisque media sicciora et e summa parte conceptus; ideo illinc surculi petuntur. oleis circa media sucus, inde et surculi; cacumina sitiunt. facillime coalescunt quibus eadem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem horae cognationem sucorumque societatem habent. lenta res, quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum duri. reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat - repudiat quippe advenam inhospitalis duritia - , ut in parte nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua, ne tralucens. vergilius e cacumine inseri vetat, certumque est ab umeris arborum orientem aestivum spectantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine novello, nisi vetustae arbori inserantur; ii enim robustiores esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est germinatione turgentes et qui parere illo speraverint anno, bimi utique n
ec tenuiores digito minimo. inseruntur autem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in latitudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conveniet; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet. medulla calami commissurae in matre ligni corticisque iungatur, id enim satius quam foris cortici aequari. calami exacutio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat. fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis, quod facillime contingit tinctum aqua radentibus. ne exacuatur in vento, ne cortex a ligno decedat alterutri. calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur, dum deprimitur, neve cortex replicetur in rugas. ideo lacrimantes calamos inseri non oportet, non, hercules, magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorporatur. id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere duae simul manus minus nituntur, necessario temperamento. validius demissi tardius ferunt, fortius durant, contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima laxeque capiat, aut ne parum et exprimat aut conpressum necet; hoc maxime cavendum in praevalide accipientis trunco. ut media fissura relinquatur, quidam vestigio fissurae falce in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea cuneo findunt continente vinculo libertatem dehiscendi. - (quaedam in plantario insita eodem die transferuntur). - si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum inseri melius, cuneo optime osseo, cortex ne rumpatur, laxato. cerasi libro dempto finduntur. hae solae et post brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanuginem, quae si conprehendit insitum, putrefacit. vinculum cuneo adacto utilissime adstringitur. inserere aptissimum, quam proxime terrae patiatur nodorum truncique ratio. eminere calami vi digitorum longitudine non amplius debent. cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum admiscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est, facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem ii digitorum calamos demittere. inseri autem praecipit pira ac mala per ver et post solstitium diebus l et post vindemiam, oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente, hoc est sicca praeterea post meridiem ac sine vento austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse ac mollibus bifidorum viminum fasciis, lingua bubula - herbae id genus est - insuper optegi iubet eamque inligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato luto sarcire et libro ii digitos insito exstante. verno inserentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeterquam in olea, cuius diutissime oculi parturiunt, minimumque suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet. punica vero et ficum quaeque alia sicca sunt recrastinare minime utile. pirum vel florentem inserere licet et in maium quoque mensem protendere insitiones. quod si longius adferantur pomorum calami, rapo infixos optime custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos, vitium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde terra obrutos, ut cacumine exstent.

  cato vitem tribus modis inserit: praesectam findi iubet per medullam, in eam surculos exacutos, ut dictum est, addi, medullas iungi. altero, si inter se vites contingant, utriusque in obliquum latere contrario adraso iunctis medullis colligari. tertium genus est terebrare vitem in obliquum ad medullam calamosque addere longos pedes binos atque ita ligatum insitum intritaque inlitum operire terra calamis subrectis. nostra aetas correxit, ut gallica uteretur terebra, quae excavat nec urit - quoniam adustio omnis hebetat - , atque ut gemmascere incipiens eligeretur calamus, nec plus quam binis ab insito emineret oculis, ulmi ... vimine alligato ... bina circumdarentur ... acie a duabus partibus, ut inde potius destillaret mucor, qui maxime vites infestat; dein cum evaluissent flagella pedes binos, vinculum insiti incideretur, ubertati crassitudine permissa. vitibus inserendis tempus dedere ab aequinoctio autumno ad germinationis initia. sativae plantae silvestrium radicibus inseruntur natura siccioribus; si sativae silvestribus inserantur, degenerant in feritatem. reliqua caelo constant. aptissima insitis siccitas; huius enim remedium: adpositis fictilibus vasis modicus umor per cinerem destillat. inoculatio rores amat lenes.

  emplastratio et ipsa ex inoculatione nata videri potest, Crasso autem maxime cortici convenit, sicut est ficis. ergo amputatis omnibus ramis, ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque praecipua cernatur hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma, sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed iam et apud veteres graecos invenitur et apud catonem, qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam praefinita secundum reliquam diligentiam suam: cortices scalpro excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine atque ita coagmentari et illa sua intrita oblini, eadem ratione ut in malo. quidam huic generi miscuere fissuram in vitibus, exempta cortici tessella latere plano adigendo. tot modis insitam arborem vidimus iuxta tiburtes tullios omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia experimentis adsequi in natura possumus. quaedam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt. capacissima insitorum omnium ducitur platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit. quaedam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicae. vitis non recipit emplastra, nec quibus tenuis aut caducus rimosusque cortex, neque inoculationem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio, postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur. inserere firmissimum et fecundius quam serere.

  non est omittenda raritas unius exempli. corellius eques romanus ateste genitus insevit castaneam suomet ipsam surculo in neapolitano agro. sic facta est castanea, quae ab eo nomen accepit inter laudatas. postea tereus eiusdem libertus corellianam iterum insevit. haec est inter eas differentia: illa copiosior, haec tereiana melior.

