Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 337
genera separari ac singulis conseri tractus utilissimum - mixtura enim generum etiam in vino, non modo in musto, discors - aut, si misceantur, non alia quam pariter maturescentia iungi necessarium. iuga altiora, quo laetior ager et quo planior, item roscido, nebuloso minusque ventoso conveniunt, contra humiliora gracili et arido et aestuoso ventisque exposito. iuga ad pedamentum quam artissimo nodo vinciri oportet, vitem levi contineri. quae genera vitium et in quali solo caeloque essent conserenda, cum enumeraremus naturas earum et vinorum, docuimus.
de reliquo cultu vehementer ambigitur. plerique aestate tota post singulos rores confodi iubent vineam, alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque intrantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse vineam ter anno confodi, ab aequinoctio verno ad vergiliarum exortum et canis ortu et nigrescente acino. quidam ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam, cum alii ablaqueare et stercorare satis putent, iterum ab idibus aprilibus, antequam concipiat, hoc est in vi idus maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit et variante se uva. peritiores adfirmant, si iusto saepius fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur. quae fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas convenit, sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse.
pampinatio verna in confesso est ab idibus maiis, intra dies x, utique antequam florere incipiat, et eam infra iugum debere fieri. de sequente variant sententiae. cum defloruerit, aliqui pampinandum putant, alii sub ipsa maturitate. sed de his catonis praecepta decernent. namque et putationum tradenda ratio est.
protinus hanc a vindemia, ubi caeli tepor indulget, adoriuntur. sed et in hoc fieri numquam debet ratione naturae ante exortum aquilae, ut in siderum causis docebimus proximo volumine, immo vero favonio, quoniam anceps culpa sit praeproperae festinationis. si saucias recenti medicina mordeat quaedam hiemis ruminatio, certum est gemmas earum frigore hebetari plagasque findi et caeli vitio exuri oculos lacrima destillante. nam gelu fragiles fieri quis nescit operarum ista conputatio est in latifundis, non legitima naturae festinatio. quo maturius putantur aptis diebus, eo plus materiae fundunt; quo serius, eo fructum uberiorem. quare macras prius conveniet putare, validas novissime, plagam omnem obliquam fieri, ut facile decidant imbres, et ad terram verti quam levissima cicatrice acie falcis exacuta plagaque conlevata, recidi autem semper inter ii gemmas, ne sit vulnus oculis in recisa parte. nigram esse eam existimant et, donec ad sincera veniatur, recidendam, quoniam e vitioso materia utilis non exeat. si macra vitis idoneos palmites non habeat, ad terram recidi eam novosque elici utilissimum, in pampinatione non hos detrahere pampinos, qui cum uva sint; id enim et uvas supplantat praeterquam in novella vinea. inutiles iudicantur in latere nati, non ab oculo, quippe etiam uva, quae nascatur e duro, rigescente, ut nisi ferro detrahi non possit. pedamentum quidam inter ii vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur ita, meliusque est uniiugae vineae, si tamen et ipsi iugo sint vires nec flatu infesta regio. in quadripertita quam proximum oneri adminiculum esse debet, ne tamen inpedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius, ablaqueari autem prius quam putari iubent.
cato de omni cultura vitium ita praecipit: “quam altissimam vineam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. hoc modo eam curato: capita vitium per sementim ablaqueato. vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam primum propagato, sic occato: veteres quam minimum castrato; potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. vitem novellam resecari tum erit tempus, ubi valebit. si vinea ab vite calvata erit, sulcos interponito ibique vivam radicem serito. umbram a sulcis removeto, crebroque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si macra erit - quod granum capit ni serito - , et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horumce. ubi vinea frondere coeperit, pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne caulis praefringatur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter porrigitoque, uti recte stent. ubi uva varia fieri coeperit, vites subligato ... vitis insitio una est per ver, altera cum uva floret; ea optima est. - vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit. primum deputato; binas gemmas ne amplius relinquito. ex radicibus bene exfodito et cave, ne radices saucies. ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito.” - ocinum, quod in vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbrae patiens, quod celerrime proveniat.
sequitur arbusti ratio mirum in modum damnata sasernae patri filioque, celebrata scrofae, vetustissimis post catonem peritissimisque, ac ne a scrofa quidem nisi italiae concessa, cum tam longo iudicetur aevo nobilia vina non nisi in arbustis gigni et in his quoque laudatiora summis sicut uberiora imis. adeo excelsitate proficitur. hac ratione et arbores eliguntur. prima omnium ulmus, excepta propter nimiam frondem atinia. dein populus nigra, eadem de causa, minus densa folio. non spernunt plerique et fraxinum ficumque, etiam oleam, si non sit umbrosa ramis. harum satus cultusque abunde tractatus est. ante xxxvi mensem attingi falce vetantur. alterna servantur bracchia, alternis putantur annis, sexto anno maritantur. transpadana italia praeter supra dictas cornu, opulo, tilia, acere, orno carpino, quercu arbustat agros, venetia salice propter uliginem soli. et ulmus detruncata media in tria ramorum scamna digeritur, nulla fere xx pedum altiore arbore. tabulata earum ab octavo pede altitudinis dilatantur in collibus siccisque agris, a duodecumo in campestribus et umidis. meridianum solem spectare palmae debent, rami a proiectu digitorum modo subrigi, tonsili in his tenuium quoque virgultorum barba, ne obumbrent. intervallum iustum arborum, si aretur solum, quadrageni pedes in terga frontemque, in latera viceni; si non aretur, hoc in omnes partes. singulis denas saepe adnutriunt vites, damnato agricola minus ternis. maritare nisi validas inimicum, enecante veloci vitium incremento. serere tripedaneo scrobe necessarium distantes inter sese arboremque singulis pedibus. nihil ibi malleoli atque pastinationis, nulla fodiendi inpendia, utpote cum arbusti ratio hac peculiari dote praestet, quod ab eodem solo ferri fruges et vitibus prodest, superque quod vindicans se altitudo non, ut in vinea, ad arcendas animalium iniurias pariete vel saepe vel fossarum utique inpendio muniri se cogit.
in arbusto e praedictis sola viveradicum ratio, item propaginum, et haec gemina, ut diximus: qualorum ex ipso tabulato maxime probata, quoniam a pecore tutissima est, altera deflexa vite vel palmite iuxta suam arborem aut circa proximam caelibem. quod supra terram est e matre, radi iubetur, ne fruticet. in terra non pauciores iv gemmae obruuntur ad radicem capiendam, extra in capite binae relincuntur. vitis in arbusto iv pedes longo constat omnis sulco, tres lato, alto duos cum semipede. post annum propago inciditur ad medullam, ut paulatim radicibus suis adsuescat; caulis a capite ad duas gemmas reciditur; tertio totus mergus absciditur repetiturque altius in terram, ne ex reciso frondeat. tolli viveradix a vindemia protinus debet.
nuper repertum draconem serere iuxta arborem; ita appellamus palmitem emeritum pluribusque induratum annis. hunc praecisum quam maxima amplitudine, tribus partibus longitudinis deraso cortice, quatenus obruatur - unde et rasilem vocant - , deprimere sulco, reliqua parte ad arborem erecta, ocissimum in vite. si gracilis sit vitis aut terra, usitatum est quam proxime solum decidi, donec firmetur radix, sicuti neque roscidam seri neque a septentrionis flatu. vites aquilonem spectare debent ipsae, palmites autem earum meridiem.
non est festinandum ad putationem novellae, sed primo in circulos materies colligenda, nec nisi validae putatio admovenda, seriore anno fere ad fructum arbusta vite quam iugata. sunt qui omnino putari vetent, priusquam arborem longitudine aequaverit. prima falce vi pedes a terra recidatur, flagello infra relicto et nasci coacto incurvatione materiae. iii ei gemmae, non amplius, deputato supersint. ex his omissi palmites proximo anno imis digerantur scamnis ac per singulos annos ad superiora scandant, relicto semper duramento in singulis tabulatis et emissario uno, qui subeat usque quo placuerit. de
cetero putatione omnia flagella, quae proxime tulerint, recidantur, nova circumcisis undique capreolis spargantur in tabulatis. vernacula putatio deiectis per ramos vitium crinibus circumvestit arborem crinesque ipsos uvis, gallica in traduces porrigitur, aemiliae viae in ridicas atiniarum ambitu, frondem earum fugiens.