  reliqua genera casus ingenio suo excogitavit ac defractos serere ramos docuit, cum pali defixi radices cepissent. multa sic seruntur inprimisque ficus omnibus aliis modis nascens praeterquam talea, optime quidem, si vastiore ramo pali modo exacuto adigatur alte, exiguo super terram relicto capite eoque ipso harena cooperto. ramo seruntur et punica, palis laxato prius meatu, item myrtus, omnium horum longitudine iii pedum, crassitudine minus bracchiali, cortice diligenter servato, trunco exacuto.

  myrtus et taleis seritur, morus talea tantum, quoniam in ulmo eam inseri religio fulgurum prohibet. quapropter de talearum satu nunc dicendum est. servandum in eo ante omnia, ut taleae ex feracibus fiant arboribus, ne curvae neve scabrae aut bifurcae, ne tenuiores quam ut manum impleant, ne minores pedalibus, ut inlibato cortice atque ut sectura inferior ponatur semper et quod fuerit ab radice, adcumuleturque germinatio terra, donec robur planta capiat.

  quae custodienda in olearum cura cato iudicaverit, ipsius verbis optime praecipiemus: “taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripedaneas facito, diligenterque tractato, ne liber laboret, cum dolabis aut secabis. quas in seminario saturus eris, pedales facito. eas sic inserito: locus bipalio subactus sit beneque gluttus. cum taleam demittes, pede taleam opprimito. si parum descendet, malleo aut mateola adigito, cavetoque, ne librum scindas, cum adiges. palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas; ita melius vivet. taleae ubi trimae sunt, tum denique maturae sunt, ubi liber se vertet. si in scrobibus aut in sulcis seres, ternas taleas ponito easque divaricato. supra terram ne plus quattuor digitos traversos emineant, vel oculos serito. - diligenter eximere oleam oportet et radices quam plurimas cum terra ferre, ubi radices bene operueris, calcare bene, ne quid noceat. si quis quaeret, quod tempus oleae serendae sit, agro sicco per sementem, agro laeto per ver. olivetum diebus xv ante aequinoctium vernum incipito putare. ex eo die dies xl recte putabis. id hoc modo putato: qua locus recte ferax erit, quae arida erunt et si quid ventus interfregerit, inde ea omnia eximito. qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque bene enod
atoque stirpisque leves facito. - circum oleas autumnitate ablaqueato et stercus addito. - qui oletum saepissime et altissime miscebit, is tenuissimas radices exarabit. si male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient et eo in radices vires oleae abibunt.”

  quae genera olearum et in quo genere terrae iuberet seri quoque spectare oliveta, diximus in ratione olei. mago in colle et siccis et argilla inter autumnum et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo solo a messe ad brumam. quod praecepisse eum africae intellegitur. italia quidem nunc vere maxime serit. sed si et autumno libeat, post aequinoctium xl diebus ad vergiliarum occasum iiii soli dies sunt, quibus seri noceat. africae peculiare, quod in oleastro eas inserit quadam aeternitate, cum senescant, proxima adoptione virga emissa atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterumque et quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent. inseritur autem oleaster calamo et inoculatione.

  olea, ubi quercus effossa est, male ponitur, quoniam vermes, qui raucae vocantur, in radice quercus nascuntur et transeunt. non infumare taleas aut siccare prius, quam serantur, utilius conpertum. vetus olivetum ab aequinoctio verno intra vergiliarum exortum interradi alternis annis melius inventum, item muscum radi, circumfodi autem omnibus annis a solstitio ii cubitorum scrobe pedali altitudine, stercorari tertio anno.

  mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad brumam seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam neque floreant eodem, oblonga aut rotunda ab occasu vergiliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia, laurum ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim de tempore serendi inserendique ratio est. vere et autumno id magna ex parte fieri decrevere. est et alia hora circa canis ortus, paucioribus nota, quoniam non omnibus locis pariter utilis intellegitur, sed haud omittenda nobis non tractus alicuius rationem, verum naturae totius indagantibus. in cyrenaica regione sub etesiarum flatu conserunt, nec non et in graecia, oleam maxime in laconia. coos insula et vites tunc serit, ceteri apud graecos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non serunt. plurimumque in eo locorum natura pollet; namque in aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres aestivi sunt, ut in india et aethiopia, necessario post haec autumno seruntur arbores. ergo tria tempora eadem germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo maior est terrae ac satorum omnium libido, qua tempestive uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in insitis, cum sit mutua cupiditas utrimque coeundi. qui ver probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes germina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen statutum tempus anni habent ubique, ut cerasi et amygdalae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus locorum situs optime iudicabit. frigida enim et aquosa verno conseri oportet, sicca et calida autumno. communis quidem italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit: moro ab idibus februariis in aequinoctium, piro autumnum, ita ut brumam xv ne minus diebus antecedant, malis aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hiemem in idus februarias, siliquae graecae et persicis ante brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et abellanae et graecae atque castaneae a kal. martiis ad idus easdem, salici et genistae circa martias kal. hanc in siccis semine, illam in umidis virga seri diximus.

 

‹ Prev