est quorundam inperitia sub ramo vitem vinculo suspendendi, suffocante iniuria. contineri debet vimine, non artari; quin immo etiam quibus salices supersunt, molliore hoc vinculo facere malunt, herbaque siculi, quam vocant ampelodesmon, graecia vero universa iunco, cypero, ulva. liberata quoque vinculo per aliquot dies vagari et incondita spargi atque in terra, quam per totum annum spectaverit, recumbere; namque ut veterina a iugo et canes a cursu volutatio iuvat, ita tum et vitium porrigi lumbos. arbor quoque ipsa gaudet adsiduo levata onere, similis respiranti, nihilque est in opere naturae, quod non exemplo dierum noctiumque aliquas vices feriarum velit. ob id protinus a vindemia putari et lassas etiamnum fructu edito inprobatur. putatae rursus alligentur alio loco, namque orbitas vinculi sentiunt vexatione non dubia.
traduces gallicae culturae bini utrimque e lateribus, si par quadrageno distet spatio, quaterni, si viceno, inter se obvii miscentur alliganturque una conciliati, virgultorum comitatu obiter rigorati, qua deficiant, aut, si brevitas non patiatur ipsorum, adalligato protenduntur in viduam arborem unco. traducem bimum praecidere solebant - onerat enim vetustate - ; melius donare tempus, ut rasilem faciant, si largiatur crassitudo. alias utile toros futuri draconis pasci.
unum etiamnum genus est medium inter hoc et propaginem, totas supplantandi in terram vites cuneisque findendi et in sulcos plures simul ex una propagandi, gracilitate singularum firmata circumligatis hastilibus nec recisis, qui a lateribus excurrant, pampinis. novariensis agricola, traducum turba non contentus nec copia ramorum, inpositis etiamnum patibulis palmites circumvolvit; itaque praeter soli vitia cultura quoque torva fiunt vina. alia culpa iuxta urbem aricinis, quae alternis putantur annis, non quia id viti conducat, sed quia vilitate reditum inpendia exuperent. medium temperamentum in carsulano secuntur cariosasque tantum vitis partes incipientesque inarescere deputando, ceteris ad uvam relictis. detracto onere supervacuo pro nutrimento omni est raritas volneris; sed nisi pingui solo talis cultura degenerat in labruscam.
arbusta arari quam altissime desiderant, tametsi frumenti ratio non exigit. pampinari ea non est moris; et hoc conpendium operae. deputantur cum vite pariter interlucata densitate ramorum, qui sint supervacui et absumant alimenta. plagas ad septentriones aut ad meridiem spectare vetuimus; melius, si neque in occasus solis. diu dolent talia quoque ulcera et difficile sanescunt algendo nimis aestuandove. non eadem ut in vite libertas, quoniam certa latera, sed facilius abscondere et detorquere, quo velis, plagas. in arborum tonsura supiniore velut calices faciendi, ne consistat umor.
viti adminicula addenda, quae scandat adprehensa, si maiora sint. vitium generosarum pergulas quinquatribus putandas et, quarum servare uvas libeat, decrescente luna tradunt; quae vero interlunio sint putatae, nullis animalium obnoxias esse. alia ratione plena luna noctu tondendas, cum sit ea in leone, scorpione, sagittario, tauro, atque in totum serendas plena aut crescente utique censent. sufficiunt in italia cultores deni in centena iugera vinearum.
et abunde satu cultuque arborum tractato, quoniam de palmis et cytiso in peregrinis arboribus adfatim diximus, ne quid desit, indicanda reliqua natura est magno opere pertinens ad omnia ea. infestantur namque et arbores morbis. quid enim genitum caret his malis et silvestrium quidem perniciosos negant esse vexarique tantum grandine in germinatione aut flore, aduri quoque fervore aut flatu frigidiore, praepostero die, nam suo frigora etiam prosunt, ut diximus. quid ergo non et vites algore intereunt hoc quidem est, quo deprehendatur soli vitium, quoniam non evenit nisi in frigido. itaque per hiemes caeli rigorem probamus, non soli. nec infirmissimae arbores gelu periclitantur, sed maximae, vexatisque ita cacumina prima inarescunt, quoniam praestrictus non potuit eo pervenire umor.
arborum quidam communes morbi, quidam privati generum. communis vermiculatio et sideratio ac dolor membrorum, unde partium debilitas, societate nominum quoque cum hominis miseriis. trunca dicimus certe corpora et oculos germinum exustos ac multa simili sorte. itaque laborant et fame et cruditate, quae fiunt umoris quantitate, aliqua vero et obesitate, ut omnia, quae resinam ferunt, nimia pinguitudine in taedam mutantur et, cum radices quoque pinguescere coepere, intereunt, ut animalia nimio adipe, aliquando et pestilentia per genera, sicut inter homines nunc servitia, nunc plebes urbana vel rustica.
vermiculantur magis minusve quaedam, omnes tamen fere, idque aves cavi corticis sono experiuntur. iam quidem et hoc in luxuria esse coepit, praegrandesque roborum delicatiore sunt in cibo - cosses vocant - atque etiam farina saginati hi quoque altiles fiunt. maxime autem arborum hoc sentiunt piri, mali, fici, minus quae amarae sunt et odoratae. eorum, qui in ficis existunt, alii nascuntur ex ipsis, alios parit qui vocatur cerastes, omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt parvoli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta obnoxia ei morbo est.
sideratio tota e caelo constat. quapropter et grando in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod pruinarum iniuria evenit. haec enim verno tepore invitatis et erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lactescentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant. pruinae perniciosior natura, quoniam lapsa persidit gelatque ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi inmoto ae+re et sereno. proprium tamen siderationis est sub ortu canis siccitatum vapor, cum insita ac novellae arbores moriuntur, praecipue ficus et vitis.
olea praeter vermiculationem, quam aeque ac ficus sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel patellam. haec est solis exustio. nocere tradit cato et muscum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo et, quae adgnasci solent, cocleae peculiaria ficorum vitia, nec ubique. sunt enim quaedam aegritudines et locorum.
verum ut homini nervorum cruciatus, sic et arbori, ac duobus aeque modis. aut enim in pedes, hoc est radices, inrumpit vis morbi, aut in articulos, hoc est cacuminum digitos, qui longissime a toto corpore exeunt. nigrescunt ergo, et sunt apud graecos sua nomina utrique vitio. undique primo dolor, mox et macies earum partium fragilis, postremo tabes morsque, non intrante suco aut non perveniente, maximeque id fici sentiunt. caprificus omnibus immunis est, quae adhuc diximus. scabies gignitur roribus lentis post vergilias; nam si largiores fuere, perfundunt arborem, non scalpunt scabie, et grossi cadunt; sive imbres nimii fuere, alio modo ficus laborat, radicibus madidis.
vitibus praeter vermiculationem et siderationem morbus peculiaris articulatio tribus de causis: una vi tempestatium germinibus ablatis, altera, ut notavit theophrastus, in supinum excisis, tertia culturae imperitia laesis. omnes enim earum iniuriae in articulis sentiuntur. siderationis genus est et his deflorescentibus roratio, aut cum acini, priusquam crescant, decocuntur in callum. aegrotant et cum alsere, laesis uredine attonsarum oculis. et calore hoc evenit intempestivo, quoniam omnia modo constant certoque temperamento. fiunt et culpa colentium vitia, cum praestringuntur, ut dictum est, aut circumfossor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inprudens luxavit radices corpusve desquamavit. est et quaedam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis difficilius tolerant frigora aut aestus, quoniam in ulcus penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus, maximeque quae dulcis est. quibusdam debilitas sterilitatem, non necem, adfert, ut si quis pino cacumen auferat vel palmae. sterilescunt enim nec moriuntur. aegrotant aliquando et poma ipsa per se sine arbore, si necessariis temporibus imbres aut tepores vel adflatus defuere aut contra abundavere. decidunt enim aut deteriora fiunt. pessimum est inter omnia, cum deflorescentem vitem et oleam percussit imber, quoniam simul defluit fructus.
sunt ex eadem causa nascentes et urucae, dirum animal, eroduntque frondem, aliae florem quoque, olivarum, ut in mileto, ac depastam arborem turpi facie relinquunt. nascitur hoc malum tepore umido et lento. fit aliud ex eodem, si sol acrior insecutus i
nussit ipsum vitium ideoque mutavit. est etiamnum peculiare olivis et vitibus - araneum vocant - , cum veluti telae involvunt fructum et absumunt. adurunt et flatus quidam eas maxime, sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa per se quibusdam annis sentiunt, mala, pira, mespila, punica. in oliva ancipiti eventu, quando sub cute innati fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere erodentes eum. gigni illos prohibent pluviae, quae fiunt post arcturum. eaedem si austrinae fuere, generant druppis quoque, quae maturescentes tum sunt praecipue caducae. id riguis magis evenit, etiam si non cecidere, fastidiendis. sunt et culicum genera aliquis molesta, ut glandibus, fico; qui videntur ex umore nasci, tum dulci subdito corticibus. et aegrotatio quidem fere in his est.
quaedam temporum causae aut locorum non proprie dicantur morbi, quoniam protinus necant, sicut tabes cum invasit arborem aut uredo vel flatus alicuius regionis proprius, ut est in apulia atabulus, in euboea olympias. hic enim si flavit circa brumam, frigore exurit arefaciens, ut nullis postea solibus recreari possint. hoc genere convalles et adposita fluminibus laborant, praecipueque vitis, olea, ficus. quod cum evenit, detegitur statim in germinatione, in oliva tardius. sed in omnibus signum est revivescendi, si folia amisere. alioqui quas putes praevaluisse moriuntur. nonnumquam inarescunt folia eademque revivescunt. alia in terris septentrionalibus, ut ponto, thracia, frigore aut gelu laborant, si post brumam continuavere xl diebus. et ibi autem et in reliquis partibus, si protinus editis fructibus gelatio magna consecuta est, etiam paucis diebus necat.
quae iniuria hominum constant, secundum ... habent causas. pix, oleum, adeps inimica praecipue novellis. cortice in orbem detracto necantur, excepto subere, quod sic etiam iuvatur; crassescens enim praestringit et strangulat. nec andrachle offenditur, si non simul incidatur et corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mittunt, sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum, qui subnascente alio expellitur. quarundam natura rimosus cortex, ut platanis. tiliae renascitur paulo minus quam totus. ergo his, quarum cicatricem trahit, medentur luto fimoque, et aliquando prosunt, si non vehementior frigorum aut calorum vis secuta est. quaedam tardius ita moriuntur, ut robora et quercus. refert et tempus anni. abieti enim et pino si quis detraxerit sole taurum vel geminos transeunte, cum germinant, statim moriuntur; eandem iniuriam hieme passae diutius tolerant. similiter ilex et robur quercusque. si angusta decorticatio fuit, nihil nocetur supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gracili vel ab una tantum parte detractus interemit. similem et decacuminatio rationem habet piceae, cedri, cupressi - haec enim detracto cacumine aut ignibus adusto intereunt - , similem et depastio animalium. oleam quidem etiam, si lambat capra, sterilescere auctor est Varro, ut diximus. quaedam hac iniuria moriuntur, aliqua deteriora tantum fiunt, ut amygdalae - ex dulcibus enim transfigurantur in amaras - , aliqua vero etiam utiliora, ut apud chios pirus, quam phocida appellant. nam detruncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque et fissa stirpe, exceptis vite, malo, fico, punicis, quaedam vel ab ulcere tantum. pinus hanc iniuriam spernit et omnia, quae resinam gignunt. radicibus amputatis mori minime mirum est; pleraeque etiam non omnibus, sed maximis aut, quae sunt inter illas vitales, abscisis moriuntur.